SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

nullo pacto ex praebendis,& distributionibus sacere Duchus suos , a que adeo restitutioni obnoxios esse, ac sore -τ, uti, o blbuttae Verum cum iis , qui ha super re conscientiae stimulis acti ad p,i,s, .hkabsol ea. Te confugerint, benigne indulgentes . Tibi facultatem tribuimus .: di impertimur , ut live per Te ipsum, sive per alios a Te deputandos unusquisque Canonicus, qui se in canendo, psallendove in Choro cum aliis defecisse animadverterit dummodo promittat se deinceps omnino curaturum, ut in Choro & praesens assistat, & cum aliis canat, psallatue in absolutionem a culpa. & ab omnibus fructibus indebite perceptis dispensationem obtinere possit, & valeat.

Meque 1iIter eoa- Ceterum Volumus,& mandamus, ut nulli eorumdem Canoni-

isi pri negiis a corum, qui licet praesens in Choro assistat, tamen minime canat ' psallatve, suffragentur hujusmodi indulta, ac privilegia , quae uni cuique moderno, & pro tempore existenti Canonico ad tuorum meritorum intuitum per easdem praesentes literas concedimus, de elargimur Hortatve piri Iareh.. Ceterum te, Dilecte Fili noster, rogamus, & in Domino hor-0 h2stodivm in tamur , ut iisdem studiis, quibus Nos supplicationibus tuis inclinati, eosdem Canonicos novis Apostolicae benignitatis, auctoritatisque Privilegiis auximus , nostris , tuisque rationibus Pastorum Principi Iesu Christo aeterno Iudici reddendis satis iaciendum cures;&abusu ,& corruptela hujusmodi penitus sublata Divinum cultum per Divinae Psalmodiae cantum promovere , & augere satagas , ut non minus ipsi Canonici, quam nos ipsi invicem peternam mercedem a bonorum omnium largitore Deo consequi mereamur . Interim coelestis praesidii auspicem,&studiosae materiae ad Tibi gratificandum voluntatis pignus esse cupimus Apostolicam benedictionem . quam Tibi. Dilecte Fili Noster , & iisdem Canonicis peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Pi-P ' IM.374ν scatoris die XIX. Ianuarii MDCCXLVIII. Ponti Matus Nostri Anno

M Icolaus Papa IV suit citra omnem controversiam inter Roma-λ nos Pontifices multa ornatus literatura . ut patet ex Biblio theca Pontificii Ludovici Iacobi a S. Carolo lib. I. teis. Nicolaus IV.

ubi di recensentur libri ab ipso compositi, & declaratur, quanta passim Dissilirso by Corale

292쪽

passim in aestimatione haberentur. Praeterea singulari virtute insignitus suit, ac pietate , non eo solum tempore , quo sedit in Pontificatu , sed tum etiam cum ordinis Minorum Conventu alium Alumnus S. Francisci Regulam intra Religiosa claustra profitebatur , &ad Ecclesiasticos honores evectus Cardinalitia dignitate fulgebat. Plurima illius in Cardinata tu merita enarrantur in usoria generali Cardinalium dipis Parisiensitas edita anno I 5 o. ct Cardinoli Richelio dicata. Nemo tamen de illo cum laude scripsit perinde, ac S. Antoninus in sι a Iustor. rit. 24. cap. 9. g. 8. sub finem , ubi refert primo, quantum ab acceptanda Cardinalitia dignitate ipse abhorruerit. deinde ea suscepta quam singularis fuerit exempli. Accedit Scriptor nuperrimus Gregorius Κolb, qui in sua serie Romanorum Pontiscum agens de Nicolao IV. scriptum reliquit eum mortuum fuisse

non minus aetate Consectum . quam dolore; propterea quod Ptolemaidem Syriae Urbem ab AEgypti is tunc temporis expugnatam viderat, & Christianorum Principum ad bellum contra Communes adversarios capessendum tarditatem expertus fuerat. verum si quis

abunde edoceri cupit de insignibus meritis hujus Pontificis , legat ejusvitam egregie conscriptam a Pagio in Bre υiario Romano Pontis. um tom. 3. Praeter id , quod summatim attingunt Sandinus in suo da Romanis Pontificibus opusculo, & du Chelae in Rom. Pontificum Historia tom. a. ubi testatur eum non sine magna sanctitatis opinione de cessisse . a. Nonnullos adversus eumdem Pontificem latratus ediderunt Scriptores quidam praesertim heterodoxi . Platina auctor Catholicus , sed maledicus, illum incusat, eo quod Gibellinis faverit consetra Guelphos , studio partium abreptus; res in Summo Pontifice non toleranda . In Romanorum Pontificum Vitis, quas scripserunt Auctores heterodoxi Robertus Barns, & Ioannes Baleus Angli, quasque Ioannes Martinus Lidius edidit, palam de Nicolao I v. affirmatur , eum suo muneri frigide satisfecisse nulla animarum habita ratione. Chronici Belgici Auctor , & Krant Eius narrant eumdem in mortis articulo constitutum decrevisse, ut nullus post hae eligeretur in Pontificem, nisi ex hac Religione S. Francisci; atque adeo Cardinales omnes tunc viventes deposuisse, totidem in eorum locum Religios s S. Francisci subrogatis. Denique in Pontificum Ηi floria typis edita Hagae Comitum anno 1733. rom. 3. Crudelitatis Crimine, & furoris accusatur hic Pontifex , eo quod jusserit a sepulchro extrahi, atque in cinerem redigi, cadavera Ioannis de Beriers Minorum Conventualium Alumni, & Pedri Cassiodori, quibus culpae imputabatur, quod viventes illum appellassent Antichristum . 3. Sed haec omnia merae fabulae sunt, atque infames calumniae,

293쪽

GlIZgii Cardinalium, ubi Hieronymi Card. Asculani, deinde Nicolai I v. Vitam describit, num. . & Gretserus in Def ne Romanorum Pontificum , aut in Examine Mysterii Hespani Cap. ς6. Tom. T.

operum nuperrima Editionis; quoad notam vero adhaesionis nimiae erga Gibellinorum factiones, easdem sabulas consutavit Muratorius in Annalibus I alia ad annum Ia92.4 Posita igitur tanquam certo Nicolai IV. pietate , positis re-hus summa cum gloria gestis ab egregio Pontifice prae laudato, agendum restat nunc de illius publico cultu, quem in Basilica S. Mariae Majoris ei volunt asserere tanquam de Beato , aut Sancto , quamvis nulli bi aut Beatificationis Breve , aut Bulla Canonizationis inveniatur ; quemadmodum in ceteris similiter servis Dei saetum est . s. Primo intuitu assumptum hujusmodi videtur Nobis valde dissic ile; tum quia de Nicolao I v. ne verbum quidem factum est eo tempore, quo Clementis X. Pont. Maximi jussit diligenter perquisitum fuit, quinam Pontifices publico cultu gauderent, ad eum finem ut eorum ossicia cum Lectionibus propriis Ecclesiae Lateranensi

concederentur ; quorum deinde extensio ad duas pariter Ecclesias , nempe S. Petri in Vaticano , & S. Mariae Majoris facta est : tum etiam quia de eodem Nicolao IV. mentionem nullam facit P. Artu rus, qui Martyrologium Franciscanum composuit, atque in illo eorum nomina a enotavit, quotquot ex suo Ordine in aliqua sanctitatis opinione decessierant: tum demum quia . ut nihil dicamus de inscriptionibus, quae olim legebantur in S. Mariae M oris, at Modo amplius non extant, sed tamen afferuntur a Ciacconio in

hujus Pontificis Vita , in quibus si non fit mentio de illius sanctitate, & cultu , hoc ideo evenisse dicendum est , quia in signum grati

animi ob ipsius erga illam Basilicam merita tum factae suerunt , cum ipse adhuc in vivis degeret; tota vis iundamenti revocatur ad inscriptionem illam , quam Sixtus V. anno Is 64, posuit, tribus scili-eet serme seculis post Nicolai IV. mortem, quae accidit anno Iasta. Verum in ea Inscriptione, qua praecipitur, ut transferantur Nicolai ossa ab humili loco, ubi ipso jubente suerant collocata, de cundem Sanctitate, & cultu ne minimum quidem sermonem facit Sixtus, qui ait se ad id moveri. in Ordinem , ct Patriam pietate , ab ingenita nempe erga ordinem suum dilectione , cujus alumnus fuerat Nicolaus, di in communis Patriae laudem , cum ambo oriundi essent ex Piceno. 6. Iam vero nihil amplius requiritur, ut pia circa publicum Nicolai IV. in S. Maria Majore cultum opinio infirmetur . Sed ut id magis elucescat, ad examen revocemus landamenta , quibus innititur praefati cultus assertio. Primum sundamentum consistit in

