Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

212 DE SΤΛΤU IMPERII viris dubitavere , moti partim obsoleto vocabulo vaginae gentium, partim progressibus Suedorum tricennali in bello; id, quale sit, rerum peritiS satis constat. Scilicet spatio XVIIL annorum non supra LXX. M. militum ex ipsa Suecia sunt emissa, quorum multi in patriam iterum

TeUerterunt; cum tamen durante isto bello vix unquam infra C.M. Germano rum , saepe supra in armis fuerint. Causa vero tantorum progressitum erat

Germanorum discordia, & occasionis opportunitas, & quod Protestantes ab Austriacis pressit velut caelitus demissum priessidium Regem Gustavum Adolium .susciperent. Circa florentissimum hodie Galliae Regnum probabilius dubita-ai potest. Sed sit utriusque vires in se

spectentur citra commoda aut morbOS,

quorum illa Galliae ex regulari sua Monarchia , hi Germaniae e dissoluta Reip. forma surgunt, pro Germania pronuntiandum videtur. Nam & longe amplior estGermania, quam Gallia,&utut fertilitas utriusque par sit, subterranes:

. tamen

232쪽

tamen Germaniae opes longe supra intit Nec Gallia virorum numero eXsuperat: ac Germanum militem Gallo non concedere, multis speciminibus fuit ostensum. Circa vim pecuniae non ita liquido definiri potest. Nam quid in annuis reditibus habeat, qui nunc rerum poti tur, ReX, non sine admiratione percipitur. Considerari tamen simul debet, plebem in Gallia longe asperius tributis Ec vectigalibus exhauriri, quam in Germania ,& ibi omites opes regni in unum

velut alveum confluere; qui tamen non parum attenuandus fuerit, si exteri me ces Gallicas, quibus facile carere possunt, petere desierint, Germaniae autem re ditus inter tot Principes divisi, quanti sint, ita liquido adparere non possunt. Id tamen in aprico est, post contusos Turcas nullum Germaniae infestiorem esse

hostem, quam Gallum; qui tamen Olim, cum Burgundis , Lotharingia, Luce- burgum, ac integrae adhuc Belgicae prOVinciae propugnaculorum instar isti praetenderentur, ne hiscere quidem adversus O 3 ean

233쪽

2I DE STATU IMPERII eandem audebat. Sed nunc hisce omnibus subactis , adjecta insuper Alsatia cum

Brisaco & Argentorato, & magna tractus transrhenani parte, ac validissimis succinctus munitionibus cisrhenanae Germaniae tanto terribilior imminet, quod jam omnem foederum fideique religionem consumsisse videatur. Quem nisi intra priores limites Germani rede gerint , ac paria ipsi munimenta Opposuerint, continuis ejusdem incursionibus expositi erunt, forh & penitus se vitium ipsius stabituri. s. 6. Sed utut singula Praeponderet Germania, quid tamen fiet, si multi junctis viribus eandem invaserint 8 Helcinitio observandum est, quorundam rationes non ferre, ut simul in Germaniam conspirent. Quorundam etiam vires tantas non esse , ut ad Germaniam aliquid momenti habeant. Deinde non

concessuros caeterOS, Ut UnuS aut alter, oppressa Germania, tanta opum acce

sone gaudeat, quibus suffulto facile sit, toti Europae leges praescribere e adeoque

234쪽

GERMANI cI CAP. VII. strique nunquam defuturos, qui ad istam

1ervandam sint connisuri. Ante contuissos Turcas tres erant, qui velut principes aut capita foederum se videnantur ferre posse ad invadendam Germaniam; Turca, Domus Austriaca, & Gallus. Cum Turca nemo Christianorum Principum in Germaniam aperte conspirasse, compertus fuit; nisii quod Gallus clandestina conssilia cum eodem subinde muscuerit. Etsi, quae superiore seculo Fra ciscus I. cum Turcis foedera ferierat, te aliquid excusationis admitterent, quod praevalenti tunc Carolo V. hostis undecunque excitandus esset, ne Gallia toti moli succumberet; cum salutiS eXpe diendae quaevis ratio honesta habeatur.

Ast merito Christianissimi vocabulum commississe debuerat Ludovicus XIV. qui nulla necessitate, sola fines proserendi libidine, Turcas in Caesarem e citavit, e diversa parte Germaniam inundare certus, si hosce Vienna potiri

contigisset. Sed, fallente ista spe, tamdiu quievit, quoad longe absentibus supe-

Q 4 rioris

235쪽

DE STAΤU IMPERII rioris Germaniae copiis ex improviso cis Rhenum sese effunderet, tum ut Turcae spatium sese recolligendi daret, qui alias Drevi tota Europa videbatur expellendus , tum ut, quod Germaniae trans Rhenum superest, 11bi subjiceret. Quam perfidiam an inultus sit laturus iste infatiabilis ambitionis Princeps, tanto jam tem pore Europae turbator, dies docebit. Domus Austriaca ut reliquam Germaniam regio complectatur imperio, nulli vicinorum optandum fuerit; nec puto, ullum fore tam tementem, ut conatibuS

istis subsidii quid velit adferre. Quin

uti Hispaniae quidem vires pro Austriacis sunt; ita aperte hisce se opponent Galli, Sueci, & Belgae Foederati eo promtius, quod istis nunquam sine praemio

fuit Germanorum libertati suppetias tulisse. Quin nec Pontifex nimium videtur Austriacis heic fauturus.' Nam ut- ut tot myriades ovicularum errantium, quas iste putat, ad Eeclesiam revocasse, summo pastori gloriosum foret; ita quam lovis animarum detrimento redimen-

