장음표시 사용
311쪽
IN hoc homine omnium hominum imago figuratur, in hoc geritur cura cunctorum , in hoc universorum sanitas diu expectata reparatur . Aruerat enim manus hominis magis stupore Fidei, quam siccitate nervorum , plus culpa conscientiae, quam debilitate carnali- Antiqua nimis illa erat, &quae in ipso mundi principio contigerat aegritudo: nec arte hominis, aut beneficio poterat haec curari, quae Dei suerat indignatione contracta; tetigerat vetita. inconcessa praesumpserat, cum se ad arborem sciendi bo. num,malumque porrexerat,auctore indigebat,non qui malagma imponeret , sed qui posset illatam relaxare sententiam , & ignoscen do resolvere, quod religaverat indignando .
IN hoc homine nostrae tantum geritur umbra sanitatis; persecta autem salus nobis reservatur in Christo: quia tunc ariditas nostrae manus miseranda dilIolvitur, cum cruore persunditur Dominicae pissionis, cum in illo vitali ligno crucis extenditur, cum carpit fruetuosam de dolore virtutem , cum totam arborem salutis amplectitur, cum clavis Domini corpus affligitur, quo nunquam ad arborem concupiscentiae, & aridae redeat voluptatis. Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium ; professor debilitatis propriae, supernae pietatis exactor, testis divinae virtutis . Iudaicae incredulitatis assertor, surge in medium : ut o δε non compungit virtus tanta signorum, quos non cir--- L atae lalutis inclinant ; vel debilitatis ruri - --aacio constringat , & mitiget . L ctio IX.
DIxit homini: Extende manum tuam, & extendit, & restituta est manus illius. Extende manum tuam : jussione solvitur. quae fuerat jussione convicta. Extende manum tuam . Agnovit paena judicem, opus Deum, indulgentia prodidit conditorem . Oraiste Fratres, ut sola Synagoga tali debilitate suscetur, nec sit in Ecclesia , cujus manum arefaciat Cupiditas, contrahat avaritia, rapina debilitet, tenacitas aegrotam constringat; sed si acciderit id sum . audiat Dominum , & cito eam in opere pietatis cxtendat, relaxet, di in misericordia , in eleemosynis porrigat: Sanati nescit, qui nescit pauperi foenerari. Die u Di itigio by GO Ie
312쪽
INFESTO S. IOANNIS DAMASCENI CONFESSORIS.
Introitus. Psal. a. 24.ΤEnuisti manum dexteram meam, & in voluntate tua deduxistime,licum gloria suscepisti me . Allelria. Psal. id. Quam bonus Israel Deus ' his, qui recto sunt corde. Gloria. Tenuisti.
DFus , qui, restituta B. Ioanni Consessori tuo mirabiliter dextera , Sacrarum Imaginum cultum in Ecclesia conservasti: ejus meritis, & precibus indulge , ut quorum Imagines colimus iciterris, eorum aspectu dignemur in coelis. Per Dominum nostrum . Lectio Libri Sapientiae. IO. Io.
JUstum deduxit Dominus per vias rectas, Zc ostendit illi reis gnum Dei, & dedit illi scientiam Sanctorum . honestavit illum in laboribus , & complevit labores illius . In fraude circumvenientium illum affuit illi. &honestum fecit illum . Custodivit illum ab inimicis, & a seductoribus tutavit illum, & certamen sorte dedit
illi, ut vinceret, & sciret, quoniam omnium potentior est sapientia . Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus libe- π ivit eum , descenditque cum illo in foveam , & in vinculis non dereliquH llum, donec afferret illi sceptrum regni, & potentiam adversus eos, mim deprimebant . & mendaces ostendit, qui maculaverunt illum , & dvia - - rj intem aeternam. Haec populum justum, & semen sine querela libera Vlt a ouae illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei, & stetit contra reges horrendos in portentis , disgnis. Et reddidit justis mercedem laborum suorum. Alleluja, Allelria . I.Reg. 2ς. Dominus salvavit manum tuam tibi : quia praelia Domini tu praeliaris, alleluia . Psal. 143. Benedictus Dominus Deus meus , qui docet manus meas ad praelium , & digitos meos ad bellum . Alleluja . Si risum transferatur pos Pentecosten. sira duale. PDI 17. 33. Deus, Deus, qui praecinxisti me virtute, diposusii immaculatam vitam meam .st. Qui doces manus meas ad praelium : & posuisti ut arcum aereum brachia mea , & dedisti mihi protectionem salutis tuae , &dextera tua suscepit me , alleluja , alleluja . yr. Persequar inimicos meos, & comprehendam illos e conis si ingam illos, nec poterunt stare ἰ cadent subtus pedes meos . Alleluja. Sequen-Diuitigod by Corale
313쪽
Se quentia S. Evangelii secundum Lucam . 6.51N illo tempore factum est & in alio Sabbato, ut intraret Iesus in Synagogam , & doceret. Et erat ibi homo, & manus ejus dextera erat arida . Observabant autem Scribae, & Pharisaei. si in Sabbato curaret, ut invenirent, unde accusarent eum. Ipse vero sciebat cogitationes eorum . Et ait ad illos Iesus: Interrogo vos, si licet Sabbatis bene sacere, an male 3 animam salvam facere. an perdere 3 Et circumspectis omnibus, dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit,&restituta est manus ejus: ipsi autem repleti sunt insipientia , & colloquebantur ad invicem, quidnam sacereat Iesu. Ossertorium. Iob. I . . Lignum habet spem : si praecisum suerit, rursum virescit, di rami ejus pullulant. Allelria.
UT quae tibi, Domine, offerimus dona. tuo sint digna conspectu . B. Ioannis , &Sanctorum , quos ejus opera expositos in templis colimus, pia suffragatio conspiret. Per Dominum. Communio . Psal. 36. IT. BRachia peccatorum conterentur , confirmat autem justos Dominus. Allelria. 'fleommunio. SUmpta nos , quaesumus. Domine , dona coelestibus armis tueantur . & B. I. Patrocinia circumdent Sanctorum unanimi suffragio cumulata, quorum Imagines evicit in Ecclesia venerandas per Dominum .
ad pias preces Serenissimi Domini Bannis V. Regis PortugaIlia, ubi magna erga eumdem Sanctum Siget popuIi demtio, approbaυit, ct ab omnibus , s singulis utriusque sexus Chris delibus eidem Regi etiam extra Lusitaniam subjectis, qui ad horas Canonicas tenentur. quotannis diei. Maji s eum sexta ejusdem mensis , qua in Romano Martyrologio notatur , aliaque dies subsequentes aliis fetis impediantur in sub ritu duplici minori recitari benigne concessi. Hae die II. Septembris I 742. F. I. A. Card. Guadagni Proe Praes. Loeo i Sigilli.
314쪽
Coneessio ossicii S. Barbarae V. & M. sub Ritu dupli ei I. Classi
pro Monialibus S. Ioannis Torcellanae Dioecesis . vilictis i. Chriso Filiabus Abbatissa, ct Monialibus Monaserit S. Ibannis Apostoli , ct Evangelista Greesiana Ovitatis,m I Diacesis ordinis S. Benedicit.
BENEDICTUS PAPA XIV. Dilicta in Christo Filia salutem. SUpplicem libellum . quem dudum Dilectus Filius Hieronymus
Lombardus Presbyter Societatis Iesu Nobis vestro nomine porrexit . ea paterna benignitate eκcepimus , quae & vestris religi sis virtutibus. & noliris erga vos Pontificiis Studiis responderet. Ita ipso autem demisse preces continebantur, ut nimirum , quoniam Sacra pignora Sanet e Rarbarae virginis , ac Martyris Constantin poli olim translata in Monaiierii vestri Ecclesia fuisse reposita . &adhuc requiescere tradiderunt graves rerum venetarum Historici . atque eam praecipuam Patronam colitis . & veneramini. Ossicium proprium , ut dicitur, ejusdem Sanctae Barbarae vobis recitandum Apostolica Auctoritate indulgeremus. Nos autem perspectum ha hentes, quibus Aeti ejusdem Sanctae virginis, & Martyris obnoxia dissicultatibus reperiantur , per Nos ipsi , ut veltris piis votis obsecundaremus, illa expendimus, atque ex Lectionibus, quae in aliquibus Ecclesis recitantur . eas tandem delegimus , quae Capiatulo, di Canonicis Patriarchalis Basilicae nostrae Lateranensis mulistis ab hinc annis, a Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacris Ritibus praepositorum maturoeXamine comprobatae quotannis usui sunt. Probe vero edocti M nasticum Inlii tutum vel rum , tribus illis pro secundo Nocturno Lectionibus laudatae Basilicae Lateranensis quartam addidimus, quae
o tiva in Ordine Divini ossicii, Translationem Corporis ipsius Sanct e Barbarae Dioscori filiae ad vestram Sancti Ioannis Apostoli,& Evangeli liae Ecclesiam complectitur. Porro multa sunt gravium Auchorum. ut praefati sumus, telfimonia , quae nos ad octavam hane Lectionem exponentem historiam Translationis hujusmodi adornandam adduxerunt. In primis Fontinus Dandalus Episcopus Patavinus, Andreas Dandalus in Manu scripto Chronico, atquσetia n judicium hic super re a b. m. Ioanne Baptis a Agucchia meis riti A no nostro Botioniensi Cive interpositum, dum Venetiis Apostoli ea n Nantium ageret . praeter cetera quoque documenta in Historia dicte Translationis Corporis Sanctae Barbarae primum Nic medi i Cotitantia polim. deinde hinc Venetias ad Ducalem Ecclesiam,
tu Π tχ.Isrn id memoratam Ecclesiam vestram comprehensa a
Foctuaato Oi .no Ueaeto Abbatae Sanctae Mariae de Pero, ac Monacho Diuili sed by Corale
315쪽
cho S. Georsii Majoris, quae omnia perlegimus. Propriam itidem orationem in nonnullis locis recitari solitam adjecimus, iaqua quidem pia admodum explicatur celebris traditio de praesentissimo patrocinio, az praesidio , quod ipsa Virgo , ac Martyr pro Christi fidelibus suo cultui mancipatis suscipit,& potissimum affert. ne viam universae carnis sine ultimis Sanctae Ecclesiae Sacramentis. ac praesertim Sacrosancti Corporis Iesu Christi viatico ingrediantur. Ossicium sine hujusmodi est tenoris, qui sequitur: Die 4. Decembris.
OFFICIUM IN FESTO S.BARBARAE VIRG. ET MARΤYR. Duplex I. Classis. Pro Monialibus Monasterii Sancti Ioannis Evangelistae
Intercessio , quaesumus Domine. Beatae Barbarae Virginis, &Martyris tuae ab omni Nos adversitate protegat, ut per ejus i ter ventum gloriosissimum Sacrosancti Corporis & Sanguinis Domini Noliri Iesu Christi Sacramentum ante diem exitus nosti i per veram poenitentiam . & puram consessionem percipere mereamur. Qui tecum vivit, & regnat &C. Lactis V. D Arbara Virgo Nieomediensis Dioscori nobilis . sed Superstitiosi hominis filia, per ea. quae visibilia facta sunt, ad inviis sibilia, divina opitulante gratia, facile pervenit. Quapropter soli
Deo. rebusque Divinis vacare coepit. Eam Pater utpote forma venustioli nitentem a quocumque virorum Occursu tutari cupiens, turri
inclusit ubi pia Virgo Meditationibus, & precibus addicta ,soli Deo , quem sibi in sponsum delegerat, placere studebat. Oblata a Patre pluries Nobilium connubia sortiter sprevit; pater vero per sui absentiam filiae animum posse facilius emolliri confidens,jussit primo Balneum extrui, ne quid ei deesset ad Commoditatem . deinde
Peregre in exteras regiones profectus est. N. Propter veritatem .
