Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1677년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Holsatia Colonelio , cui forte enunciat, Regi ab aulae Magistro perniciem imminere. Is &c. protinus quae intellexerat ad Regem defert, qui mulierem ad se venire praecipit. Comparuit illa & dicha confirmat, his praesertim circumstantiis: Se cum Vlefeldio in eodem cubasse lecto , in interiore parte aedium , quo subinde per posticum intromissa fuerit, atque uxorem ejus mane quodam intrasse , poculum

ferentem praeparato veneno repletum,

quod Sperlingius, intimae apud Vleseludium admissionis Medicus praescripsisset,

cumque Marito suo de loco & tempore quo id Regi propinarent, multa commutasIe verba , quae a se observata fuere , dum injecto stragulo , ne quis eam adesse sentiret, se occultaverit oec. Qum Rex ista cognovisset tempus expectare decresvit, quo se res ipsa proderet, oec. simul tamen animum ad cavendum sedulo attendit. Cum vero Vlefeldius rem dispalatam animadverteret, folle quid subolens, illud quod prius de veneno intenderat conmlium, ad aliud facinus transtulisse apparuit.

Nam haud multo post sicarios subornatos,

162쪽

& media nocte ante Regis cubiculum inambulacro fuisse , certissimo signo , quod nimio canis molossi latratu exterriti, cla- em , antehac amissam in foribus, pessulo interius obseratis, reliquissent, primo dii culo palam quoque innotuit cte. Vlefeldii conatus quum publica fama spargetur ; Dina, quae de hisce nefariis consiliis sciret, publica autoritate fateri jussa idem, quod antea Regi secreto commemoraV Iat, ordine & iisdem verbis coram judicio repetit. Dies etiam dicitur Vleseldio , qui procuratorem misit, 'Naltherus dc Spcr

lingius citati se ipsos stitere cte. Sic dis

ceptata in foro causa de auditis ultro citroque testimoniis, totum negotium ad cognitionem Supremi Senatus remittitur. Praeter Dinam autem nemo in vinculis tenebatur. In ius vocantur denuo praefati

omnes, quibus Vlefeldius centum stipatus euiuscunque generis hominibus, ipse demum cum reliquis in judicium venit.

Dina quum a reo ante regium tribunal vera ut diceret exhortaretur, seu metu, seu animi mobilitate, seu specum adverisio redeundi in gratiam , seu alia qua

cunque

163쪽

338 De R E B V s p. turbidis

cunque re Impulsa, neque de veneno, neque de concubitu, neque de puero nato aliquid certi assirmans, omnia dicta sua revocavit. Sed miserae foeminae haec confessio exitiosa suit, neque dabatur excusia tioni locus, quum postea pronunciaret ssibi magicis artibus mentem fuiste eversam. Manebat opinio, Aulae Magistrum omni prorsus culpa , non vacare. Decrevit

ergo Senatus indicium Dinae falsum videri, eamque capite plectendam; 'Naltherum Sperlitigium, & Simonem, Henningues Ecclesiastem ad Domini Petri , tanquam consocios , Regno praescribendos esse , de Vlefeldio Rex ipse statueret. Quum iam illa ad supplicii locum duceremtur , implorata adversus Aulae Magistrum,& Simonem Henningues divina vindicta, se innoxiam alieni sceleris poenam subire

miserandum in modum conquesta est. Ad-

haec Vlestidius ab irrogato Ding supplicio

prima quae instabat nocte,c5vasatis rebus, cum uxore, liberis & domesticis suis plerisque in navem se recipit, inque Hollandiam demigrat, deque reditu suo ex imposita siummo aedium suarum cacumini Ci-

