De ecclesiasticis magistratibus eorumque antiquitate, dignitate, auctoritate, officijs, ceterisque ad eos pertinentibus. Ex Harmonia theologica. D. Victorini Mansi Auersani monachi Cauensis e Congregatione Casinensi, & episcopi Arianensis. Libri sept

발행: 1608년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Michaele,& sociis; de in Paradiso parentes nostros aggressus

fuit, atque prostrauit. Itaque sobrios esse oportet,& sortes in fide vigilare, eique resistere, accinctum temper tenere gladium spiritus, quod est verbum Dei, ac in omnibus scutum fidei sumere, ut possint omnia tela nequissimi ignea extinguere, quae sane numquam vel per se ipsum intrinsecus, vel per suos administros extrinsecus,diabolus omni & Ioco,&tempore contorquere in Christi gregem desinit,Igitur rerum diuinarum scientia semper est cum Pastoris ecclesiastici munere per se coniuncta,causuum, ς litium cognitio minimum prorsus ad illum pertinet, ut vix, ac ne vi x quidem nonnulli

adduci debuerint, quo ex ea auctorum consensionem quaererent . Sed ne refutasse tantum aliena, nostra non conitituisse videamur: asserimus,non tam loci,ac temporis, quam rei rationem potissimum habendam; atque in primis accipiendum ab aduersarijs est , qui sint illorum sententia,iurisperiti qui

Theologi Nam si iurisperitos tantummodo eos censent, qui causarum anfractus persequi, litiumque cotrouersias agitare sciunt,nimis abiectam, nimisque angust am eorum cognitionem faciunt, ac propterea noti satis idoneos ad Pastoris Ecclesiastici munus egregie obeundum. Si eos etiamJ heologos vocent, qui certae cuiusdam scholae tantum vocabula tractat, dogmata profitentur,ignaros solidae, ac veret Theologiae,quae sacrarum litterarum primum; Apostolicarum traditionum ,, deinde, Ecclesiasticarum institutionum postremo cognitione nititur, utrosque censeo ab Ecclesiae Magistratu reiiciendos. Sin autem iurisperitos eos habet, qui cum iuris cognitionem

teneant, versantur sane in cognitione rerum diuinarsi, sacramentoru ratione,tametsi non exquisita: Zizaniaque a tritico

seligere nouerunt, ut ex titulis multis in iure politis perspicuum est, ac minimam partem causas,ac lites curant, hos pro

be munere pastoris,quocumque loco, ac tempore iungi posse reor. Theologi quoque nomen, ac vim eis deferendam censeo , qui sacrarum rerum potissimum cognitione sunt praedi ii, maiorum deinde constitutiones, sacramentorum admini

122쪽

i i 1 De Ecclesias. Magimatibus

strationes, are rationos perspectas habent, utcuaeque eluta riim, ac litium accuratam rationem i3norent, quod hac ad pastoris munus non pertinent ; egregieillud quidem obire possunt. Itaque vrtosque tanto tale muneri pares decerno . Nec tamen nego temporis, ac loci,atque adeo prudelis icircumspectionis,tametsi cetera sint pari , t , praecipuam esse rationem habendam. Ac de l Pastoris cognitione, atque scientia I. M . hactenus; mox de pru- li i denti . . i ii uri 'a tn: 'i ι sl :. γ iv qmul ibi Milapvl

LIBER

123쪽

Liber Septimus.

auod necessiria sit prudentia.

EMINI quidem dubium est, quin is, qui prae

sectorumEcclesiae rationes describi eorum prudentiam, & solertiam in primis traderc debeat. Quandoquidem si rei huius cura praetermittitor, aut negligitur,magnum ex eo Christiana Rei p. detrimetum capit. Ad quodque enim subiectorum genus P storis accommodanda est administratio; praesertim cum sui cuiusque hominis, ac status sint sui mores, certe animi propensiones,propria studia. Non enim eadem re sequuntur,sed aliam alii, magnaeq; in multis eorum vivendi generibus existunt varietates. In quo praesectorum necessaria est prudentia non vulgaris,quaeque suis tantum rationibus consulat, sed heroica,ac proprie diuina;& quae publice, & cuiusque ceteroruutilitati prospiciat. Ita enim docet Dominus: Fidelis seruus, Maiib., ac prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Itemque Apostolis, ceterisque Manh. io successoribus praescripsit: Estote prudentes sicut Serpentes.