236쪽

dum videtur, ne Germanus aut Hispanus nimia subnixus potentia in reS Ita liae sibi arbitrium sumat. Quod si denique Gallo Germaniam invadere lubido subierit, ut huic, quantum pOStat, sup petias ferant, Hispanos, Italos, Anglos, Belgasque, rationeS suarum rerump. Obstringunt; quorum hi non prieter causam memores agunt antiqui dicterii; Francum amicum habueris, vicinum non habueris. Ac manifestum est, ubi quacunque ratione Germaniam cum Gallia in unum imperium coalescere contigerit, toti Europae servitium imminere ; ad quod neminem Principum opem collaturum crediderim , nisi cui fastigium suum cum servitio permutare volupe sit. E nationibuS, quae Germaniam a tergo distringere possimi, Poloni quidem haut temere permovendi videntur, ut ante rationes suae reipublicae aurum Gallicum habeant, post subjugatam Germaniam ipsi quoque vilis servientium pars futuri. Eandem ob causam

Danos quoque haud crediderim Gallo O s Ope

237쪽

peram navaturos, ubi de subigenda Germania agi adpareat; praesertim cum Europae monarchiam invadere conanti, cumprimis maris Ballici claustra in potestate habere, opus sit. In Suecorum societate Galliae plurimum videbatur momenti positum, inprimis si bellicosus ipsis Rex contigerit. Dudum tamen pruindentioribus animadversum, Gallos quidem velle uti Suecorum Onera non gratuita; verum ita, ut quod inde parium fuerit, solius Galliae incrementis accedat. Id vero Gallis ne quidquam ad p larum , Suecos Gallico auro propriam potentiam eousque promotum ire , ut facile deinceps Gallorum amicitiam pose sint negligere. Ex adverso Sueci stultum credidere, pro Gallorum magis utilitate , quam propria contendere. Ne que sunt tam hebetes, quin perspiciant, ubi Gallus rerum in Germania fuerit potitus, iplum non minuS Suecis, quam aliis vicinis leges diruturum. Ac merito fastidire debent generosae nationes

mercenarii opprobrium, quod insolenti

238쪽

GERMANICI CAP. VII. ars populo solenne est, ingerere sociis, a se, pecunia sublevatis. Denique cum commune omnium Principum honum in eo consistat, inter eos nemo tantum eminere , ut caeteros pro lubitu insultare

queat, sed ut quantum fieri possit,

omnium vires in aequilibrio habeantur; communis libertatis proditor est censendus, qui peculiaris aut temperarii emolumenti causa ad struendam ejusmodi molem, omnibus formidandam,opem confert. Id tamen praecipue cavendum Germanis , ne ipsi in sui servitium Gallo operam navent, dum omnibus imminentem hostem non junctis consiliis& viribus propulsant, sed vel auro Gallico emti ad propriam patriam perdendam una incumbunt, aut pestilenti pretio corrupti simul boni publici incuria caeteris pugnantibus quiescunt, haut minus ipsi post absumtus reliquos a Polyphemo devorandi. Sane caecum Opo

tuit fuisse, qui Gallorum artes non de prehenderit , initio blandiore via sese era Promentes, quo Germaniae rebus tem

239쪽

. DE STΑΤU IMPERII perandis ingerendi sese ansa foret. Non nullos Principes foedere, & annuis sti- pendiis sibi illigare, in universum solicitum sese pro Germania Ostentare, controversiis Principum componendis se dare, circa pecuniam & militem petentibus submittendum alacrem se exhibere,

id denique agere, ut quibus auxilio aliquo opus foret, intelligerent, certius sibi praesidium in amicitia Gallica, quam in Caesare, legibusque Imperii possitum. Sed mox perpetuis successibus aucta insolentia proditione, absurdissimis cavillationibus, aut aperta vi invadere placuit, quicquid opportunum fuerit visum, alteramque Rheni ripam ex asse Galliae adjungere, ac horrendis munitionibus firmare, ut nulli exercitui in Galliam penetrandi facultas foret, ipsi quotiescunque libido subiret,Germaniam incursare, & ad miseram conditionem redigere daretur. Circa quod institutum uti, qui Gallo favent, aperti patriae suae proditores sunt; ita, qui communi periculo submovendo sese subtrahunt, digniS-

240쪽

GERMANICI CAP. VII.

gnissimi Gallico servitio erant, modo cives suos eidem eXitio non involutum irent. Inprimis autem cavendum est Prin cipibus Germaniae, ne jure foederum incommunis patriae destructionem abutantur : & optandum fuerat, idoneam

rationem iniri posse, isti abusui praeve tendo. Quanquam apud sanos merito id maximum pondus habere debebat, quod, eversia Imperii compage, ipsorum quoque fastigium solo amigendum, &a Gallica superbia conculcandum sit. Ac probe notandum fuerit dictum istius mi nistri Gallici, qui legato alicujus Electoris, de foedere cum Gallo agitantis, ingenue dixerat, cum hic obligationem &vinculum, quo Imperio teneretur, eXcipiendum sibi testaretur: quid verbis est Opus, inquit; ni tuus dominus est Elector Sacri Romani Imperii, est nihil. g. 7. Enimvero isthaec Germanici Imperii moles, quae, in justi regni formam digesta, toti Europae futura erat formi dabilis , per intestinos morbos & convulsiones ita debilitatur, ut aegre ipsa sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION