장음표시 사용
221쪽
2o2 . DE STATU IMPERIIgnorum, eorum, quae ad rem vestiariam faciunt affatim, ut & equorum , armentorum, pecorum,& ferarum. Nec, qui ebrietati generandae inserviunt, liquores Germania desiderat. Sic ur in univem sum Germania opulenta possit aestimari regio. Nam praeterquam quod materiam nummorum ipsa generat, Omnia fere producit, quae ad neceSsitatem aut delicias vitae humanae faciunt, Ut non incolis solum sufficiant, sed & exteris communicari possint. Et quibus aliunde
importatis utitur, vel eorum, quae eXPOrtantur , copiam non eXcedunt, vel talia sunt, ut facile iis carere possitnt Gemmani, si1 luxuriam compescere, aut socordiam ineptiamque nossent exuere. Ouam facile enim erat contentis vino & cere-visia sua, aut si haec ad ebrietatem nondum sussiciebant, adjunctis vini adusti tartareis ardoribus , ignorare Hispanica aut Gallica vina 8 Quam facile item vestiri pannis e domestica lana confectis, suosque relinquere Hispanis, Anglis, &Batavis r Aut si horum elegantia arridebat ,
222쪽
GERMANICI CAP. VII. 2o3debat, debuerant artem illam melius excoluisse indigenae opifices. Neque vero serico carere GermaniS grave erat. Aut si utique nitidius vestiri sedebat, fallem tractus ad Rhenum uberrime morum ferebat, si a socordia sua isti populi
possent impetrare, ut praeter vineas aliquid magnopere colendum sibi sumerent. Suppetente bombycibus papulo, licebat ab Italis modum tractandi serici addiscere. Ea vero non levis est stultitia, quod non solum vestium formae in menses fere mutari solitae, sed & levidenses saepe, ac absurdae telae e Gallia petantur, ac nihil elegans credatur, nisi
quod ad praesentem Galliae modulum sit expressum. Quod enim Gallici artifices tam saepe pannorum ac telarum genera variant, non tam levitaS est, quam astutissima solertia. Hoc modo enim
prohibent, ne Germani artifices apud se quoque ista opera imitentur. Quanquam plerisque horum is sit stupor, ut sibi tantum nefas esse putent a modo operum semel recepto discedere; nec
223쪽
DE STATU IMPERII sibi politius quid putent faciendum, quia majoribus suis id fuit ignoratum. Denique aromatibus, saccharo, aliisque ex utraque India petitis longe parcius uti posset Germania, si luxuriae fraena injicere nosset.
s. 3. Sed nec Germaniam deficiunt Temedia, quibus aliorum opes ad sese
queat trahere cultura commerciorum.
Ad haec requiritur & ssitus oportunus ad exterOS commeandi, eosque recipiendi,& ut supersit indigenarum usibus, quod ad exteros possit eXportari, praeter solertiam indigenarum. Situs exercendis commerciis valde opportunus est iis urbibus, quae mari Oceano, aut Baltico al-luuntur ; mediocris, quas navigabilia flumina perstringunt, propter vectigalium importunitatem. Terrestri merces via transvehere minus lucrosum. EGermania haec fere exportari solent: ferrum, & varia ex eo consecta instrumenta, plumbum , argentum vivum, vinum, cerevisia, vinum adustum, frumentum, lana, panni lanei filo crassio
224쪽
GERMANICI CAP VII. aos re, variae telae laneae, atque lineae, equi, oves, & si quae sunt alia. Non tamen
diffiteor, in quibusdam regionibus Europae majorem, quam in Germania, pecuniae copiam adparere; cujus rei non una videtur caula. Quid enim mirum est, exhaustam esse regionem, quae triginta per annos exteris in praedam potuit, deinceps quoque non modicos insultus perpessa. Deinde sunt regiones
Europae, quae ad commercia cum eXteris exercenda longe commodiore gaudent situ, quam Germania. Nam mariS opportunitate paucae duntaxat urbes Germaniae gaudent; cum contra mare
vehementer faveat Angliae, Italiae, Hispaniae, Lusitaniae, Galliae, Belgio. Dantur praeterea regiones, quae alias sibi terras habent sta ectas,quaeque adeo omneSearundem opes velut in angustum constipatas uno obtutu repraesentant; uti est
Hispania, Lusitania, Anglia, Belgium. Germania extra se nihil possidet. Solet
quoque exterorum Oculos perstringere
splendor & amplitudo primariarum urbium
225쪽
αo6 DE STATU IMPERI 1 bium in quibusdam regnis, intra quas maXima vis opum confluxit. Sic multi imperiti e Lutetia de tota Gallia, aut e
Londino solo, & Gyssipone de Anglia Sc
sitania judicant. Germaniae autem opes in tam vasta regione per tot Principum sedes dispersae tenuiores easdem faciunt adparere. Nec modica pecuniae vis ad exteros transfertur per stultitiam Germanorum, dum ab istis merceS petunt, quas vel apud se producere, au i quihus omnino caruisse, in proclivi erat. N scio, an & hoc addi debeat, per discursationes juventutis Germanicae ad exteros non parum argenti extra natale solum trahi. Nam etsi genium Teutonicum
conversatione eXterorum temperari,
fors non inutile fuerit ; tamen merito ludibrium, an miserationem merentur, qui ex Italia nil nisi delicias quasdam vitiorum, Transalpinis vulgo ignotorum,&rariores blasphemandi formulas domum reportant. Neque vero Gallia plerosque peregrinatores,aliisl nstructos