Lectio VI. R B sente patre. jussit Barbara duabus senestris. quae in turrierant, tertiam addi in honorem Divinae Trinitatis, labiumque Balnei Sacrosanctae Crucis Signo muniri; quod ubi rediens Dioscorus inspexit, audita novitatis causa , adeo in filiam excaninduit, ut stricto ense eam appetens, parum abfuerit, quin eam dire confoderet : sed praesto adsuit Deus: fugienti Barbarae s xum ingens se patefaciens, viam aperuit, perquam Montis lastigium petere, & in specu latere potuit; sed paulo poli, cum a nequissimo Genitore reperta fuisset, ejus latera pedibus, dorsumque - Pp a pugnis
316쪽
pugnis immaniter percussit, & crinibus per loca aspera, dissici Iesique vias raptatam Marciano Praesidi puniendam tradidit.
Dilexisti justitiam. Lectis VII.
ΙTaque ab ipso omnibus modis, sed incassum tentata, nudam ner vis caedi. & inflicta vulnera testulis confricari , deinde in carcerem trahi praecepit; ubi immensa luce circumdatus ei Christus apparens , mirifice confortatam in passionum tolerantia confirmavit ; quod animadvertens Juliana Matrona ad Fidem conversa , ejus dem palmae particeps effecta est . Barbarae demum ferreis unguibus membra laniantur, facibus latera incenduntur. & malleolis caput contunditur; quibus in cruciatibus consortem solabatur, &hortabatur , ut ad finem usque constanter certaret. Praecisis tandem utrique uberibus , nudae per loca publica tractae, capite plectun tur, filiaeque cervicem ipse scelestissimus Pater humanitatis eXpers propriis manibus amputavit; cuius sera crudelitas non dia inulta remansit; nam statim eo ipso in loco sulmine percussus i teriit. Id. Afferentur Regi
Lectio VIII. Corpus hujus Beatissimae Virginis Iustinus Imperator Nicomedia auferens, Constantinopolim primum transportavit. Illud idcm, cum progressu temporis ab Imperatoribus Constantino ν& Basilio impetrassent Veneti, Constantinopoli deductum in Sancti Marci Baslica fuit deinde solenniter colloeatum . Postremo, di ut timo supplicantibus Torcellano Episcopo,ejusque SororeAbbatissa, ad Ecclesiam Montalium Sancti Ioannis Evangelistae Torcellanae
Dioecesis anno salutis millesimo nono desertur, ubi & honorifice Conditum, perpetuo cultu ad praesens usque tempus summoperae
Prae insertum itaque ossicium nempe orationem, ac quatuor Lectiones pro secundo Nocturno, ut quotannis juxta Monasticum vestrum inihi tutum stie quarta Mensis Decembris natali Sanctae Bar-harae Virginis. & Martyris a Vobis, aliisque Ecclesiae vestrae addictis , dc ad horas Canonicas obligatis sub ritu Duplici Primae Classis in perpetuum recitari possit , tenore praesentium Apostolica
Auctorit1te . quibuscumque in contrarium non obstantibus, e tendimus , concedimus, & indulgemus. Ceterum sere in Domino confidentes, ut Apololica haec nostra erga vos, Dileetie in Christo Filiae, indulgentia ad majorem Religiosarum virtutum pro sectam conducat , Apollolicam Benedictionem coelestis praesidii auspicem Vobis peramanter impertimur.
Datum Romae M. Die 7. Novembris 1768. M.
317쪽
Concessio ossicii , & Missae Sanctorum quinque martyrum Marochiensium, nempe
BERARDI, PETRI, ACCURSU , ADIUTI, atque OTHONIs Sub Risu Duplici Prima Classis pro omnibus Regnis, ct Dominiis
Die xv I. Ianuarii in Festo SS. Berardi, Petri, Accursit. Adjuti, atque Othonis Ordinis Seraphici Protomartyrum . Introitus. Psal. 33. M Ultae tribulationes justorum , & de his omnibus liberavit eos
Dominus: Dominus custodit omnia ossia eorum : unum ex his non conteretur .
PDI. ibid. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. V. Gloria Patri &c. ratio. Deus , qui Sanctorum Martyrum tuorum Berardi, Petri, Accursit, Adjuti, atque Othonis gloriose eertamine ordinis Minorum initia consecrasti: concede nobis famulis tuis: ut quorum 1aetamur triumphis, eorum virtutes imitemur. Per Dominum. Lectio Epistolae B. Pauli Apostoli ad Corinthios. I.Gr. .FRatres , Spectaculum facti sumus mundo, & Angelis, & hominibus . Nos stulti propter Christum , vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem sortes: vos nobiles, nos autem ignobiles: usque in hanc horam &esurimus. & sitimus, & nudi sumus. & laboramus operantes manibus nostris : maledicimur,& benedicimus: persecutionem patimur, &sustinemus: blasphemamur, di obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo in Christo Iesu Domino nostro. GraduaIe PDI. 78. Vindica Domine sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est. P. Posuerunt morticina servorum tuorum , Domine , escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Alleluis ja, allelria. e. Haec est vera fraternitas , quae vicit mundi crimina : Christum feeuta est , inclyta tenens regna celestia . Alleluba . Post septuagesimam , omisso Alleluja , & versu sequenti, dicitur Tractus. Psal. as. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. P. Euntes ibant, di flebant mittentes semina sua . v. Venientes autem venient cum exultati e portantes manipulos suos. is
318쪽
t Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Matth. Io. IIN illo tempore Dixit Iesus discipulis suis : Ecce ego mitto vos
sicut oves in medio luporum . Estote ergo prudentes sicut seriapentes, & simplices, sicut columbae. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, & in synagogis suis flagellabunt vos: & ad praesides, & reges ducemini propter me , in testim nium illis, Ac gentibus: cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo , aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora . quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini. sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem . & pater filium. & insurgent filii in parentes .& morte eos assicient : & eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem , hic salvus erit . Credo. Offertorium, Sap 3. Iustorum animae in manu Dei sunt, &non tanget illos tormentum malitiae r visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace, alleluja .
PRo pretiosa, Domine , tuorum morte sanctorum sacrificium illud offerimus : quo opem tuam nostris temporibus clemen ter impendas, & gratiam nobis verae devotionis exhibeas. Per Dominum. Communio. Luca Ia. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui vos persequuntur. Pos communio . COElestia. Domine . dona . quae sumpsimus, vitam nobis tribuant sempiternam : quam cum beatorum martyrum tuorum Berardi, Petri. Accursit. Adjuti, atque Othonis gloriosis meritis imploramus. Per Dominum.
omnia de communi plurimorum Martyrum praeter Orationem,& lectiones. quae sequuntur . ΙΗ ΡR1MO NOCTURNO.
De Libro EccIsasiel. Lectio I. IN dolore sustine. & in humilitate tua patientiam habe: quo
niam in igne probatur aurum, & argentum , homines vero receptibiles in camino humiliationis. Crede Deo, di recuperabit te:& dirige viam tuam, & spera in illum. Serva timorem illius. Min illo veterasce. Metuentes Dominum sustinete misericordianis ejus: & non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum , credite illi; di non evacuabitur merces vestra .
319쪽
Lectio II. QVi timetis Dominum, sperate in illum : & in oblectationem
veniet vobis misericordia . Qui time tis Dominum, diligite illum , 8c illuminabuntur corda veitra. R espicite filii nationes hominum: &scitote, quia nullus speravit in domino ,&confusus est . Quis enim permansit in mandatis ejus , Ac derelictus est 3 Aut quis invocavit eum , &despexit illum Quoniam pius, & misericors est Deus , & remittet in die tribulationis peccata: & protector est omnibus exquirentibus se in veritate . Lectio m. Qi timent Dominum, non erunt ineredibiles verbo illius: de qui diligunt illum , conservabunt viam illius. Qui timent Dominum, inquirent, quae beneplacita sunt ei: &qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, & in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum . custodient mandata illius, & patientiam habebunt usque ad inspectionem illius .
Lectio I v. O Tho, Berardus, Petrus. Accursius, & Adjutus Christi Fidem , quam verbo praedicaverant, sanguine confirmarunt.
