Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

242쪽

REDO ego nullius desiderii tantas suisse angustias, ut unica laetissimi illius diei praesentia expleri potuerit , quo Polona, ac Lituana, Maiestas in sacrum D.CASI MIRI Triumphum conspirauit: illa enim ipsa augusta Pompar magnitudo, dum attonitos diu praeterveherς-tur oculos , per partesque iret, ita distrahebat cogitationem , Ut ne-.que in primo apparatu haerere, illecta sequentis pulchritudine , neque in sequenti, primis spectandi illecebris reuocata, posset consistere . ita fiebat, ut dispersus in singula , nullibi integer esset animus , multaq. amitteret gaudio S admiratione . Quam enim capax illud pectus sinuet, quod de aspectu instabili totam amplecteretur laetitiam, aut ex ingenti operum exhibitione uniuersam oculis colligeret hilaritatem ΘQuis potius ex varietate dubitationem, animiq. sibi minime sidentis discordiam non concepit , seq. ipsum non Iogauit,

243쪽

num quae sciret de spectaculi gloria , ab obtutu vigiliaq. haberet ξ ingens enim morandi in singulis cupiditas prope a ribus insomnijsq. transcripserat . quidquid intuitus docuit.

Quod auaris euenire solet, ut securitatem repositarum opum saepius visu attrectent, oculorum fidem frequenti manu ex. Plorent, iteratoq.recursu etiam in sinu absentiam timeant: Id familiare illis erat, quos immodica laetitia occupauit. Dum reficere satis stlicitate non possent avidam intuendi voluntatem , celeri q. recessu castigatam dolerent expectationem, in ambiguo se velut post somnum deprehendebant. Quia enim curiolam diligentiam diuturnior exultationis mora non im pleuit, & mutua spectantium facundia disserendo non aequa. uit sciendi desiderium, oblectationi voluptas de suisse putabatur: Non erat certe res modici ten poris, in longissima , fori area supplicem Regni totius virtutem suspicere, Romani'. aequare aut praeferre triumphis obsequi j impensi decus .

Quis dies finiuisset V L A D l S L AI Regis admirationem, qui in illa pompae gloria, quam D IV Ο Cognaro pie prae- sitit, omnibus suis victorijs conspicuus incessisse videbatur Quis annus suffeeisset D. CASI MIRI Principis Iaudibus aestimandis, aut recolendis ξ Nemo igitur, dum densa effusi populi obsidione premeretur, stipatosue prosinquentium globos eluctaretur humeris, aut Iaborante in tectis vestigio penderet, ab insigni tot argumentorum stupore lassus recessit. Haesit adhuc in pectore abeuntium primuS viasor , ipsa praecIari ossicii tractatione sectus cumulatior, cae- Pitque ad eruditum respectare stylum, qui Regiae deuotioni Stiborem per animos oratione circumduceret, & pulcherriamum imagine aemu Iaretur Triumphum. Quotusquisque non inuocauit publicam vocem, quae ad singula laudum theatra consisteret, duratura q. dictione D. CASI MIRUM ita exhiberet, ut uniuersae gloriae undique collectae maiesta Sanimis contemplantium pateret ὶ Equidem iustissima a

244쪽

aestimaui fuisse postulationem et sed cum neque accuratam vires meae pollicerentur diuinarum Virtutum effgiem , ne que tot nobilissimorum hominum votis a me fieri posse satis viderem, prope in commune Optantium numerum concessi , nisi voluntatem alienam in modum legis communis religio ostendisset. Aderat interea & altior vis, quae in hoc cogitationum aestu ancipite ua timentis audentilq.temeritatem pro inmissione virium correxit. Tunc statim primam deterioris successus sermidinem diuino hoc impetu regere caepi, & ho- 'notem verborum ad tantum sacrificium a pietate sperare . Tunc se se agmine ingenti commendabant praeciarii simae rerum species , remotaeq. qtates recenti imagine obludebant,

di exigere videbantur, ut ne ea quidem negligerem, quae Maiorum Virtus posteris laborasset. Admisi itaque opportuna festinatione ad D. CASIM IRI laudationem Prosperum Caesarinum COLUMNAM, qui per altissimos Romanarum dignitatum titulos, sanguinem ad se derivatum nostrarum partium securitate seruauit. Quanta ex eo in D. CASI MIRI Originem derivari possent , si veterum amor eadem libris credidi illat, quae animis inscribebatὸ At enim, dum aetas illa styli perite tractandi rudis memoriae fideret, sensim insidijs obliuionis patuit. Ut omnia ex prudentia & imitatione Maiorum agerent, res praecla re gestas memorabant: annorum interea seriem, & quidquid plena petit historiς notitia, intentus in bella animus deposuit. Credebant taculorum cursu perire non posse, quidquid Columnis Virtus incidisset. Habeant ergo gratiam errori temporum At tyla , Nero, Iulius Cς sar, quorum Tyrannidem gloria Prosperi Caesari ni reddidit faelicem. Dum enim ambigimus . cuius insolentia tanto Principi industriam vitae in tuto ponendae suaserit, nostro bono iniuriam probamus. Vitari certe debuit furor Attylae, qui se terrifico no inine Flagellum dici voluit, ne infami manu ingenuum cor-

245쪽

pus violaret. Neronis quoque pestilenti conspectri abire ad libertatem pertinebat, quod tune in illo orbis monstro sortuna Regem cum Regulo confudistet, ut neminem sine veneni periculo aspiceret, quem ad salutem Patriae putaret vita ere . Plures tamen in Pompeij cladem reserunt discessumta. Illi Imperatori ductor militum erat contra publicum hostem, Peneq. Romanum obtuerat imperium bello & victorijs: sed cum aliquando extrema ealamitas afflixisset successum , Patriam , pro qua diu multum q. dimicarat, iam non suam, nec

eandem deseruit. Non putauit liberalis esse ingeni, imitari

Ciceronem, qui eloquentiam ante pedes Victoris eliarmauit: aut Brutum, Cassium ue , quorum generosus animus ad 1ibertatem repetendam sub adulatione diu seruiuit - Turpe enim erat aperto pectori mendacium amicitiet alere ad irascendi opportunitatem. Cur & illum sequeretur, qui Philosophico vitae contemptu, ausus in se facinus hostile, magi vPorcius suisse apparuit, dum in cruore suo volutaretur,quam Cato, dum ferro sponte incumberet e Ab hac pauida audacia reuocauit mentem imperterritam pruden S cogitatio,

Cς sarinum stare non posse,qui tam abiecte C sarianus iacere vellet. Duas igitur res dignissimas perfecit, cum & sanguinem ad posterorum glariam in superstite corpore conseruauit, ct alibi liberam sibi erexit Patriam. Nauigantem Dubisia fluuius camporum amqnitate inuitauit ad iura hospitij, & postea retinuit. Inciderat in gentem comem ac mansuetam, quq virtutem adorare stiebat, ct nomen italiae, quod Romana dissidia prope expulerant, poterat suscipere. Eandem suae potentiς sedem diu retinuerunt posteri, & velut circa matrem h rebant, donec Vitenes in Lituaniam protum Iit Imperium. Ab eo per Gediminum Uigerdumq. Heroes Duces . sortissimos ad Iagellonem gloria peruenit: qui ipse quidem in Regnum Polonum primus assurrexit; stirpem deinde luam inter Coronas Sarmaticas, Ungaricas,Bohemica

246쪽

hiream tulit , & lammorum imperatorum Regumq. solia 2Dfinitate colligauit. Quod si ea talicitas Prospero Columnqcontigisset, quam Aeneae Sibylla exhibuit, ut longam Nepotum seriem prquidereti quanta gaudia pectus illud omnis spei plenum inundavissent quanta seges t titis se obtulisset

cogitationem in venientia sicula proi j cienti. Occurrissent nouem ex Nepotibus nati Reges, plures ex Neptibus , dirante adhuc salutari ad hqreditatem suffragiaq. Regnorum 'cunditate. Vidisset Ducum purpuras, fasces omnium diagnitatum, sacros honores, sortunam denique in sua domo consedisse suisset admiratus, ut potissima Reip. Christianqsemmata sanguinis sui commercio coniungeret, orbemq. terrarum stlicitate impleret. Erexissent faciem puluere sordidam prouinciet fortunatis subiugatς prςlijs, lςtis victoris clamoribus assonuissent, longis graues spolin Triumphi aD surrexissent. Quam attonito vultu stetisset ad Casim iri Regis Poloni , & Elisabethς Austri acq stlia connubium, coalescentem in unum 'dus geminorum decorum ampIitudinem, implexam C sarum stirpi Iagelloniam gloriam, natali D, CASI MIRI die Reundam sanctitatem lSed cstera fida rerum custos posteritas mirabitur, & ex grata conscientis fide recitabit: mihi iam, quoniam delibe-Tato per longinqua errore in portum incidi, augustus D. C A SI MIRI splendor oculos prsstringit, omnem. circum allucentem ab ultima repetita Familis origine claritatem ostendit, ut ex tantis nominibus ipsum magnopere, tanta tamen terrarum pignora magis ex ipso qstimem. Fuisset enim hqc magni generis iactura maximis altior damnis, nisi hunc pulcherrim s laudis gradum ex publica sanctitate ad suum fastigium haberet. Longis Principum successionibus metimur nobilitatem , per stabiles rerum gestarum excursus, peruenimus ad nominis opinionem, incrementa ducimus ex semel inceptorum successuum constantia: at virtutum ma tur,

