장음표시 사용
131쪽
maduertendum,quod haec diuisio optime constat, nec in du.bium reuocari debet: quoniam magistratus locum patris sustinet,non fratris ideoque aliud correctionis genus ponenduesse videatur,certe paternu.omnes enim in Christo sint praefecti, sint subiecti fratres sumus.Quamquam mihi optime probatur,ut Euangelicae correctionis eiusmodi fiat diuisio: alia fraterna alia filialis alia paterna tam enim qui pari sunt iure, debent vicissim eius habere rationem,quam qui impari, modus tantummodo variandus est. Quippe cum pater liberioricum filijs ratione aget;fili j cum patre, modestiori, Apostolo
dicente:Seniorem ne increpaveris: sed obsecra ut patrem. At a ad Timmodo controuersias excutiamus. Ac primum in disceptatio-ς nem adduci solet,praeceptum hoc sit,an ne adhortatio tantur ac praeterea eius violatio Iethalis ne sit,an leuis De primo autem prompta est,ac certa soluti praecepti vim habere. tum quod his verbis praescribitur.Corripe dic. tum quod lege naturae, ac diuina continetur, eadem in alterum a socio beneficia conserenda esse, quae sibi conserri quisque velit. Atque in eiusmodi decreto omnes sere conuenilit. Siquidem potior est habenda ratio. animi,quam corporis. Eleemosyna autem, quae ad huius vitae, & corporis necessitates subleuandas dirigit , praecepto continetur; correctio vero animum curat, ac medetur. De altero accuratior est ratio ineunda. Nam aliter
de Praelatis iudicandum est, aliter de ceteris, aliter de criminibus,aliter de leuibus,aliter de priuatis, aliter de publicis,&quae sunt eiusdem generis.Quinimmo diuersa est ratio seruada in iudiciali correctione,atque in fraterna. Constituendum est autem,quod ab omnibus asseritur, utriusque praeceptum esse affirmans,non negans,id est, iubendi vim habere, non taprohibendi, atque idcirco obligationem inducere pro ratio
ne temporis,loci, rerum, ac personarum, quaeque sunt eiusdegeneris,non autem simpliciter,& omnino. Nam primum incidunt plerumque tempora, ut omittenda esse correctio videatur. Idemque censendum de ceteris. Cum enim aut fra rinocet,aut otiosa manet, omittenda prosecto videtur. Enim in uero
132쪽
- De Ecclesiast aras II ratibus
vero norma Euangelica ad charitatis rationem referri debet. Primum ne cui noceat: deinde ut fiaternae saluti seruiat,quo sit,ut si aut nihil nos profuturos,aut in deterius lapsurum fi trem probabiliter vereamur, correctionis omissio crimini minime detur. His adde,quod si peccantem ut virum probum , ac recti animi habeamus, seque circumspecturum, ac per se
. emendaturum existimemus,correctionis tunc omissio lethale noxam non assert.Omninoque cum aut necessitatis ratio ii
correctione praestada probabiliter deest, aut correctionis se ctus verisimiliter non speratur,omittere eam iuste quisque potest. Deinde bonorum duo sunt genera, quae in proximia nostris inueniuntur,c6scientia tque fama:ex charitatis praecepto utriusque habenda omnino est ratio. Sed quoniam e cellentius est bonum conscientia,quam fama: maior quoque eius cura suscipienda est. Praeterea multo est publicum bona
priuato praestabilius, ideoque hoc illi postponi semper oportet. Vt enim boni genus latissime patet,disparique gradu alterum alteri praestat: ita non eadem est ad illud quidem tuentium cura conserenda.Quocirca maximi beneficii loco ponis sponsa,quod in charitatis virtute,quam in ea sponsus potissimum exquirit,ordinem constituerit,dicens: Ordinauit in macanti charitatem. Cum igitur correctionis ratio omnis ex charit iis sonte dimanat, ad eius profecto ordinem moderanda est . Quibus ita constitutis controuersae omnes excutiedae , atque
soluendae sunt. Ac primum de leuioribus is habendus est d lectus: ut aliud simpliciter leve sidialiud leue quidem,sed coniunctum discrimini prolabendi in lethale. De primis perspicuum est, nullam subesse necesstatem admonendi neque ulla nisi leuem praetermissionis culpam. De aliis,quisquis correctionis fraternae muneri deest, lethale crimen incurrit: serua tis tamen quae antea constituimus. Et correctio quidem eiusmodi ab omnibus lege charitatis requiritur,quamqua a praefectis maiori quadam ratione: quippe qui praestantiori eius gradu accensi esse debent;immo ut in naturalibus,vicissim Se agunt ,& patiuntur,propterea quod singula quaeque ad alte
133쪽
nitrum,plerumque re ipse,plerumque facultate talia sunt. ita quoniam ad rectam rationem,uicillim & parere qaide,& imperare queunt,& corrigi & corrigeremam simpliciter,& --nino non sunt pares. Quis enim negabit seri posse , ut ij,qui
maiori auctoritate pollent,consilio minus valeant,ideoque corrigi possunt ab iis,qui potestate minus valent,consilio autem excelluntὸ Fraterna igitur correctio ab omnibus, & in omnes exerceri iure & porest,& debet. Iam vero,ut transgressionis huiusmodi accuratius rationem ineamus, verba Chri- si Domini excutieda sunt: Si peccauerit in te frater tuus,&c. Nam ex ijs colligitur pmbiguitatum multarum solutio. Ac primum animaduertenda est notio verbi. Si peccauerit; quae praeteriti est temporis,ut significctur, correctionem tunc quidem euangelica norma astringendam esse,cum peccatum estiam commissum: quoniam si imminet in futurum,delectus habendus est talis : ut si ipse par esse potest, ut sua monitione adhibita frater peccatum non admittat, tunc non denunciet, ne existimationi fratris noceat. Sin nihil se profuturum probabiliter credit, neque fratrem ab incoepto se reuocaturum speret: tum nulla interposita mora denunciet. Pluris enim, ut diximus,conscientia,quam fama facienda est. Deinde in te,inquit:hoc est,ut nonnulli exponunt,te sciente,& contra
te solum.Nam in publicis criminibus & peccantis conscientia,& ceterorum,qui adsunt,laediturob standalum .Quocirca monitione omissa denunciari debet, tametsi correctio speraretur.Siquidem scandalo occurrendum est.Sed in hoc cautio seruanda est huiusmodi,ut si monens tanti esset, qui aeque ac Praelatus,virique consulere posset, scilicet conscientiar, &famae. tunc denunciatione abstinendum esset: praeterquam si Praelatus iure suo utens, ut publicorum iudex,testimonium ab eo exigeret: hoc enim euentu denunciare obstrictus esset, ne Practato ius suum denegare videretur. Praeterea si quis ita peccat, ut perniciem non in te, sed in alios machinetur; aut animi, aut corporis: quoniam non in te, sed in alios peccat, monitione praetermissa,denunciationem Prauato faciat. II
134쪽
τα De Ecclesia Z. Magi Iratibus.
hanc rationem cadut proditio ciuitatis,feminatio schismatu, praedicatio haeresum,& si qua sunt eiusdem generis.Itaque a praescriptus a Domino correctionis ordo seruandus quidem est in iis dumtaxat,quae & occulta sunt,& in auctoris, siue ieius,qui scit,damnum recidunt. Quocirca secreta illa quidem admonitio antecedere denunciationem semper debet:non semel,sed saepius,ac quamdiu spes est,ex ea peccantem se ci cumspecturum,& em edaturum Quod si ea nihilobtinet, Pra lato ut singulari personat facienda est: ac demum testes indu cendi sunt,ut conuincatur se peccare ut D. Hieronymus docet in vel ut monitorem officio se suo non defuisse ostendat. Quae est sententiae D. Chrysostomi. Quamobrem si ad pauca
controuersiam volumus reuocare is ordo constituendus est. Primo secreto moneatur. Deinde Praelato ut priuatae personae denuncietur Tertio testes inducantur. Postremo si peccatum
probari potest, Ecclesiae, id est, Praelato,ut publicum munus. sustinet,denuncietur. Atque haec: omnia praestanda quidem sunt,si correctio speratur. Praelatus autem iustis probation bus adhibitis,peccanti, ut resipiscat,praecipiat:qui si renuerit, ct contumaciter se geret: tum exco municationis. gladio 1 ceterorum consortia separetur,& ut Ethnicus ab omnibus de , habendus, ct vitandus est. Concludendum est autem cum D. Augustino: Si propterea quisque obiurgandis, & corripi&dis male agentibus parcit, quia oportunum tempus inquirit, vel eisdem metuit,ne deteriores ex hoc efficiantur,vel ad bonam vitam & piam erudiendos alios impediant infirmos premant , atque auertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium charit tis. Hactenus ille. Etenim corrector agentis est instar,. corrigendus patientis ; actio vero cuiusque in eo quod vim habet, ait Aristot. & in accommo-M datae materia debet existere. Ac propterea. ut oportet corret' ctorem non temere,.aut suo arbitratu correctionis ossicium impendere,sed temporis,loci,personae,& quae sunt eiusdem igeneris,rationes seruare , ita non voluntate, sed consilio, ra