eo, quod cum ceteris Sanctorum Reliquiis, quae tu Armario asservantur

294쪽

vantur Canonicatis AEdiculae , ante quod binae continuo lampades ardent accensae, hujus quoque Pontificis Reliquiae inventae sunt. Ibi enim repertum est involucrum quoddam ex charta , cum inscriptione, de Papa Nicolora'pοIo de S. Francesso; & in eodem involucro

duo praeterea continebantur minora involucra , pariter ex charta,

quorum unum distinguebatur hoc titulo, delle Vesimenta di Santo Ndeuo Papa , ehesu disi Oh de Santo Francesco ; alterum vero inscriptum habebat, is Ossa de Santo Neolo Papa , ehesu disienis de Santo

Francesso.

7. Cum tamen ignoretur, quis auctor inscriptiones praedictas apposuerit, nullum propterea deduci potest ex iis validum ad hane tuendam opinionem argumentum; quod videtur apte confirmari posse exemplo. Ponamus enim , quod in Urbe Roma ante res alicuIus Ecclesiae infans aliquis expositus reperiatur cum schedula colla appensa , in qua assirmetur illum baptizatum suisse . In eo casu , si vel Scripturae auctor ignoretur , vel quamvis probe cognitus adhuc non omni fide dignus habeatur. infans ille censeri non debet tanquam vere baptizatus , adeoque baptizandus est sub co ditione , ut Nos ipsi ostendimus in nostris insiturionibus; & in tractatu de Θnodo lib. 7. cap. 6. num. s. Porro si ad comprobandum Baptismum non est testimonium lassiciens schedula Bla cum inscriptione, cujus auctor ignoretur, qui fieri poterit, ut Sanctitas , aut publi-Cus cultus comprobetur per Scripturam tantummodo , cujus sit Auctor incertus p Neque juvat reponere, quod locus ipse, ubi inventae sunt schedulae simul cum Reliquiis, essicit, ne dubitationi locus relinquatur . Si enim hoc sussiceret ad id, quod intenditur, sequeretur , quod statim ac Reliquiae in aliqua Theca publicae venerationi suissent semel expositae, nullus amplius superesset locus eas indidem extrahendi. aut tanquam dubias, incertasque, aut tanquam Reliquias Servorum Dei, quorum publicus cultus non esset satis probatus: & tamen rem omnino aliter se habere ostendunt tum exquisitae indagines, quas tertio quoque die Episeopi, dum sui ossicii partes implere volunt, circa suarum Ecclesiarum Reliquias exercent: tum facinus celeberrimum Alexandri VII. qui ob supra memoratas rationes extraxit Reliquias plurimas. quae in praegrandi Lipsanotheca S. Ioannis in Laterano suerant per tot secula, easque in loco clauso remotas seposuit, ut a publico cultu

subtraherentur.

8. Si Nicolai IV. Reliquiae in aliquo Altari Basilicae S. Mariae Majoris suissent expositae, si eaedem peculiariter, & separatim ostensae fuissent statis diebus. quibus Reliquiae ceterae populo ostenduntur ; si haec caeremonia suum habuisset principium centum annos ante Urbani VIII. decreta, atque ita Per nunquam interruptum