A S. Francisco, erius Disciplinae Alumni erant, delecti , quos ad id munus in Africam mitteret, adeo ipsius cohortationibus, scapud Deum precibus confirmati sunt , ut nihil tam optarent, quam pro barbarorum salute vitam prosundere. Nudis igitur pedibus . 6c in summa omnium rerum inopia proficiscuntur in Hispaniam, ubi cum propter vitae, morumque sanctitatem Christi fidelibus admirationi suissent, Ac exemplo . Hispalim veniunt , dc Nesquitam ingressi. Mauros ad veram fidem hortari summo studio coeperunt; at inde rejecti. & colaphis, fustibusque contusi Regem adeunt, qui quos Mahumetanam impietatem coram se Iibere detestarentur , iratus, capite plecti eos imperat: verum exoratus filii precibus, ne innocentes homines supplicio afficeret, commutata sententia turri includit. ε cujus fastigio cum Christi fidem populo praedicarent, Urbe excedere jubentur, Ac Marochium proficisci . Lectio U. RAE Ari transmisso, maximisque in eo itinere exhaustis laboribus ,
- - paulo post, quam Marochium venerunt, fidei causa in vincula conjecti sunt, a qua cum nullis nec blanditiis . nec minis deduci potuissent. super solum aspertis testis stratum nudi projiciuntur, totaque nocte stigris caui ita sunt . ut viscera pene difflue- Tent : quo in cruciatu una fuit haec omnium vox : nunquam secum t m Piectare actum esse, quam eo noctis tempore. POItero die
320쪽
cum ad Regem Mira molinum vineti ducerentur , quidam autem ex proceribus obviam eis factus,ut a Christo deficerent, suadere non desisteret, Otho in Maurorum sectam invectus graviter est; ob id vero alapa percussus , alteram statim maxillam Saraceno obtulit Deum precatus, ut eidem ignosceret. Tum ille exardescens ad
Regem introduci eos jussit, dignos clamans, de quorum insania Rex ipse supplicium sua manu sumeret. Lectio V I. Coram adductos a Christiana Religione magnis praemiis avertere Miramolinus aggreditur I verum cum nec blanditiis , nec minis quicquam proficeret, in furorem actus stricto gladio omnes obtruncat. MartIrii palmam adepti sunt decimo septimo Kalendas Februarias anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo . Eorum corpora a nequissima multitudine senibus tracta extra muros in ignem conjiciuntur, quibus cum ignis parceret, Christiani vero, qui aderant, Deum ob id summis laudibus extollerent, Saraceni lapides in eos jaciunt; Martyrum corpora circa muros, & pervicos iterum raptant, di dilacerant, quorum sparsa membra clam a Christianis collecta , partim in privatis aedibus servata sunt, par tim sepulturae mandata ; pleraque in Lusitaniam delata Conimbricae in Coenobio S. Crucis honorifice condita , ubi magno populi concursu ad hoc usque tempus coluntur. Horum Martyrum m moria meritis, & miraculis illustrium . ut eo die . quo passi sint, ritu solemni recoleretur ab universo Seraphico Ordine, Sixtus IV., ab aliis praeterea diversis in locis alii Summi Pontifices indulserunt, tandem postulante IOANNE U. Lusitaniae, & Algarbiorum Rege, eorumdem Beatorum Martyrum eximio cultore, ut in omnibus ejus Dominiis ritu duplici primae Classis celebraretur. BENEDICTUS Decimus Quartus Pontifex Maximus benigne concessit. Lectio VII. IN III. NOCTURNO. Lectio Sancti Evangelii secundum Matthaeum .
ΙΝ illo tempore Dixit Iesus Discipulis suis: ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes, sicut serpentes, &simplices, sicut columbae, & reliqua. Homilia S. Augustini Episcopi .
A Udistis, fratres, cum sanctum Evangelium legeretur, quem admodum Dominus noster Issυs Christus disciplina sua Mar- res suos corroboraverit, dicens: Ecce ego mitto vos , sicut oves in medio luporum. Considerate , fratres mei, quid iaciat . Si