tionisque pri scripto,iudicare opus est: An idoneus is omnino
135쪽
st,aut tunc sit,ad correctionem suscipiendam. Qua quidem
neglecta norma,si correctio aut adhibetur,aut negligitur,criminis noxa contrahitur Audiamus D.Augustinum: illud culpabile est,quod hi,qui dissimiliter vivunt,& a malorum factis abhorrEt, parcunt tamen peccatis a lienis,quae dedecorare,&obiurgare deberent: dum eorum offensiones cauent ne sibi noceant in rebus teporalibus, dum delectat lingua blanditis,& humanus dies, & reformidatur vulgi iudicium, & carnis excruciatio, vel peremptio: hoc est propter quaedam cupiditatis vincula,non propter officia esiaritatis Neque vero depelli ab hac veritate quisqua debet, quod nec Iosephum P Genetriarcham fratres peccantes, ante accusati mem apud patre monuisse,legitur: nec diuum Petrum ante illatam mortis poenam Ananiam,& Saphyram, cum tamen virorumque peccartum occultum esset. Nisi quod & Iosephum monitionem adhibuisse credi potest,utcumque non legaturi ac melius respondetur eorum peccatum fuisse publicum, quia accusauit: . autem Petrum auctoritate diuina, cui omnia, tametsi occultissima perspecta sunt, id ad sanciendam recentis Ecclesiae disciplinam egisse asseverandum est.atque haec satis ia r .ut
De modo et triusque corressionis. VAM dissicile sit correctionis studium, sacrae litterae docent. Nemo potest corrigere quem Deus despexerit.Enimvero QPastor ingenio. ε 'acutus,virtutis studio excultus, nis artibus eruditu religione castus, cognitione diuini,& Ecclesiastici iuris instructus, fieri non potest,ut absquo diuini numinis operianimaliam varium, tam multiplex,ta sui iuris tenax a semel suscepto vitio cohibeati. ad virtutis studium traducat.Recte sapiens: Nullum ait mo- Senecavosius est animal , maiorique arte tractandum, quam homo.
136쪽
Quocirca si pro dignitate correctio adhibenda est, Pastor as. siduis precibus diuinam clementia adire debet,& ut sibi tantum prudentiae lumen elucere faciat,flagitare; quo dissimiliutam varia momenta internolaere, rege re, ac moderari queat.
Modus autem sapienter ut omnia a l). Patriarcha nostro praescriptus est cap. et Ialicente Indoctrina sua Abbas apostolica debet illam semper forma seruare,qua dicit: Argue, obsecra, increpa,id est, miscens temporibus tempora,terroribus blandimenta, dirum magistri,pium patris ostedat affectum. Idque
explicans subiicit, id est, indisciplinatos, & inquietos debet
durius arguere,obedientes autem,& mites, & patiente ut in melius proficiat,obsecrare.Negligentes autem,& contemne res, ut increpet, & corripiat,admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentium,sed mox,ut coeperint oriri vitia,radicitus ea ut praeualet amputet,memor periculi Heli Sacerdotis de Silo. Aliam praeterea rationem tranctans ait: Honestiores quidem atque intelligibiles animos, prima, vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos autem, & d os, vel inobedientes,verberum, vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat,sciens scriptum:Stultus verbis non corripitur.& iterum Percute filium tuum virga, & liberabis animam eius a morte. Et paulo post: Rem arduam, & difficilem suscepit,regere animas,& multorum seruire moribus, & aliuquidem bladimentis,alium vero increpationibus, alium suasionibus;& secundum uniuscuiusque qualitatem, vel intellia gentiam ita se omnibus consermet,& aptet,ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verumetiam in
au gmentatione boni gregis gaudeat. Ex quibus perspicuum
cst,carceris quoque rationem,ac fere triremium duci posse , eorum nominum significatione,verberum,uel corporis cast gatione. Ac praeterea duplicem habendum esse in correcti nis modo delectum, hominum, atque criminum,statuendum est. De primo ex proxime expositis,&ex ijs,quae in capite a 3. 23.& a 8. ab eodem sanciuntur,doceris: de altero in cap. a Quibus locis omnia sere,quae ad hanc pertinere rationem vi,