295쪽

exercitium usque ad haec tempora continuasset, sussiciens prosecto argumentum esset ad publicum cultum asserendum ; cui sententiae nos ipsi subscripsmus in nostro opere de Cananietar. Sanctor. lib. a. cap. 12. m. Io. Sed cum nulla ex dictis circumstantiis casui nostro conveniat, atque id unice habeatur, quod Nicolai IV. Reliquiaem communi theca clausae repertae sint, di charta involutae, quas sortasse eo in loco reposuit, qui easdem collegit tum cum facta esta veteri Sarcophago Translatio ad novum sepulchrum sub Sixti V. Pontificatu , quin usque hodie aliud quidquam aut dictum . aut sactum , aut excogitatum praeterea sit, non videtur Nobis, quomodo percipi queat, publici cultus argumentum hinc posse desumi. 9. Alterum sundamentum consistit in publico Elogio, quod omnium oculis apparet sculptum in ejus monumento recenter existructo , in quo poli egregias ejusdem Pontificis virtutes commemoratas leguntur haec verba : magna sanctitate opinione obiit. Sed neque hujusmodi verba publicum cultum ullatenus fgnificare , ostenditur exemplo. Obiit Romae cum magna Sanctitatis fama P. Franciscus Scuderus Tertii ordinis S. Francisci. Statim post mortem aere incisa. atque impressia exiit in lucem ejus imago, sub qua positum erat Elogium . in eoque singulis ejus virtutibus enarratis adjecta fuerant haec verba : eximiam sanctimonia famam eonsecutus obiit. Magna subito mota fuit controversia, utrum ea verba publicum Cultum importarent, adeoque delenda essent utpote repugnantia Urbani VIII. decretis. Auctor Elogii fuerat ejusdem ordinis Religi sus quidam F. Bonaventura a S. Elia appellatus, qui eruditam composuit dissertationem ab insignioribus Romae Theologis approbatam , qua contendit magnum interesse discrimen inter id , quod defunctus quis vocetur assertive sanctus, & istud aliud , quod praedicetur sanctimonra fama consplauus . Primum quidem ab Urbani decretis esse interdictum, utpote cultum publicum importans , quia personam immediate attingit; alterum vero neque vetitum essse, ait, neque cultum publicum importare , quia scilicet ad puram Opinionem resertur, Θ extrinsecam denominationem. Haec omnia narran tur in nostro supracitato opere de Caηοnieat. Sanctor. Iib. a. cap. a. num. . ubi singula recensentur eorum nomina , qui eam Dissertationem approbarunt; aliaque ibidem similia exempla adducuntur, atque illud in primis Alexandri Papae VII. qui Elogium sepulcrale composuit pro Maria filia Ducis Sabaudiae, quae in Templo S. Fra ei sei Civitatis Assisiensis sepulta est, in quo Elogio haec verba inseruit Auctor Sanctissimus e magnam sanctimonia famam consecuta

ID. Tertium iundamentum in eo versatur, quod Iacobus Card. Columna S. Mariae Madoris Archipresbyter , ibi lam Cappellam

296쪽

in Pontificis Nicolai IV. honorem extruxit . additis Cappellanis, quarum Cappellani Missas in ejusde in Pontificis honorem celebrarent. Sed totum corruet fundamentum, si secti series paulisper considerabitur. Res igitur ita se habuit. Nicolaus Papa IV. Sacellum in Basilica S. Mariae Majoris construi secerat S. Ioanni dedicatum. Post illius obitum Jacobus Card. Columna Sacellum alterum similiter ibidem construi secit, illud non proprio nomine, sed a Nicolao Papa IV. denominans, ob insignem sui erga illum Ponti iacem benevolentiam , observantiam , & venerationem. Testamenti vero exequendi Curatores, cum ad Cappellanias erigendas devenissent . quas Iacobus Card. instituerat, aliis primum, alterum

sacellum aliis assignantes , singulis Cappellanis sua MisIarum onera imposuerunt in suffragium Pontificis Nicolai IV., aliorumque Fidelium, quod utique stare cum publico cultu non potes .is. Quod Pontifex Nicolaus I v. Sacellum in honorem S. Ioa nis construi fecerit in s. Mariae Majoris Basilica, desumitur a Bulla quadam Bonifacit VIII. in qua de Nicolao IU. sic legitur: In Cappella S. Nannis . quam in dicta Eeelsa construi secerat. Quod Iac bus Card. Columna deinde propriis sumptibus Sacellum alterum

aedificaverit in sui erga Nicolaum IV. amoris, observantiae , & venerationis argumentum, legitur in publico instrumento. quod ei Testamentarii Curatores consecerant. his verbis : In Cappella Sancta memoria quondam Sanctissmi Patris , ct Domini Nicolai Papa IT ab eodem Cardinali pariter erecta ob reserentiam ct in memoriam praefati

Sanctis i Patris . Quod denique a Cappellanis applicandum esse e

Sacrificium pro anima defuncti Pontificis Nicolai IT eruitur ex supra memorata Bonifacit VIII. Bulla, cujus verba sunt. quae sequuntur et pro animasticis recordationis Nicolai Papa IV. Praedecesseris nο-yri. euus Orpus in eadem Basilica requiescit. θ aliorum Fidelium remedio peccatorum, Missarum solemnia . ct Hia diona ocia eHebrarent.

