Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Ma DE STATU IMPERII ipse Germaniae aiungit; in Aristocratia nimirum, ubi summa rerum est penes Optimates, simulacra potestatis Regiae in Principe. Dictitat ergo I studendum esse concordiar & a factionibus abstinendum. II Ne diutius Imperatoria dignitas in eadem familia continuetur, ne perdiu tu nam simulacrorum usurpationem solidum dominatum invadendi libido subeat.

III. Licet in unum conferatur Principatus cum potestate dirigendi 8c moderandi functionem singulorum ad commune bonum, & Reip. unionem: Proceribus tamen clavum Reip. semper in manu retinendum, ac potestatem de summa rerum decernendi in Comitiis exercendam; quae hanc ob causam frequenter habenda ; saltem Senatum aliquem perpetuum constituendum, qualis initio superioris seculi erat Regimentum. IV.Ut simulacra duntaxat Majestatis Principi relinquantur; ipsa vero jura & potestas Reipublicae reservetur. V. Ne ordinum Imperii vita, fortuna, ac fama solius Imperatoris arbitrio subjaciat. VI. Ne militia& loca munita ejusdem solius potestati

252쪽

GERMANICI CAP. VIII. 233 committantur. Multus deinde in eo est, ut otandat, variismodis contra istas legeS tamia Caesare, quam a nonnullis or' cinum fuisse peccatum, non sine ace rima insectatione Domus Austriacae, &quorundam Electorum. Enimvero ut' ut una & altera harum legum spernenda non sit; cum tamen Aristocratiam non esse Germaniam, supra sit ostensum, s lis hisce legibus lalutem Germaniae con

tineri, frustra creditur. .

g. 3. Inde sex remedia Idem praescribit curandis Germaniae morbis. Primo loco commendat studium concordiae,& generalem amnestiam , ac aboliti nem Omnium gravaminum, queis odia invicem aluntur; ac ne ob religionis diversitatem in partes discedatur, eamque ob causam publica salus negligatur. Hoc remedium declamationi scholasticae copiosum potest praebere argumentum; in usum autem Reip. Germaniae tunc demum adplicari poterit, quando omnes Germaniae ordines animi motus ad leges philosophicas exacte attemperare

didicerint. Dein jubet extirpari Domum

P s Austri

253쪽

234 . DE s Tino IMIERII Austriacam, & bona ejus in fistum redi-gi. Hoc vero est carnificem, non medicum agere. Quasi vero excidium statim mereatur,cui opeS, mediocritatem eXc cedentes, contigere. Sed pareamus tam duro decreto. Quis vero securim admovebit extirpandae potentiae, tanta terrarum spatia complexae, & quam uni aut duobus non adcrescere totius Europae interest y Germaniae procerum pars in eam Domum affectu prona; aliqui extra odium; caeteri tantae moli subvertendae haud quidquam pares. Adsciscendi igitur socii, & quinam alii, quam Galli& Suret 8 Nam hi, cum talia H

ehus scriberet, omnibus modis hoc age-hant, magno apud imperitos adplausu jactantes, a se libertatem Germaniae van dicari, per Austriacos oppressam. Asti incivile fuerat, tantum ab iis laborem gratis exigere. Nec adparebat quaestor, qui praedam tam accurate in fiscum recligeret. Quin potius augurantur homines non absurdi, siquidem conatibus hostium Domus Austriatae eventus respondeat, fore,ut Ordines Imperii antiquam

is Iam

254쪽

GERMANICI CAP. VIII rasillam ranarum querimoniam instam Tent, quae pro trabe ciconiam regem erant sortitae. Post sublatam Domum Austriacam capite tamen non vult destitutam esse Germaniam. Jubet igituralium eligi Imperatorem, cui ex locis suis communibus splendidum virtutum circumponit satellitium; sed ut inani tam tum titulo fulgeat,& potestate regia destitutus directoris & magistratus vice fungatur. i Atqui talis praeses aut director usum potest habere in aliqua civitate Aristocratica, ubi proceres in ina urbe domicilium obtinent. Quod si nihil praeterea potestatis ipsi foret conferendum , non video, quorsum omnino Imperatore Germania opus habitura sit, ubi ad puram Aristocratiam ea fuerit redacta. Quantum tamen potestati sui Caesaris Hipposithus subtrahit, tantum reditibus ejusdem videtur velle adjicere: Esurire tantum Principem, tu pe foret. Igitur in patrimonium Imperii destinantur ditiones Austriacorum ; &ubi hae forte non suffecerint, Electores

iubent restituere abs Carolo iri ipsis

255쪽

DE STATU IMPERII donata aut confirmata. Atqui videtur communem hominum indolem ignorare, qui tantis opibus subnixum in tantillae potestatis gyrum aequo animo redis credit. Sed nec post exequias Domus

ustriacae tam faciles erunt Electores, Ut restituant, quae per tria & amplius secula quiete possederunt. Praeterquam enim quod longe hebetiori sunt ingenio PrimcipeS, quam ut capere queant, quae super restitutione honorum minus recte partorum Confesssionarii crepant, non deest Electoribus, quod caeteris Ordinibus reponant. Nam credo non paucis ad tenues sat casas foret redeundum, si de quibuslibet accessionibus tam superstitiosa ratio esset reddenda. Ergo aequissimum fuerit, ut quilibet, quae diu possedit, deinceps quoque retineat. Quarto loco monet Hippolithus,confidentiam mutuam inter ordines restituendam, dissidentiam eradicandam. Id quod futurum,s gravamina utrinque amica composItione e medio removeantur, quorum pleraque e dissidio religionis ortum ha-sent. Atqui ista jam primo remedio m