artibus dimittit,quam ut sordidius tuta
226쪽
GERMANICI CAP. VII. sto cinari deinceps norint, graduSque Venereae scabiei e propriis utplurimum experimentis recensere. Nonnullis tamen lucro habetur Italiam & Galliam vidisse, quos' in patria tot per ambages ad inania titulorum scholasticorum taedet adspirare. Nam ibi minore cum pudore& sumtu domum licet reportare titulum Doctoratus & inscitiam. Etsi apud nos quoque sat rudi ex ligno tales Mercurii effigiantur. g. 4. Enimvero cum nemo robustus aut debilis possit pronuntiari, ni1I cum aliis comparetur; dispiciendum porro . est, quomodo vires Germaniae aci vici- nos sese habeant. Contingit igitur Germania una eX parte Imperium Turci-
cum in Stiria , & quae tanquam istius propugnacula possunt haberi, in Hungaria & Croatia; quaS salvas manere, istius quam maxime interest. Ubi manifestum est, utut Turtae e latissimis suis ditionibus longe gravius auri pomdus redeat, ac fortasse ampliore hominum turba campos inundare queat;
227쪽
ao8 DE STATU IMPERII eundem tamen Germaniae parum vid ri metuendum. Nam stringit iste Germaniam extrema duntaxat & modica ora sui Imperii, qua illud velut in cuneum tenuatur, & quidem procul a sede regni primaria; sic ut non sime maxima molestia ab eodem bella Hungarica gerantur. Praeterquam enim quod Tu cicus miles Germanis bene exercitatis haud quidquam par sit, si praetorianum Turcae militem excipias, magno molimine ex Asia copiae lunt transferendar, coelo asperiori parum adsuetae, & hye- . mis impatientes. Et postquam Omnes vires in extremam imperii oram sunt collestae, oppositae partes in Persidem vergenteS intumescere solent. Cum que vicinae regiones, Servia, Bulgaria, ct ipsa Hungaria Turcica non sussiciant diu alendae tantae multitudini, terrestri itinere dissicili & longinquo commeatus est subvehendus, postquam magno Ge maniae bono versus Orientem Danubius evolvitur. Et vix unquam ultra quar tam suarum virium partem adversus Turcam
228쪽
GERMANICI CAP. VILetos Turcam vertit Germania, eamque plerumque inter Ducum ignaviam aut discordiam , pecuniaeque ac disciplinae de fectum destitutam. Et tamen plura Germanorum de Turcis, quam horum de illis tropaea extant. In Vulgus autem Turcarum nomen adeo formidabile est factum, tum propter truculentos ipsorum mores, tum per astutiam eOrum, qui tali terriculamento Germanos ad pecunias conferendas promptiores redditum ibant, accedentibus sacerdo-
turri clamoribus & vaticinandi prurigi ne, quod & horum intersiit, plebis ani-mqs terroribus agitari.
s. Italia & viris & opibus Germania longe inferior, ac in plures disce pia particulas ad vim aliis faciendam fere est inhabilis. Quin satis habent Itali,
quod Germani Imperatores antiquum in Italiam Jus non eant renovatum; pra sertim cum per culturam seculi reverentia fulminis Pontificii, quod tape istos
in terrorem olim dederat, nunc penitus videatur exolevisse. Helvetio vicino ni-
229쪽
DE STATU IMPERII 'hil commodius, cui sua duntaxat tueri,
alieni nihil assectare, & prodesse potiuS,
quam nocere lex est. Nec Polonia ulla in parte Germaniae sese audet compara-Te. Et cum rationes Reipublicae Polonicae postulent, sua potius servare, quam aliena concupiscere, quam modestiam Germanos quoque suae Reip. conditio docet; vix adparet occasio, quae duas illas nationes bello possit committere; nisii forte aliquis Germaniae Principum intestinis sese Polonorum discordiis miscuerit, aut Poloni auro Gallico estipti Germaniam a tergo destruere audeant. , Danis hactenus ne ad Hamburgum quidem subjugandum vires fuere, quam& in istorum ditionem haut concedere, wriusque Saxoniae quam maxime interest, ne dum ut contra universam Germaniam sperare quidquam possint. Et instinctu aliorum turbas dare conantes facile fuerit immissis a tergo Suecissem- per insensis compescere. Anglia quOUS-que Oceano suo insultet, Germani S parum curae est. Et uti illa continentem
230쪽
tentare frustra praesumserit; ita his nullae vires maritimae, quae cum Anglicis Comparatae momentum possint habere. Belgis Foederatis nec voluntas est, nec facultas in Germaniam aliquid moliendi. Nam & ipsi parum ad militiam terrestrem idonei, aquatiles animantes, & ut
ut pecunia supersit, haud quidquam libertati ipsorum expedit, numerosiorem terra alere eXercitum, quam qui defensioni ipsorum sufficiat. Hispanici pa tes Imperii, quae Germaniam contingunt , cum hac nulla parte comparari possunt. Ipsa porro Hispania longe re mota, & viris exhausta, nec Lusitaniae. tantillo regno, subiugandae suffciens. Quin Carolus1U. tunc florenti quam maxime Hispaniae imperans, & ditionibus Austriacis atque autoritate Caesarea subnixus, nequidquam opprimere reliquam Germaniam tentavit. Suecta, V ut ei annumeres provinciaS nuper partas, reliqua Germania & numero virorum , & opibus multis partibus est inferior. Nam quod simplices: aliqui dei l O a viris