137쪽
deantur praeclarissime tradita inuenies: nos breuitati stude tes omittimus. Sed ut concludam, ex eodem habes: In ipsa correctione prudenter agat , ut ne quid nimis, ne dum nimis cupit eradere aeruginem,frangatur vas,suamque stagilitatem semper suspectam habeat, memineritque calamum quassatunon conterendum.In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia,sed prudenter,& cum charitate ea amputet, prout cuiq; videbitur expedire.Prudenter inquit quia prudentia moderatrix est cum charitate;quoniam charitas est incitatrix. Huc ut discipulus magistru sequutus D Bernar. docet: oportet ut primo sibi vendicet compassionis affectus, alioquin in spiritu*ehementi conterimus quassatum calamum, extinguimus lignum sumigans. Sed cum uterque aderit, videlicet compassionis affectus,& Zelus iustitiae, necesse est,ut adiit spiritus disscretionis e forte cum oporteat hunc exhiberi,ille procedat, ct indiscretio ipsa confundat uniuersa. Habeat itaque mensuram spiritum discretionis, ut miscens temporibus tempora , oportune aemulari,& nihilo minus ignoscere sciat. Samarita nus sit, custodiens &obseruas,quomodo oleum misericordiae, quomodo vinum seruoris exhibeat. Eleganter Petrus Rauemnas:Exhibe ait te Ioannem incestuosis, Matthiam apostatis,sornicantibus Phineem Eliam idololatris, Petrum mentientiabus, blasphemantibus Paulum,negotiantibus Christum; sed meminerint praefecti illud Senecae: No minus turpia sunt Principi multa supplicia, quam medico multa funera; iuin, ut idedocet,obiurgationi semper aliquid blandi admiscendum: facilius penetrant verba quae mollia vadunt, quam quae aspera. Sed ab eo potissimum abhorrere curent,quod sapiens eis grauissime praescribit. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Nihil enim est, quo faciliuscuiusque magistratus, nedum ecclesiastici rectu munus euertatur, quam hac ipsa audiendi facilitate. Mendaci j autem , quod ad praesentem tractationem pertinet, duplex est genus Criminatio unum est, assentatio alterum.Tamen im grauiter
offendit rector Ecclesiasticus,si assentatores sint apud eunt in
138쪽
118 De Ecclesia 3. Magi Datibus.
in honore, ac pretio, quam sit criminatores apud eumdem δε-ciles habeant aditus. Ab utroque enim genere ram,aut numquam medacium abesse solet. Quid enim assentatio est, quam studium, nimia, & plerumque indebita laude alios delectandi,lucri,vel gratiar aucupandae causaξInest igitur senaper me-dacium, etsi non rei,certe modi,ac finis. Criminatio aute callida est, & malitiosa confictorum criminum , aut occultorum in aliquos,quasi per zelum,delatio,causa adducendi eos in inuidiam, atque odium.vel pressius. Malitiosa, & mendax infamatio, id est ex peruerso, deprauatoque animo oblocutio, ac famae laesio, nulla, aut minima veritatis habita ratione . Quoniam autem non modo res sacra, sed diuina, veritas est, merito cius violatores impii hac sententia decernuntur, Si ergo ij, qui rerum summam tenent,aut prauitate naturae, aut institutionis vitio, aut improbo usu, aut electione mala, ita se comparant, ut assentatorum blandit ijs facile capiantur, ac perditorum criminationibus delectentur, heu quanta rerum
pernicies c6sequiturlTunc enim scelestissimi quique, ac malis his artibus imbuti, officij simulatione sese in illorum gratiam latenter insinuant; & ut venatici canes, quam sagacissime fieri potest,odoratur, quibus rebus,is qui praesidet, maxime delectetum id autem ubi penitus exploratum habent, naturam suam,vultus, verba,ad illius libidinem effingunt, fictis laudibus ut suem scalpunt, callidis obtrectationibus praue affectum animum incitant,ac ut semel dicam quia his ino
bis oppressum eumdem cernunt,ut eisdem studiis,ac viiijs affines sint,vehementer laborant. Ita enim sunt versipelles, ut in quamcumque faciem velint, se facile conuertant. Hac igitur affinitate homines nefarij praesidis gratiam aucupantur; ac tandem eadem usi calliditate administrandarum rerum auctoritatem consequuntur, ac de cuiusque apud praesidem