Ia. Neque valet hoc loco ingenium acuere, atque assirmare,

quod ea verba: ob reverentiam, edi' in memoriam prasati Sanctissmi Patris, importeat aliquid amplius, quam meram benevolentiam ,

atque observantiam ς aut quod Sacellum intelligi debeat dedicatum esse in honorem Nicolai IV. cum Sanctus cui dedicabatur,nullus nominetur expresse; aut demum quod in ipis Missarum onere supra m morato Cappellanis imposito appareat discrimen manifestum inter id, quod Nicolaum IV. respicit, atque id , quod reliquas defunctorum animas attingit. Etenim primo loco non subsistit, quod verba illa : ob reverentiam , ct in memoriam prasti Sanctismi Patris aliquid amplius importent , quam benevolentiam, obsequium . dc venerationem. Paucis ab hinc annis bonae memoriae Cardinalis P tra erexit in S. Petri Basilica Mausoleum selicis recordationis Inn

centici

297쪽

centio Papae XII. Si quis autem assimaret, hoc eum secisse ob rem rentiam , ct in memoriam praefati Sanctissimi Patris , quod verum est, assirmaret, sed non ideo putandum seret, quasi assereret publicum Innocentio cultum praestari voluisse. Quod vero secundo loco diacebatur, Sacellum intelligi debere constructum in honorem Nie Iai IV. eo quia nullius Sancti, aut Beati nomen designetur, in cujus honorem erigebatur idem Sacellum . non subsistit; tum quia Paulus de Angelis in libro, in quo agit de S. Mariae Majoris veteri situ, locum, ubi erat Sacellum erectum a Iacobo Card. Columna. assignat Altari S. Benedicti, ex quo fit verisimile huic Sancto Abbati suisse dedicatum ipsum Sacellum ; tum quia ad refellendam opinionem . quod in honorem Nicolai IV dedicatum esset Sacellum, lassicit assiris mare , quod nulla de hac re facta sit mentio in ejusdem erectione , nullaque extet memoria , quod olim aut in altari, aut in Sacello haberetur eiugies praedicti Pontificis. Neque demum subsistit asser tum discrimen inter animam Nicolai IT, & reliquas defunctorum animas, ubi de Missarum applicatione sermo est . Negari enim ne quit, quod in Bonifacit VIII. Bulla verba haec contineantur: pro anima felicis recordationis riteolai Papa I V. quae suffragium denotant, quod certe cum publico cultu stare non potest . I 3. Quod si aliter ratiocinari velimus, aditus aperiretur duobus absurdis, & quidem gravissimis. Primum in eo versatur; quod Iacobo Card. Columnae gravissimum crimen imputaretur, cujusmodi illud esset, si in S. Mariae Majoris Basilica Sacellum aedificasset. Missamque concessisset in honorem Nicolai I v. neque Beatificati, neque Canonizati: tanti momenti res, ut olim neque ab ipsis Romanis Pontificibus fieret in honorem alicujus Beati . nisi adjecta

clausula: dummodo per hoe canonietatus non censeatur . uti ostendimus

in nostro opere de Canonietationa : & quidem pius Cardinalis hoc patrasset in Urbe Roma, haud multo poli Alexandri ΙΙΙ. Constitutiones, quibus Beatificandi. & Canonigandi jus Romano Pontifici privative reservabatur, ut pariter in eodem opere ostendimus. Alterum vero absurdum ad hoc reducitur , ut etiamsi per impossibile demonstrari possit per actus aequivocos publici cultus, Nico laum IV. veneratum fuisse veluti Sanctum centenario annorum spatio ante Urbani VIII. decreta continuato usque ad praesens tempus, quod etiam hodie admittitur, tamquam validus titulus publici cultus , dummodo, non sit disjunctum a comprobata Sanctitatis , &miraculorum opinione, factum nihilominus, quod Iacobo Card. Columnae tribuitur, satis esset ad cultum jam introductum removendum : quoniam in hac materia aeque proceditur , ac fit in praescriptionibus centenariis, & immemorabilibus, quae , si titulus insectus producatur, penitus extinguuntur. X4. Qua