Atque haec virtus in omnibus magistratibus, ac maxime tria

Ecclesiasticis tanti est,ut haud sciam,an vel ipsa sola satis sit

ad probe praefecti munus obeundum: certe haec una ceteras continet Omnes,ac magnopere in administratione necessaria est.Nam Arist. 3.lilade Rep.ait: prudentia una virtutum eius propria est,qui imperat,quoniam reliquae eis qui praesunt comunes sunt cum ijs,qui in eorum sunt imperio: in eo autem , rqui paret, non prudentia, sed vera tantum eius opinio desideratur. Quocirca Salomonem regno potitum hac unam ese epetiuisie sacrae litterae narrant, in eaque praeclaram admini strandi Regnum rationem constituisse. Prudentiam hoc loco, voco circumspectione cautionem,solcrtiam Miscretionem, Ρ usum,

124쪽

r 3 De Ecclesia Z. Magi Iratibus.

usum, ceteraq; eiusdem Dre generis,quibus valet quis apta di idoneas rationes,ac ut loquuntuo media internolcere O, aptare , reserre ad subiector uim tranquillum conuictum, rectamque institutionas diiciplinam, & aeternitatis adeptaone. h, Rer. Hinc D. Pater Benedictus sic ait. Omnia temperet, ut animae saluentur, quod faciunt fratres,sine murmuratione faciant. r. Tim. xia Apostolus quoque orandum esse pro magistratibuς praescribit,ut tranquillam, & quietam vitam degamus .. Et omnino hac una virtute in omni & re,& actione, di persona Christiani praesidis decorum assequemur,eiusdemq; muneris functionem id neam tuebimur.Siquidem exuperantiam ac desectionem vitabimus ; duo vitia, quibus cuiusq; magistratu;officia perturbari latet. Enimvero Patriarcha nosterBenedictus cuius uti testimonio optimum iudico fuit enim magno Gregorio teste omnium iustorum spiritu plenus. is ita docet: In ipsa correctione prudenter agarint ne quid nimis. Itemque in ipsis imperils suis sit prouidus,& consideratus,sive secundum Deum, siue secundum saeculum sint; opera quae iniungit,discernat,& temperet, cogitans discretionem scilicet Iacob dicentis.Si greges meos plus in ambulandosecero laborare , moriectur cuneti una die. Haec ergo, aliaque testimonia discretionis matri&virtutum sumen sic omnia temperet, ut si ci quod fuites cupiant,& infirmi non refugiant. Prudentia .

igitur potissimum in ijs, qui ad Ecclesiam administrandam Aascis ccndi sunt,i equitenda esse videatur . At, sunt qui contra, sint iunt, animique simplicitatem maioris esse momenti ad curam contendunt Nam quis digne pastoris munere fungi queat. nisi afflatu instruatur diuino Θ hic autem animisimpli visui 1. citati tribuitur sapiente teste: Cum simplicibus sermocinatio τω ii. . eius.Eodemque pertinet illud: Voluntas eius inhi qui simpliciter ambulant . Quocirca Christus Dominus simplices, . a. corii. idiotasq; elegit Apostolos Ideoque D.Paulus,'idete ait vo

cationem vestram, quod non multi sapiente; secundum car-nem sed quae stulta sunt,elegit Deus,ut confundat sapientes..

si quidem per Vatem dixit: Perdam Prudentiam prudentiam.