- conia

164쪽

Sedandis. I 3'

coniae statua , cuique pro arbitrio conlectandum reliquit c. Fertur de ciconia

illam non posse pati Regem. Hinc fictum ut totius actionis procellus Danica&Ger' manica lingua publicaretur , simulque absenti Senatoria dignitas sublata, inque ejus locum Ioachimus Gersdorfius Aulae in Regno Daniae Magister sit declaratus. At ille id aegre ferens ad Suecos properat,

ibique apud Christinam receptus Comitis titulum sibi aequisivit Se. Quibus ita constitutis Apologiam Stralesundii impressam edidit, in qua ostendit, invidiam obstitisse virtuti suae, Regemque falsa suspicione a se alienatum de se fictis circum

ventum esse criminibus. Dinam solam deliquisse , quumque ad evitandam Regis iram sponte sit profectus, culpam ex fuga non elle arguendam. Mox ubi Christina sese imperio Sueciae abdicasset, ac bellum in Polonos a Rege successore Carolo Gustavo appararetur , & post Suecorum armis in Daniam transferrentur, Occasionem vindictae adeptus,illuc una cum exercitu abiit, ibique multum consiliis suis R. Dan. nocuit. Pace facta Rodschilia inter alia quoque cautum et Ne Corni,

165쪽

cius Comes ab Vlefeld anteactarum rerum accusaretur, neve mulctaretur, utque

aedes suς cum bonis & fundis in integrum restituerentur. Et hac ratione reliquam domi suppellectilem Halaia recepit. Pace subito nescio quibus ide causis disrupta, Vlefeldius in Scania commoratus , Rege Sueciet febri maligna , si Medicis credendum , extincto , id operam dedit, ut Sca-niς provincia in potestate Danorum redi Iet. Id quum non bene celaret, Scaniqin custodiam traditus est. Pace regni, Arctois reddita per solertiam famuli sui, fuga salutem quaesivit, sumptoque Sacerdotis habitu sinum Codanum cymba trajecit, & cum uxore sua Haseiam excurrit. Sed nequicquam opportune haec res cecidit. Quippe sub idem tempus Daniς oindines post servatam urbem , de regni hae reditate , ob summam virtutem Regi &ejus familiet utrique sexui in seros nepotes ferenda transigebant. Et quia negotium illud quandiu non eadem sententia ellet, incertam adhuc volvebat sortem , pericu Ium erat, si in urbe man ret Vlefeldius, cui non pauci tacite favebant, ne nova

166쪽

Sedandis. - I Idissidiorum semina spargeret. Hac col/sideratione navis , qua una cum uxore Borlaholmiam deveheretur, adornata est,

additis militibus, qui hosce Conjuge captivos ducerent. Omni spe salutis prae cita , tentavit quoque consilium elabendi ex captivitate Bornholiniensi ; sed frustra. Rebus in Dania ex voto compositis , dc populi universi potestate ii solum Regem transsata, Comes Ranzovius, Campi-Ma gister Schacnius , Christophorus Calebius , & alii Regii Ministit, cupientes il- .lam reconciliare, fidem suam pro eo apud

S. R. Majest. interposuerunt. Horum pre cibus vinculis exemptus, Haniam re ver titur & deprecatoriis literis ac jurejurando contestatur , se priorem malevolentiam salubrioribus consiliis & tenaci erga Regem fide emendaturum. Quibus peractis in horto Regio publicum illi apponebatur prandium , quo omnium subselliorum homines catervatim confluxerunt, quemque olim aetate integra summis honoribus maxime florentem venerati erant, hunc vatiis casibus collabefactum senem

faxo avidius sisspexere. Totus ex captiv.

167쪽

142 . De R E B V s P. turbidis

liber & sutis factus, idem beatus esse potuit , ii affectibus suis tandem aliquem modum imposuillet.Sed iis nimium quantum indulgens , mutatum nuper Regni statum nunquam approbavit,quem ne coram aspiceret , rogata brevi profectionis venia , Amstclodamum , ad disponenda rei suae familiatis negotia , se contulit, ubi potius in excubiis fuit. Quamprimum certior fictus erat , Fuchsium , in quem propter carceris custodiam implacabile conceperat odium , Brugis Flandrorum degere , Filium natu maximum Christianum eo amandavit, qui fratrem & famulos quosdam comites sibi adiungit, quorum tutela fretus , adversarium suum in publica via , curru cum conjuge vectum, pugione pectori infixo , perfidiose interfecit. Purgat se illico Vlefeldius parens, datis ad Regem literis quibus alleverat, filium suum se inscio hoc facinus commi sitse. Vix dum fama de Fuch sit caede percrebuerat, ecce alius de nova Vle luit, ad versus Regem Regnumque machinatione , Aulam obstupefecit nuncius. Tan