Diuiti sed by Corale

298쪽

I 4. Quartum denique fundamentum consistit in denominationibus Beatissimi, & Sanctissimi, quibus etiam post obitum multis iascripturis condecoratur Nicolaus IV. Quis enim ignorat in Summis Pontificibus plus significare titulum Beati, quam Beatissimi, atque in pluribus circumstantiis plus esse, si quis appelletur Sanctus, quam si appellaretur Sancti mus p Titulus enim Beati ad excellentiam vim tutum resertur. titulus autem Beatissimi ad dignitatem et & in aliquibus circumstantiis titulus Sancti ad praedictas virtutes potest reserri, non item appellatio Sanctissimi, quae semper respicit dignitatem ; atque adeo licet in quodam Actu Capitulari multa, ut

asserunt, maturitate consecto , haec de Nicolao IV. verba occurrant , felicis , O' Sanctae recordationis , ita ut adjunctum felicis ad

dignitatem, sancta vero adjunctum ad Sanctitatem, & publicum

cultum reserri videatur , juvat tamen hoc loco animadvertere ,

Basilicarum Romae existentium Capitula amplissimum habere titulorum Vocabularium,quotiescumque de Pontificibus verba faciunt qui bene de illis meriti sunt. Cum in minoribus Baslicae Vaticanae Canonici essemus, ibique per annos 14. Capituli Tabulario Prae-1ecti munere fungeremur, monumentum vidimus, quod in dicto Tabulario asservatur, in quo lic legitur : Decimo Kalendas Septembris anno Domini I 28 o. obiit Sanctissima memoria Divus T colaus --

pa III. Quae verba subsequitur prolixa gratiarum descriptio, re

beneficiorum, quibus eamdem Basilicam insigniter cumulavit Nicolaus praedictus. Similiter in particulari Benefactorum ejusdem Basilicae Martyrologio extant haec verba: Decimo septimo Ratindas Iunii. eodem die facta es Translatio Corporis Sancta memoria D. Nicolai Papa III. in monumento nουο. Neque tamen hinc quisquam vel conjecturis in suspicionem venit, Nicolaum III. publico cultu in Basilica Vaticana gaudere: quin immo ad hunc usque diem Mense Novembri Anniversarium se pro ejus animae suffragio. Nobis satis erit, attulisse exemplum Nicolai III. adducta siquidem monumenta inveniuntur etiam typis vulgata ab Oldoino in Additionibus ad

Ciaceonium in Vita Nicolai III .vetera vero ejusdem generis monumenta praetermittimus, quae proserri possent, si in Archivio Capituli

veteres chartae evolverentur.

Iς. Concludimus igitur , nullum haberi publicum cultum Ni lai IV. in S. M. Majore; adeoque nostra auctoritate interposita decernimus, praedictas Nicolai IV. Reliquias claudi debere,& Sigillo muniri in aliqua Capsula,quae servetur quidem in Reliquiarum armatio, sed

ita servetur, ut Reliquiae praedime neque populo ostendantur, neque ullo unquam tempore publicae venerationi exponantur. Capsulae autem inscribatur, extare in Archivio documenta ad eam spectantia ; in eodemque Archivio collocetur diligens, ac pia Canonici Tom. VI. Nn Strogis

299쪽

Stroeteti Dissertatio simul cum animadversionibus hisce noliris, quas Nos ipsi dictavimus , & manu propria subscriptas sigillo nostro munivimus , hac die 24. Oetobris anni 17so.

Loco ' Sigilli BENEDICTUS PAPA XIV.

Presbyteris Latini Ritus in Russia Polonica degentibus permittitur in Ruthenorum Unitorum Ecclesiis , deficientibus lapideis tabulis de more consecratis, o calicibus avreis , Me argenteis, Missertim Sacrificia super eorumdem Ruthenorum anti mensiis, o eum calicibus restan

no celebrare.

BENEDICTUs EPIsCOPUS SERVUS SERVORUM DEI.

Ad futuram rei memoriam. ΙM posito Nobis Apostolicae servitutis officio convenit, universae Christi Familiae toto Terrarum Orbe diffulae necessitatibus animum diligenter intendere, maxime vero fidelium Ecclesiae Ministrorum in remotis Regionibus pro animarum salute laborantium preces benigne suscipere , eorumque opportuno levamini, ac spirituali consolationi , etiam per congruae dispensationis Indulta ,

prout rerum , locorum , & temporum rationes , ac veneranda majorum nostrorum exempla suadent, consulere, & providere .