Quasi

125쪽

mali vero eam inodo prudentiam. in Ecclesiastico Pastore desideremus quae simplicitari aduersaria est, quaeque ab Apostolo prudentia carnis appellatur, omnia ad se callide reserens,non potius eam, de qua D. Hieron. ait: Uabes simplici- ηρm. ς. talein columbae,ne euiquam machineris dolos; & astutiam

seipentis,ne alicuius supplanteris insidijs, quia non multum distat in vitio,aut decipere,aut decipi posse. Itemque prude' su=ὸ ita absque simplicitate malitia est, simplicitas absque ratione Ieam. .stultitia nominatur: Ac D.Greg. explicans id Domini: Estote prudentes sicut Serpentes ,&simplices sicut Columbae, inquit. Vtraque bene in admonitione conuertit, ut simplicitas Columbae astutiam Serpentis destrueret, & rursus Serpentis astutiam Columbae simplicitas temperaret. Absit ergo abeo.omnis animi stoliditas , ac sensus hebetudo, quae ab omni r pellit Ecclesiastica praefectura 39. dist. cap. Petrus si sagax,

sit selers,sit perspicax;insidias caueat, ac lanamenta adue tat laqueos deprehendat,excubetq; ad luporum rabiem eludendam,ad ovium salutem tuendam. Scriptum namque est. Vbi no est gubernator corruet populus. Hac quoque D. Apo- Trou. tr.

stolus stupidam simplicitatem amouedam a fidelibus iubet . Nolite,inquit,pueri effici sensious,sed malitia paruuli estote, i. coris . sensibus autem persecti sitis. Quin & Seneca docet Prudens, si terminos suos excedit, callidus, ct in uestigator latentium,& scrutator qualiumcumque noxarum ostenditur. maledicosasto plenus, versipellis,& simplicitatis inimicus, commentator est culparum .&postremo uno nomine a cunctis malus homo vocabitur, & in has ergo maculas prudentia immensurata perducet. Itaque ex iis perspicuum est quae simplicitas sit in Pastore, quae prudentia requirenda, qua quet ab eodem vitanda.

126쪽

De Ecclesila T. Magi algus

Im quibus prudentia eo IZit.

R V DENTI AE lumen triplici ex ea L.

oriri sapientes docuere,natura, ac potius diuino beneficio,recta institutione, ac dis ipitana, usu, & exercitatione. Ac ut singula quar que per se non satis sunt ad prudentiae abs lutum munus Obeundum,ita aliud alio extia litiam atque perfici*uriraecipue autem sacrarum preci m stu- Qium assiduum pastori Ecelesiastico colendum est, quo sibi diuinum numen conciliare possit, illiusque amatu illustrari, ac dirigi. Omnes enim virtutes a Deo manant,illiusque beneficio,ac munere recta adminittratio.continetur. Disciplina autem, & institutio assidua eorum auctorum lectione, ac studio comparatur, qui de ecclesiarum admitti stratione tractat, quorum numero post sacras litteras,& Conciliorum sancti nes primum is mobtinent duo rFrisi, & sanctissimi, &eruditissimi viri ἰptimus in prima Apologia, alter in pastor h.Exercitatio autem functione, di diutina,& assidua continetur munerum, quae cuique magiitratui conueniunt. Huc spectat Apostoli praeceptio: Nemini cito manum impossieris. Naabsurdum est ut quam maIime, ceterarum artium tractationem nemini,nisi bene, ac dra mercitato permitti ; magistrium autem ecclesiasticum, qui praestat omnibus, inexercistato committi. Ac illud quidem proprie ad hanc quanta, tractamus rationem, pertinet declarare, Magistratus Eces fiastici prudentiam in triplici genere versari ; in describe dis legibus; in cbiurgationibus adhibendis , pram ijs, ac poenis constituendis; in varijs ossicijs distribuendis. Enimuero constitutis diuinis legibus, ac conciliorum Sacrorum lanctionibus, summorum Pontificum decretis , quae Pastori Ecclesiastico omnino seruanda sunt, SInodum celebrare 1 ecbet,