Tant

256쪽

GERMANICI CAP. VIIL 'η rant comprehensa. De constituendo Regimento ; Comitiis ob gravia negotia convocandis , de tollendo Consilio Aulieo ; de parando item mercitu perpetuo, dc constituendo aerario militari, cui alem do adhibendae sint Annatae, quid judicandum sit,quae mox subjiciemus, indicabunt s. 4. Enimvero genuinas Reipublica Germanicae rationes investigare, in proclivi fuerit illis, qui ejusdem compagem penitius inspexerint. Scilicet fundamenti loco substernendum , praesentem Germaniae statum ita legibus publicis, popinlique adsiuetudine firmatum, ut sine convulsione maxima, ac sorte eversione Imperii mutari nequeat. Unde & Caesari omittendos conatus, queis illa resp. ad justi formam regni redigatur; nec ordinibus aegre ferendum vinculum, quo

nunc tenentur, nec plenam dc independentem libertatem affectandam, serviatium saltem majori eorundem parti alla- turam. Nam abrupto praesenti vinculo

imbecilliores Ordinum aut validioribus ordinibus aut exteris sine dubio praedae cessuri fuerint. Et in hoc consistit illa har

257쪽

η8 . DE STATU IMPERIImonia inter caput dc membra, quae via, sari Germanorum dictione observanda Inculcatur. Uti porro ejusmodi Respublicas, quibus irregulare quid inest, ante Omnia non tam alienis adquirendis, quam tuendis propriis oportet invigil

re: ita circa internam concordiam inter tam multos, civium vulgarium sortem longe supergressos, retinendam maXimus labor. Ad hanc summe necessarium est, ut cuique sua jura maneant, ac nulli concedatur, ut imbecilliorem possit opprimere; utque adeo inter dispares licet opes par sit omnium liberita, atque

securitas. EXOletae praetensiones aeterno

silentio damnentur, & uti quisque possudet, ita deinceps retineat. Recentes lites interventu potius communium amicorum, quam actione instituta componantur. Ne, qui caput Imperii cluet, libertatem ordinum moliri queat, cavendum est, ne communis miles, &loca ordinum munita abi ipsius arbitrio depe deant. Necessarium quoque videtur in republica,ubi summa rerum penes unum non est, existere perpetuum aliquod

258쪽

. GERMANICI CAP. VIII. ais consilium ex iis compositum, qui in partem imperii vocantur; ad quod tum praecipua domi negotia, tum quae cum eXteris inter Medunt, reserantur, ubi , communicatione prius auri singulis facta, commune decretum condatur. Ac in eismodi concilii vicem Jam fere abierunt Comitia, quae anno I663. ccepta per tot lustra continuantur: qine ut perpetui conventus indolem sortiantur, Germaniae quam maxime interesse vid tur,continendo communi Imperii vinculo,& ad commodam publicorum negotiorum communicationem. Inprimis cavendum, ne pauci quidam vel inter se,vel cum extraneis foedera ineant, contra quodcunque Imperii membrum valitura. Quod si illa adversus alios tendant,prospiciendum, ne ista occasione Germania bello involvatatur. Tum orto cum exteris bello haut concedendum, ut unus & alter peculiariter sibi consulere, & neutrassequi partes possit; sed quodlibet Imperii membrum, ubi ab

altero impetatur, omnium Viribus protegendum,etiam illorum, qui remotiore situ longe a periculo abesse sibi videntur. Pro. vidend- quoque, ne exteri Germaniae sese

259쪽

r4o DE STATU IMPER. GERM. C. VIII. sese negotiis immisceant, ac neullam amplius isti particulam decerpant. Quin& obstandum, ne unam atque alteram vicin rum regionum potentior,& dilatandorum finium avidus nostis absorbeat, unde Ge maniae latus invasioni nudetur. Si tale quid tentari adparuerit, mature defenssio adornanda δε eorum societas quaerenda, quo rum itidem interest, ne unius gliscens numium potentia caeteris praegravis fiat. Ac prout vicinorum res militaris sese habet, ita& mature idonea, quae Opponi queant, arma paranda,ne post irruptionem jam fa- Elam delectus sint instituendi,serum vastatis jam late finibus remedium. Denique ne qui opinionibus circa sacra dissident, per importunum in religionem studium com

cordiam Germaniae turbent, accurate se

vanda sunt, quae super isto negotio leges

publicae constituunt; ac inprimis qui Romanos ritus sequuntur, Protestantes pari secum jure frui aegre ne serant, ac profanum juxta noxiumque judicent, ad eos subvertendos viastuve irrumbere, qui non minore studio ad communem patriam ornandam defendenda,' que incumbunt; certo persuasi, oppressis

Protestantibus, caeteros quoque in servitium trahendos. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION