Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xsta Theatrum Glor ae

bigua bellorum in Te non cadere, neque ulli relinqui Mariatem communem, cum prodis in aciem. Nam quis aliqua

sortitudinis nomina in suis partibus esse credat, qui pret sensTue pote statis fulmen cogitat e aut quis de certaminis euentu dubitet, qui Te sequitur e Nemo infesta prodigia, occur- sus mali pr sagos, omina infelicia , fletus simulachrorum, Tecum obseruat. Auspicium fortunatissimum est Te videre Imperatorem . Solus Tuq fiduciet conspectus , mira arte quadam, certam suis spem dispensat animosque: Aduersarijs

metum, viis pericula, sugam ostendit . quanquam ne hane quidem auderent sperare, nisi Te cogitarent, Sciunt nempe in Tuis votis nullum sanguinem esse nisi rebellem, darique spatium saluti quetrendet. Hanc clementiς ansam male arri- . puerunt , quotquot non tam sini Obsidebant Smolenscum , quam Tibi seruabant. Eiecti enim omnis propugnaculis, ad Sehinum nefariet factionis. Signiferum se receperunt, ignari , obstinatione eius, se citius periturOS. Nam cum parce re velles , contumacia tolerandς obsidionis famisq. Tibi militauit; elementis Tecum conspirantibus, ut negarent illis commeatum ,& Opportuna corporum subsidia, qui Tuis le- gibus vivere nollent . cum nihilominus seruari optarent, nemque cum coelo transigere, Te inuito, possent, Tuis accidere supplices genibus; ut ibi auram vitalem rursus secure traherent , ubi Clementia & Humanitas excubat. Plus hic prς-

sidii repererunt & spei, quam in arcanis terrς latebris, qui bus corpora infoderant; aut altis terret aggestς montibus, quibus, contra tuas excubias, nihil erat pret sidij, plurimum ad libertatem recipiendam impedimenti. id hic ego commemorem insolitam Moscouiς uniuersς istitiam, cui ciues remisisti liberos; sed iam doctos, polluti laederis religionem solo perduellium sanguine elui, nisi Victoris indui.

gentia Iachrymas malit λ quid acclamationes abeuntium , a

vota pro Tua salute gratulationes Victoris, quam in Tuis

222쪽

manibus stupere maluerunt , quam suis periclitarit Z quid cohortes Nationum plurimas, quarum pleraeq testes benigni. tatis Tuae ad Barbaros iter direxere: nonnullae per varias suae Patriae Urbes dispersae sunt, ut ubique virtutis praecones hahberes quid ipsum Belli motorem Sehinum , quem eiectum finibus, e vivis expellendum misisti, ne 'vel sepulchro Tuas terras funestaret, vel sumendi obsequium supplicij deesset Duci, ad seruitutis ac poenitentiae testimonium ξ quid aereas balistas magnitudinis inusitatae , caeteramq. belli supellectis lem referam, quae non ad miraculum tantum opum,sed etiam ad maius dimicandi robur accessit ξ Ο Praepotens Polon sac Lithuania i quid potius in hac tua felicitate,miraberis Fortunamne Regis potentissimi, qui suas curas, vigilias, sudores tibi ornandae impendit, ulteriori procursu Victoriam prosecutus est , tentamentis belli pacem extorsit ξ an limites Regni late protrusos, perennique securitate stabilitos Fuerit id sane ante hac solenne, Terminos erigere, & stantibus prouincias discernere columnis: maius est , publicum exto quere Sacramentum , & non ab Artifice metas, sed ab ore manuque in fidem coeunte, iuratam terrarum accipere qui tem . Quam gratiam non iam pro laboribus tantum, sed pro liberalitate quoque eximia Tuo Principi reseres, qui tam

multa eripuit, ut postquam amplissimos Regionum tractus Tibi adiecisset, superesset, qiud Hosti tribueret ξ Sic quo que in te profusus, cum titulum electi Magni Moschouiae Ducis pbblicae paci donis it . Macte hae Tua munificentia , Rex Inuictissime , qua sceptrum Moscouiae posuisti, ut accederet Tuo Maiestast proiecisti Michaeli, ne amplius laruam, imaginemque Principis vesut in scena ostentaret. A Te habet, quo se Magnum videt; non habiturus nisi Taexuisses, ut Naximum inomini Tuo indueres. Tuum est, eo usque victoriae amplitudinem proferre, ut, nouo exem

plo, Magnos fac i as, quoa vincis . quanquam sub hoc quo.