127쪽

bet, in eaque tales ferre leges, ut horum sibi habendam

rationem sciat, negotiorum , hominum, temporis,ac regi nis . Ac praeterea dioecesis ei vi sitatio diligens in primis c randa est, ut negotiorum rationes, hominum mores, temporum varietates, regjonis consuetudines dignoscantur,a commodataeq; ijs leges in Synodo describantur, edicta Pr mulgentur , adhibeantur censurae, adhortatione'; habeantur. Deinde,quod non eadem est ratione utendum cum illis, qui pie, honeste, obedienterq; se gerunt, atque cum ijs,qui impie, intemperanter, procaciterq; vitam degunt, obiurg tiones,exhortatione'; sunt variae adhibendae, poenae disimilas constituendar,diuersa praemia proponoda. Po tremo, quo niam omnem abesse criminationem, ac murmurationem a se delium coetu par est, Aetitum a. cap. officiorum, & onerum

partitio facienda est, ita enim quilibet quieti studebit, im-niis vero proficiet, cum suum quisque quasi locum, ordinemque tuebitur. Quae certe omnia, nisi, prudentiae virtute , & heroica, ac Drme diuina illa quidem proficisci qui possunt Quapropter de singulis quibusq; accuratam habendam nobis esse rationem oporteret, nisi de visita-etione, ceterisque eodem pertinentibus praeclare admodum a plerisquetra etatum esset,& in C6cilio sacro Tridetino sancitum sess a .c. a. ut hoc munere supersedendum esse vide. tur. Itaque de legibus, ossicijs, & obiurgationibus pauca dissera Sa

α legibus confii tuendis. v ONI AM de legibus accuratius alio, ac

suo locodisputatum est , duo dutaxat modo declarare Opus est,quae ex Aristotele in hanc qua de agimus, commentationem transseri-m .Quorum primum est,ut legislator Eccle sitit,

128쪽

si assicus non temere, ac leuiter ,:neque Iucri cupiditate ductus, aut dominatus fastu inflatus praescribat. leges , sed optia lib. Politi me cCgnitis prius, praeclareque persipectis populi sibi comissi

rationibus,motibus,institutis, studiis, consuetud mibus, ceterique eodem pertinentibus, tu bus legum ferendarum pertia 35 dem. tia apta,ac vcra ratio continetur, optimae enim hae sunt lcges,

quae cuique aptae sunt. Siquidem accommcdandae sunt ait Philosophus ad subiectos leges, cum seruntur, ncn ad leges subiecti,ut aequitatis ratio locum habeat, sine qua lex non sanctio est sancta,sed violatio profana. Ac ita demum praecla re conti it utas esse leges, quibus pareatur, arbitrandum est, si

eorum saluti consulatur, non lucro, non imperio. Non domi- i. Fet. t. nanteis ait D. Petrus in clero, sed forma facti gregis ex animo . Studeat docet Patriarcha monachorum occidentalis ad Tit. i. magis prodesse,quam praeesse. Item D. Paulus: Non turpis lu-νn PVula cri cupidum. Ac sanctissimus Pater noster docet praeclarisside hh me, ante omnia ne dissimulet peccata, &c. cap. a. Alterum. est, ut legum multitudine abstineat, tum quod lex praeclara quaedam descriptio,& ordo est, multitudo autem nimia, nec descriptione ulla,nec ordine apte continctur; tum quod elegum desctiptio bona habenda est,cum eis pareatur: multia

ludi niveio legum obtemperare admodum difficile est ι sibi enim ipsis plerumq; impedimento sunt. Itaque recte docet Arist. eam ducendam esse bonarum legum descriptionem, si scriptis legibus pareatur ; atque hanc unam constituendam legem,ut seruentur leges. T atum enim abest, x t prosit bonas habere,ac salutares leges,neque eis parere,ut nihil fieri possit

pestilcntius; aditus namque niagistratibus non patendi inducitur, & tamen maioribus obtemperare oportet. Obedite ν)ὸ DE; init D. Paulus prat positis vestris. Quod quidem tum in omni-ii . bus rebus publicis agendum est, tum vel maxime in C hristi

na;in qua sanctissimae,ac prudentissimae lege : a maioribus latae sunt, ut nihil in hoc genete requiredum esse videatur.Pr bo autem, ut edicta describantur, ac promulgentur, quibus' 'cius de quo legibus cautum est, populi admoneantur; ne aut