dem totius Collegii Status sententia laesh

168쪽

Sedandis I Imajestatis & proditionis Patriae tali scip-

plicio condemnatur , ut amputata dextradi capite truncato, corpus in A. partes dividatur, ipse, uxor, liberi, & hinc descendens familia infames haberi , Da aiς ac Norvvegiς Regnis perpetuum exesse debeant, aedes quas incoluit funditus diruantur , & omnibus bonis in regium fiscum ademptis, memoria ejus omnino exti tuatur. Hinc nomen ejus redditum tam odio suin , ut separato cognomine Corni-kius per contumeliam appellaretur. At veram accusationis causam, irrito labore hactenus sciscitati sunt. Vulgo fertur illum impatienter tulisse novi absoluti Regiminis Reformationem , ejusque Iursus abolendi causam cum Electore Bran-dcburgico per internuncios egisse, de occupanda per vim Dania verum Electorem generoso pectore noxium ac periculosum hoc inceptum Regi clanculum comm Ucasse. Atque illud non temere divulga dum fuisse aiunt, tam ob conjuratores , si qui astorent, persequendos, quam ob autorem ipsum comprehendendum. Ingens

utique denominatum est praemium, si quis

169쪽

1 4. De REB Vs p. turbidis

illum indicasset, vivumque vel mortuum tradidisset , scriptumque ea de causa ad exteros Reges ac Resip. & missi in varias regiones exploratores, qui uxorem ejus in Anglia offendentes , navi impositam secum abduxerunt, postea examinatam s& ad perpetuos carceres relegatam , in quibus adhuc in Halaiensiarce asservatur.

Nemine porro qui ad societatem proditionis perrineret invento , & incassum quaesito Ulefeldio juxta latam sententiam bonis publicatis, in effigie , ut vocant sexequebatur supplicium : insgnia ejus gentilitia in tabula depicha , a carnifice consipurcata, pedibus calcata , discissa de ex arce in fossam praecipitata sunt, dextra& caput ex superiori curiae coenaculo partes trunci in vallo suspensae, de destructarum aedium loco lapidea columna erecta est. Caeterum ipse Vlefeldius nusqua gen tium securus, sperans in Helvetia omnium facillime se posse celari, in Academia B sitiensi cum itibus filiis, filiaque una , temcto nomine se Ephorum Nobilium Bata vorum dicens, diu latuit, usque dum rixa

ibidem inter Capitanetum Tigurinum Se

filium

170쪽

filium excitata, quales essent cognosce rentur. Hac necessitate coactus Senior

Vlefeldius quamvis gravissimo pectoris

morbo laboraret , Rheno descensurus,sne ullo suorum Comitatu navem pro se solo conductam , ingressiis est, ubi coni sestim prope Neoburgum oppidum,paulis; ante fluvialis aquq haustum recreatus , do loribus suis remedium , oc aerumnarum requiem mortem invenit anno i 664. mens i Febr. Defuncti corpus per remiges . qui: ea auro gemmisque , inter exuvias, repertis , non vulgarem hominem Lisse coniiciebant, e navi in proximum caenobium asportatum est. Quod deinde : filii, non dissimulatis amplius nominibus, seque, ut thesaurum recuperarent, legitimosi Vleseldii haeredes professi, Basilea repeti- .: tum venientes , ne a quoque investigare- .i tur , in campo sub arbore infoderunt i Hic suit exitus tanti, iatrique praeclari no- ,

t stro seculo Viri, qui vero suo, sed infeli-: cissimo exemplo nos docuit, quam graV1 i lapsu res humanae ad summum productς, propria nostra culpa plerumque decidanis i ut & hic locum habeat,quod in vita Pom-

SEARCH

MENU NAVIGATION