223쪽

Theatrum Gloriae

que titulo paruus est, quo eum velut stigmate ad obsequia inussisti. In vocabulo solo gerit magnitudinem. Nam cum ei tres Seueriae prouincias deripuisti , Verba videris dedisse Magnifica, v v ab ore Tuo Magnus inter suos iret, quem

manu feceras capitis:minorem Sed .tot tantaque satis est

perstring r, quod & a multis iam prolixe saepius dicta sint, &pro dignitate explicari plene non possint. Reuocat me domito Septemtione Oriens ingenti populorum multitudia ne superbus, qui cum suis dissideret viribus, grauissimo bello aliud superiecit, ut distracta potentia nulli bi te totum haberet . Suae tamen temeritatis conuictus est, postquam animaduertit, ἰ tantum Tibi adsuisse animi, ut integer ubique esses.& alibi quidem auspici js hostem detineres, alibi perficeres Victoriam. Quemadmodum enim, qui priores inimieitias scedere leui componunt, ut imminenti occurrant periculo, hostem mutant, non auferunt tranquillitatem: ita vincere unum, ut sormidini sis alteri, non exiguum est v enientis triumphi argumentum. Modum itaque vincendi mutasti, di tantundem Te posse, ne stricto quidem mucrone- , ostendisti. Ad gloriam enim nominis Tui pertinebat, eum sne conflictu vincere, cui dum amplissima Imperia colluctarentur, illigata armis, prostrataque , nec dum se erigere possunt. Timebat quoque Amurathes , ne, si in certamen brachia laxaret. Constantinopolis complexu excideret. lam enim didicit pugnandi voluntatem apud Te pro Mict Liae pignore esse. Quanquam ne sic quidem robustus iam val jdul que suit. Tereor quippe sic manus religauerat, rigo remq. induxerat neruis , ut , ad aduentus Tui famam,' lachram Tuis submiserit suffragiis, nec amplius infames Eu Tope predones in vieinis retinere lustris potuerit. Audivisti, cum supplex in ipsiux Regni aditu haerens oraret armorura quiete me quasi idcirco tanto impendio bellum mari, terraq. eminet, ut pacem , tot Gentium manibus ad perendum

224쪽

compositis, impetraret. Dimissus inde , limatibus non transcensi s. in Thraciam excessit; veritus , ne, si auram Sarara tinam perfido ore semel duceret, praestricto collo eam in barbaro coelo ex tare non posset, & thronum successione sat bgaret . Exemplum provide fugit in Osmano,quem Tua egregia fortitudine, ita turpem suis in solio ostenclisti, ut seruilia usu , ei liberam Imperii coronam demendam iudicarent. In satis iam esse videt ut, ne ullus , qui armatam contra Te aerexit manum , sceptra tractare possit, nisi quae dederis, aut conteruaueris. Semel ergo illam mouit, ut Abassium perfidiqtotius Ducem Tibi victimam poneret, & facem belli sangui ne Auctoris extingueret: sic etiam memor Carac aliis Bassae, quem, quia cibum sibi quondam interdixerat in . Castris tuis, in Tuis promiserat, voti reum ad inferos damnasti. Id enim vero ad laudis Tuae incrementum spectat, quod hostem ita timoris contagione occupes, ut nihil illi relinquas irae, aut audaciae, nisi quantum ad poenam infligendam satis est. Quid ni igitur liberum ei recessum concederes , qui plecibus suis

hostile caput adiunxit, ac veluti annumerauit, νt non tanta.

supplicium , quam vecti palis pensio esse putaretur. Inuenit nouus , sed melior, Caligula unicum augulum , in quo vesa nos orientis sui totius furores elideret, aut i salutem conser uaret. Eant nune Decit, egregi j illi Patriae amatores , quorum spiritu inter infestas acies posito spirauit Roma, & morte vixit. Ita illi Reipublicae emebant vitam, cum suam hosti offerrent: laudabiliter quidem sed temere: non sine pietate, sed cum superstitione. Tutius excogitauit Amurathes Imper ij lui praesidium, cum ceruicem praedonis potentissimi laqueis obiecit strangulandam , ne halitus pestifer libero aeris spatio exceptus pari lue quempiam inficeret. Itaque Thracia melius suis animis vivit, peritura si alieno impetu sua corpora diutius agitari permisisset. Quam vero non pinni-

225쪽

te at suae ultionis Amurathem , testis est ille anxius labor in

omni compescendo tumultu, quo Tuam potentiam rursus exiscitaret : illa Scytharum ex finitimis campis depulsio, ne si Iatrocinia per Te coercerentur, clades se se Byzantio insunderet , & vastitas late grassaretur: illae peruigiles excubiae, nostrae quieti attentae. Nemo Poetarum muta pulchrius Sileniatia in atrijs iacentis Somni locat, fingitque leuibus pennis

laborare, ne truces venti tumultuentur, mobilium error Q. Iiorum strepat, alitum laetitia murmuret, clament aquarum littora , coeli stagor audiatur. Non MercuriuS aurea virga

blandius centum Argi oculos componit, aut sopit Iouis fulmina. In hoc autem cura eius amplior emicat, quod aureis rebelles blandimentis, serro in quiete contineat; nihilque magis habeat in desiderio , quam ut Polonia sua tranquillitate fruatur. Quid sibi voluit illud celebre, vivum q. munus, Magno Poloni Exercitus Duci nuper transmissum, captiui inquam tres & septuaginta ξ Cur e medio Reipublicae su ae gremio illos eduxit, nisi ut essent testes securitatis, pacis quesitqinterpretes, fidei obsides Quid additae preces, ut Tibi Auctor sit scederis seruandi,& mutuae quietis fouendae Ad tam

inusitatam prouidentiae rationem, Tua illum compulit gloriaci virtus. Non satis existimat, semel ad veniam exorandam procidisse: prensat adhuc identidem: patronos,custodelq. tu .ris obijcit. Ex his nemo dubitat, quam,collata acie, Tuae reuerentiam sortitudinis habiturus suisset,qui veru iam sermuuit iudicium, quod Orientem Iacessere intrepide possis. Talibus Te boni publiei curis intentum, sperati in Prussiam auerterunt motus eorum , qui alienas rapinas suis optabant tueri successibus. De quo mihi dicendum esse video copiosus, ne, s recentem se licitatis actum cursim transirem, male affe- Oibus humanis consulerem; quorum noua ex prosperis rebus

laetitia, ipsa etiam loquacitate se cota mendat. Sed nec rei quidem

226쪽

quidem magnitudo paucis dici potest. Quantum enim est eos vincere, quibus politi mores , ingenium sagacius, bellandi ratio non in pereundi insaniam prςceps, sed ad prudentiet artisque bellicae praescriptum concinnata quanti existi. mandi sunt, qui se instructissimis claudere moenibus , arci bus , valloque obstruere poterant ξ & hoc unum longus induciarum labor agebat. Accedebat proposito, quo bellum pati destinauerant, fiducia propinqui maris, & opportuni portus; e quibus necessitati praesenti submitterent subsidia, debellandi sitim aquis accenderent. Nam cum didicissent ex ijs, quae gessisti, nullas dari substrinctiones, aut occulta

terret diuerticula, quibus tuam industriam immittere non

posses : classem in promptu habuerunt, qua sedem belli ad libitum in Liuoniam, aut Prussiam facila veherent ι θ', prout vices ferrent, vires animosque dispensarent. Et prouiderint illi sane sibi hanc tutelam distribuendi Exercitus; ubique premi, nullibi premere potuissent: de utrobique ad

Tuam vim suisset respectandum. Eum enim te esse iam orbis proclamauit, qui ubi non es, auspicijs magnifica gerere,& fortunam in alienis manibus librare tuto queas. quanquam dissicile est, Te non esse alicubi suspicari; prς sertim, elim tanta celeritate rebus profligatis adsis , dubijsque accurras , ut ne ruinam quidem timeant, quae iam inclinata

nutant, aut pericula in periculis aestiment. Ostendisses igitur Hostibus; quid in hoc consilio concordi esset discordia. ruae : & patiendi contumaciam ibi haberi non potuisse, ubi diuisis in utraque prouinciam cohortibus, sed integro di locis non dissociato roboris tui conatu instares. Regnis maria intersunduntur : Τuam sortitudinem immensi aquarum sinus non intercipiunt. Alpibus praeruptis dirimuntur Imperia : Tua auspicia nullo oppositu satigantur. Frangit Aquilonum status densa nemorum asperitas: Tua arma

227쪽

rs 8 Theatrum Gloriae

ab erectis molibus non accipiunt moram. Cur enim littora nauibus , Urbes milite in sederar, nisi ut inuaderes opperientes, obnitentes urgeres, sugientes, sequereris, & in procinctu haberes, quo promoueres consilia ξ Quae porro tunc maris fuisset tranquillitas ξ quam amici coniuratique. in quietem venti, quis praesagio praeueniat, aut explicet

salix is Haeredom agnouissent suum benigni fluctus ; qui

cum toties tempestatibus excit/tis rebelles hauserunt, pondus iniuriae sustinere non potuisse videbantur. Spectassemus nos quoque elementa tuis successibus militare P . Quos ignis puluere nitrato ureret, terra eApelleret 'ssis, aer peste vitiaret, maria auidis gurgitibus absorbuissent , di dulcem Regnorum sitim amaris vorticibus restinxissent. Tanto enim apparatu in afflictam idcirco venisti prouinciam, ut ad haec omnia cogeres Naturam, quam Tuis servire consitus docuisti , & prope confudisti cum Fortunata. Quid non pollicebare Tibi de nauibus egregie instructis Equid de milite copioso, quem non miniis dexteritate cerintandi, quam vincendi certitudine imbueras quid de Ducibus sortissimis, longa pugnandi consuetudine exercitatis ὸ In omnibus insolita quaedam erat alacritas, ut causam publicam manu agerent, & tantum viribus aggrederentur, quantum auderes imperio. Et haec erat tua admirabilis prudentia , quod ita commode bellum instrueres; quasi desul Gset ille felicitatis promouendae modus, quo vicisti. Praeclarum enim est, &insigne prouidae mentisi indicium, varias vincendi in expedito habere rationes, & velut adstantia cum tabulis Fata , quod loui Antiquitas dedit, intueri. Laudamus gladiatorem, qui in arena capit consilium: celebremus quoque necesse est Principem, qui diuersis octasionibus pacem , aud arma offerre o potest. Talem Te igitur Hostes: videbant , qualem quondam Fabiuin Hannibal . Copijs enim V MIentissi-

228쪽

Ientissimis armatus, de sublitui velut nubes impendebas:quae

non tantum serenum promittere, verlim etiam furere procellis , sulminibus saeuire, permiscere omnia potest. Illud verbi, quantum prudentiae arcanum est, quod ut hostibus partes subtraheres , hullos essσvoluisti, qui neutrius essent Indi .cilis Tuae humanitatis inuitati, & illecti sortitudine, belli Societatem adnaiserunt, ut agnosceres , nunquam Tuos non

fuisse, qui in incertum spes suas pro ijcere , & ad extemporalia' obsequ ia, Laetitiam. subuentaneam, ouam fortuita inflaret selicitas , affectus seruare noluerunt. Quid amplius ad fidei commendationem ad ijci potuit . quam sua latera Omni hus euentibus recipiendis deuota ostendere, & pectora tam fida, ut reserari serro optarent, ne lateret .snceritas Θ Et-miorem illam semper existimauerunt esse beneuolentiam . .

quae periculis se miscet, & obseruantiam ex lege verae ambcitiae, utriusque fortunae iactui subijcidi. Accessionem ergo factam, ad virtutem Tuam refero. Quam hostes praeueniunt foederibus , & labiectione anteuertunt: cur Tuae Prouinciae spontaneo occursu non occuparent Illa, ill ae, dubiae Iucis consilia illustra uitri illa animos attraxis l& gladios: illa ad

egregii pro Te vulnera excitauiti, tantumq. concestit 'aud , ut expeditas in histem manus erigerentis Vos tamen

ego hic non praeteribo , GedanenseS, nod.ta potau& me eidm diuitiis pquam fide Orbi noti.' Vos enim , neque cala mitates , grauesq- Ciuitatum ruinae fregerun re nec permissio mendacis libertatis blando unquam illexit lenocjnios. Vobis ardentium lamus vicorum i densas volantium globorum nubes, elarissimam Poloniam non abscondieci Noluistis .icit vestra i Rempublicam inerita, ancipiti successus expecta tione corrumperet. Versabatur ob oculos vestros SaguntuP, quae pulehrius fide & sociali reuerentia cecidit , quam prodi