gratiosi pernicie astidue impijssima consilia ineunt. Verissima igitur sententia est, quod is,qui ex mendacij verbis, certe assentationibus, & criminationibus voluptatem capit, ministros habet impios, profecto veritatis proditores, ac iustitiar
139쪽
euersores.Recte Propheta asserit corripiet me iustus. Ac de I i . o. altero sapiens Senecar Difficilem oportet habere aurem ad crimina. Ac tantu abest,ut libenter eos admittere debeat, ut solitum dicere Domitianum potius audiat: Princeps, qui delatores non castigat, irritat.Nullum igitur esse institutum potest hoc ipso ad rectam administrationem accommodatius. Administros igitur multos sibi adsciscat, ut cuiusque & meritum postulat,di muneris ratio praescribit; assentatores, & obtrectatores odio persequatur, poenis assiciat. Quocirca Dauid vera cuiusque magistratus serma asserebat: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Declinate a me maligni. Haec ad hominum variam rationem , modo de crim, nibus. Quae peccantur coram hominibus, & coram omnibus D. Augustinus ait coram omnibus corripienda sunt, ut omnes timeant.Qui secreto peccant,eos secreto corripe. Natri r si solus nosti,& eos vis coram alijs arguere, non es corrector, μ' η' ''
sed proditor.Eodem pertinet id D. Gregorij. Manifesta pec- 1ἡ- cata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt y b. arguenda quae palam nocent. Aliter ergo alia aetas, alia propensio, alia conditio, alij mores tractandi sunt,& cuique hominum generi,criminum diuersitati,temporis, loci dissimili . tudini accommodatu est, ita cura varia adhibenda est. Aegris v Ir λ inquit Cassiodorus non una causa salutis: alter in his reficitur, alter per abstinentiae beneficia tenuatur, hic lauacra mollia,ille ferrum quaerit ad vulnera, & varia poscit remedia diauersa qualitas passionum. feroces districtione premend i sunt, mansueti ciuiliter admonendi, dolosi caute, simplices sub leuitate tractandi sunt: & ideo ubique necessaria probatur esse prudentia, quae rebus omnibus adhiberi debet accommoda. Eo pertinet illud sanctiss. Patris nostri Benedicti. Faciat ut sapiens medicus, si exhibuit sementa, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum diuinarum, si ad ultimum, ustionem excommunicationis, vel plagas virgarum, & si viderit nihil praeualete,industriam suam adhibeat, etiam quod maius est,suam di omnium fratrum pro eo orationem, Ut DO-R minus
140쪽
minus, qui omnia potest, operetur salutem circa in sirmum fratre. hactenus ille. Id & Tacitus vidit.Ne corporis ait qui dem morbos veteres, & diu auctos per dura, & aspera coerceas , curruptus simul, & corruptoria geli& flagrans animus haud leuioribus remedijs restringendus cst,quam libidinibus ardescit. Ac tandem,ut semel concludam,omnis & correctio,& animaduersio,& castigatio vacare ira, dio, vacare contu melia debet,atque ad eius,qui punitur,aut verbis castigatur, salutem,ac potissimum ad Christianae Reip. utilitatem reserre oportet, ut ex canonicis sinctionibus 3 6. distin. cauetur . Nec aliud
De di tributione munerum. V M varia sint in Ecclesiastica administratione munera,non satis perspectum est,uni , an ne multis eorum sit fimctio committenda.Nam quo magis est imperium ad unitatem redactu, eo & melius est, & diuturnius;
ideoque ad unum omnia esse munera reserenda videatur. Ob eam enim causam in rumultis Christianae Reip. familiis religiosis unus tantum audGuardianus,aut Praepositus,aut Prior ut loquuntur const tuitur, unique ipsi imperandi ratio conceditur,ceteris parem di; ita enim putat omnem seditionum, discordiarumque adi- Politici tum omnino praecludi. contra Aristoteles ait: Vitiosum est: bb. a. c.lo eundem multos magistratus gerere, quod apud Carthagineses gloriae ducitur nus enim unum munus, & officium optume exequitur .. Absurdum namque censetur, ut idem tibicen sit,& sutor: a pluribus ergo & melius, ct celerius muneris ad . ministratio conficitur. Quod in bellicis,nauticisque muneribus perspici licet, in quibus per omnes diffusa est imperandi, Parendique ratio. Ecclesiae autem administratio proxime ad bellica