129쪽

incuria, aut obliuio obrepat. Haec autem non censeo multis Vt pie iq; solent ecclesiasticis poenis inconsiderate sancienda, ed accura a circumspectione, ac diutina consideratione adhibita, utque subiectorum salus, ac magistratus decus requiri ; ut minimum autem fieri potest, pecuniae mulcta constituatur , quoniam opum cupiditate eos, non animarum Zelo duci , suspicari quis posset. Ac primum ea, tuae ad religionis integritatem pertinent, ut de importandis, & exportandis ibbris, novisq; imprimendis,describenda curent. Deinde in publicos blasphemos,vsurarios,concubnarios,sestorum dierum violatores,incendiarios, ceterosq; eiusdem generis facinorosos eadem constituant, ut a steteribus deterreantur, ad virtutis , ac pietatis studia impellantur. Postremo ut eos doceatur, quemadmodum ritus matrimonij ritε celebrentur, ordines constrantur, gradus, ac dignitates distribuantur, munera, &ossicia committantur, & exequantur. Atq; nunc quidem haec in transcursu attigimus, quae alii commorando diutius er

plicarunt

De Correctione. VO NIA M praesentis vita ratio ea est,ut integre officia seruarenemo se posse confidat in multis ait in Ioannes , offendimus Omne, via. i.

necesse est, ut admonitores , atque adeo corre res multi sint , qui ad virtutem, ac pietatem errantes correctione reducant. Hi vero potissimum debent

summopere huic functioni studere,qui Ecclesiastici magistratus munus exercent . scribit enim Apostolus : Argue, o, Tim. Dcra, increpa in omni patientia doctrina. Itemq, potens 4. sit exhortari in doctrina lana: & eos, qui contradicunt argue--ULM-re . Quare D. Augustinus: Si neglexeris corrigere ; peior fa- 'qui peccauit. Quamobrem de correctione, ut agamus.

130쪽

11 o De Ecclesiasi. Magi Dat us.

oportet. Ac primum nominis est declaratio asserenda, quod ex eo doctrinae uberrimus fructus colligitur. Duo siUt verba, quae ad hanc,de qua agimus,rationem pertinet,corripio,co rigo . Utrumque cordis emendationem significant;nisi quod

corripio,cor rapere. corrigo autem,regere cor,declarare vid

tutaSiquidem reprehensio, & obiurgatio, quae verbis, & lenibus. amantissimis fit, ad cor, animumq; fratris devium regendum,accommodata ratione correctio nuncupari debet. Quae vero praeceptiua auctoritate, & imperio eumdem in vitia prolapsum quasi adhibita vi,ad officium rapit, correptio

iure appellanda esse videatur. Atque hinc fit sertasse, ut apta quadam ratione, eiusmodi emendationis duplex clle genus omnes sentiant, fraternae unum, iudicialis alterum: quae inter se multis rationibus disserunt. Nam hanc praestare iudicis munus requirit, illam paternus amor adhibere; quae ct idcirco Euangelica appellari solet: propterea quod eius in Evangelio modus describitur. Ac praeterea ratio est in utraque dispar. Prima siquidem verba postulat lenia, atque ad praestris plum Euangelii ordinem moderanda est: altera obiurgatori verbis indiget, atque ad iuris districtionem metienda est. Pi

ma ex charitatis impulsu ; altera ex iustitiae munere adhiberi debet: prima peccantis fratris emendatione,ac salutem curat; altera, ne peccatum in aliorum pernicie serpat, prouidet: haec ad magistratus tantum pertinet; illa omnes promiscue obstringit. Etenim ut charitatis est munus omnium saluti consulere, ita iustitiae sunt partes remedia adhibere, ne cuiusquam im probitate, commune, publicumque bonum violetur. Vtriusq;

ex his definitio colligi apte sic potest. Fraterna correctio ethadmonitio,charitatis impulsu fratri a socio adhibita,ad Euangelij praescriptum, ut a peccato, quod ipsi exitium importat suscepto dolore resipiscat,officilique sequatur. Iudicialis au rem emendatio est,iustitiae legibus a magistratibus secta,ue

bis,aut re cuique subiecto facinoroso, ne publicum bonum detrimentum capiat.Praeclare autem D. Benedictus suae regulae cap. a 3. de ijs agit. Id vero est summopere hoc loco ani

SEARCH

MENU NAVIGATION