229쪽

Eoo Theatrum Gloriae

pectora & manus ad otium armorum damnare. Merito Ilainque vos,&prq sens Poloniae stupuit felicitas, & memores laudabunt posteri. Erit hoc admirationi, suisse Urbem, quae in oentibus belli sumptibus opinionem honestatis aluit, de

Sueciae totius vires, tanquam minas , lusit. Vobis debent suae constantiae laudem , cqterae non infimae Ciuitates, quae vestro exemplo , periculis gloriam praetulerunt. Fortis itaque Rex Inuictissime , suisti, Prouinciarum fidelitate, Regni viribus , Tuae industri et sortitudini'. impensis. In promptu

habebas arma, animos, & consilia. Ceperas praeterea omnium propensionem, ut sub alienis praesidijs iam Tui estent. Te unum desiderijs prospectabant assiduis, inuitabant, Votis Tuam incolumitatem ad hostiles aras commendabant, tuam ominabantur libertatem. gaudebant, tacita per prςcordia serpente hilaritate, incidisse se in tam strenuum Principem, cuius Virtus captiuos spe libertatis certa recrearet. Atque

hec est summa Tuorum successuum gloria, quod militarium Τuorum decorum cogitatione seruitus speret, grumns ad iolatia assurgant. Hostes proinde corpora sibi tuebantur, Tu animos habuisti. Illi cadaueribus vivis prserant, Tu potissimam, Naturq prudentis arcem , ct humani generis propu-

nacula occupaueras, quibus quemadmodum nomines, ita alicuius sumus. Quid igitur tam admirabili omnium prςparatione non conlacisses quid procursui armorum obiecitat moram & tamen consilio serrum tenuisti, ne, u in holles illud stringeres, Tuorum oculi perstringerentur. Induciis tempus designasti, ut mature prospicerent, qua modo lubit ei vellent: mutua dicendi commercia concessisti, ut quid perintimescere, amareque possent, in vultibus militaribus legerent. Adeo communis utilitatis publica Te ceperat sstimartio , ut, dum manus armares, cum clementia loquereris LQusnam altior prasens Matinas Tibi adeo amicam ecit

230쪽

sanguinis parsimoniam, ut tot annorum iniuriς, direptiones Regnorum , prouinciarum expilationes, minus valuerint ad vindictam cogitandam ξ quis hic modus Victori et est , ut ne palmam quidem de ullo obtentam probes, quam iustet iret moderatione prius de Te non paraueris e Est prosecto vis Tua in quodam Diu ins potestatis confinio, quq fulmen quidem semper accensum gerit, s pius tamen commiseratione mulcet. Illa Tibi addidit mentem, ne quenquam perdere is velles, nisi qui sponte gladijs Tuis incurrere mallet. Crediderim, sic quoque cςdem a supplici j nomine vix posse excipi , cum insans Furiς perfida corpora in mites impellunt manus , ut nefarias animas in publico Iustitiς campo expirent . At Tu Regalem auctoritatem ita humanitate semper exor nas , ut vitam nemo desperet, nisi qui Beneuolentiam solio adstantem aspicere nolit. Ferrum quoque non idcirco acu tum geris, ut inimicitias punias semper, sed ut reseces Obstacula , quibus a Tuo accessu ciues arcentur. Quid non agis e quς impedimenta non inuadis, ut aditum prς pares ob ij ciuntur excurrentis in altum valli portenta . d isi j cis . Upponuntur profunds lassae: complanas . Latebrς in imo terrς extruuntur: fame invisas reddis. tormentis bellicis atque omni sui minum genere fiducia obtenditur. ad imis. Mars cic imminens belli ruina intercipitur disputationibus: con-uiacis. tanto denique omniat temperamento aggrederis, ut non inuasisse : tanta vi, ut expugnasse videaris. Sibi imputent , qui aliquando periere, dum manum suam pro Deo haberent , pedum Tuorum obliti . ibi, quos, Aequilas sub ij-cit, excipit Salus. libentius tamen ad manum admittis, ut in ea spectent liberalitatem, S e vicino, testimonium pacis in serro legant. Laudabit posteritas hanc belli gerendi rationem, qua sic uteris, ut , dum corporibus minaris tela,

animos debelles. Mirabitur tantum Te potuisse sine prstio,

SEARCH

MENU NAVIGATION