Sane dudum dilecti Filii Presbyteri Latini Ritus Apostolicas

Missiones per Russam Polonicam exercentes Congregationi Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum exponi curarunt, quod quum in tota Russia . ac potissimum in Montibus Pokuciae, in Polonia , in vastissimis V krainae Regionibus. & in universa sere Russia Alba nuncupata , frequentes quidem sint Ruthenorum Unitorum Ecclesiae; rarissimae vero Latini Ritus; cumque ipsi pro Missarum celebratione Lapideas Sacratas Tabulas, di Calices aureos . vel argenteos . per longa, & dissicilia itinera , sine gravi incommodo , di sine periculo confringendi easdem Tabulas . & Glices , secum deserre non valeant; idcirco nisi facultas ipsis concedatur celebrandi Sacrosanctum Missae Sacrificium super dictorum Ruthenorum Anti mensi is, ut vocant, di Calices eorumdem is stanno, ut moris apud illos, consectos adhibendi, necesse ipsis erit ab ejusdem Sacrificii celebratione plerumque abstinere; multique praeterea Latini Ritus Fideles, qui ab Ecclesiis ejusdem Ritus longe degunt, Sacerdotis Latini praesentia , a quo sacra Mysteria peragantur , eisque distribuantur, omnino carebunt; prout re ipsa saepe , gravissimo cum animarum detrimento, per plures annos ca

Iere

300쪽

rere dignoscuntur: Proindeque demissis precibus po: tularunt , ut sibi concederetur hujusmodi facultas. Sacrosanctum nempe Mi sta Sacrificium, etiam sine Lapidea Sacrata Tabula . celebrandi super Antim enliis Ruthenorum S stanneos Calices adhibendi . Cum autem hujusmodi Missonariorum preces, a dicta Cardinalium Congregatione Propagandae Fidei negociis praeposita, alterius Congregationis Venerabilium quoque Fratrum nostrorum ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium adversus Haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum, examini, & judicio, de more, remissae suerint: & consequenter de iis actum fuerit in Consessu coram Nobis habito die a a Januar. elapsi Anni 17so. , Nos tunc , ut ad generale Rescriptum super his edendum mature procederemus, quidquid olim in hac materia ab hac eadem Apostolica Sede decretum fuisset, in unum colligi jussimus; ac praeterea Venerabili Fratri Episcopo Zenopolitano, qui tunc opportune incuria praesens ad crat, quique, & antea diu in Polonici Regni ditionibus, atque

in Ecclesiasticis Catholicorum Latinorum, Graecorumque Unit rum negociis Apostolicae Sedi egregiam operam navando . versatus fuerat; & deinde ad easdem Regiones, &ad eosdem labores laudabiliter prosequendos , non obltantibus itinerum difficultatibus. expensisque , redire non dubitavit; mandavimus , ut Nos super expositorum veritate instructos redderet, suamque Nobis sententiam super hujusmodi pollulatis , tam voce, quam scripto aperiret. Nunc vero, exhibitis Nobis praecedentium Decretorum monumentis, iisque per Nos accurate perpensis; atque omnibus, quae in dicitis precibus narrata fuerant, praefati Episcopi Zeno politanitet imonio comprobatis ς quum is praeterea Nobis retulerit, complures esse in iis regionibus Presbyteros Latini Ritus. & quidem Deum timentes, qui in supradictis necessitatibus constituti, minime dubitant super Anti mensiis Graecorum Unitorum absque Lapi dea Tabula Missarum Sacra sacere, ejusdemque consilium fuerit, quod sicuti Graecorum Unitorum Presbrieri , quoties id rerum opportunitas suadet, propriis Anti mensi is relictis , Missarum Sacrificia offerunt super Lapideis Latinorum Tabulis ; ita ad conltitutam feliciter unionem magis, magisque stabiliendam non parum conduceret, Latinis Presbyteris liberam secultatem concedere. ut ubi necessitas sic exigere dignoscatur , deficiente nimirum Lapidea Altaris Tabula . Missas celebrare valeant super eorumdem Graecorum Unitorum Anti mensi is ; his omnibus attente perpensis, in hanc denique sententiam devenimus, ut praedictis Sacerdotibus Latini ritus in Russi a Polonica degentibus permitteremus in Ruthenorum Unitorum Ecclesiis, deficientibus Lapideis Tabulis de more consecratis , & Calicibus aureis, si ve argenteis, Missarum sacrifi-N n a cla

SEARCH

MENU NAVIGATION