247쪽

turitatem ex eqlesti honori colligere licet d quem qu Itqui domi su et habet, altissimo famς impetu terras euasit. Quide nim ea commendatione sublimius cogitari potest, quς infra magnitudinem suam habet id omne , quod in Regnorum Nudibus supremum est Progrediatur sane admirario in s

lia ac coronas, nondum ad sacram versi nobilitatis arcem a accessit. Laboret eloquentia in gestoruin ingentium cele-hritate: altitudinis apicem non transcendit, Pendeant inge. nia erudito studio ad numerosam imperiorum possessionem . non plus fulgoris colligent, quam terrarum Iux patietur radeo scilicet Imperatricis huius Fami in magnitudo omnem celsitudinem pro limine habet , ut nisi coelum conscendatur, ad humanarum laudum metas omnis iacet laudatio. Egregie igitur gloriam illustri serie ad se derivatam pensavit a uinxitq. D. CASIMI RVS, quando Virtutum suarum conditione, in Iagellonia domo Orbem terrarum in genibus posuit ad venerationem. Non illa proinde opus habet origines suas Deorqm sanguini inuoluere, & a fabulis squod antis quitas fecit diuinas rapere cognationes: plus est publicet consecrationis plausu domesticam estis misisse φd decus ot- natum q. dignitatem. Merito itaque in Pastis Iagellonicetfς licitatis dies ille clarius copiosiusq. lucet, qui tam prς clari sideris exortu omnem vetustς stirpis ordinem illustiavit,cς testibusque miscuit splendoribus. Certe oraculi instar publica fides accepit, eum, qui in nascentis tempus incidit, laetitiae consensum & beatam ex paternis successibus festiuitatem: quasi iam tunc uniuersa rerum Natura communi prouinciarum hilaritate arrideret, seu iuq. bonum interpretati videretur. Cum enim ad ortum illius ingenti strage debet Iari Prussi ceciderunt, & at x Papo uia viribus Polonis cessit, quid aliud fortuna voluit, quam ut Letis victorijs natum salutaret, venientiq. frontes etiam hostium ac muros inclina

aliud

248쪽

aIlud effecit, cum Regni Boliemici insignia Patri offerret,

efflagitaret q. amicitiam ς nisi ut prosperrimam lucem unanimi Regnorum in plausum conspiratione consecraret E Quod si Infanti supremum illum rerum moderatorem DEVM in dulsiisse dixero , ut hare secum afferret auspicia, erigeretque

statim Patri trophaea, nemo me iure damnauerit. Nam quemadmodum inusitatum non est, naturam florentibus placidisq. euentibus origini alludere: ita venturae laudis imaginem a quopiam importari in terras, nouum censeri non

debet. lactent sane nobiles Thebet primam alumni sui Herculis industriam, cum infantili manu serociam serpentum in cunis praefocauit. D. CASI MIRI nascentis faelicitas victoriam Reip laborauit. Loquatur Seleucum anchora, quam innato altilacio insculptam coxae habuit. nos Bohemicam coronam sceptrumque in ortu D CASI MIRI conspeximus. Non inuidemus Zoroastri risum , quem natus usitatis humano generi Iacrymis substituit. plus est Poloniam, pulcherrimis inuitatam operibus, in hanc Iucem prodeunti D. C A S I M I K o, hilari vultu augustaque fronte accurrisse , quod noua lacunditate superbior, caeteris prouincijs primo sinu Principem natum praeripuisset. Pulchrum enimvero ac cepit hospitium Cracouiam , Vrbiuin Matrem, Arcem literarum, Regum sedem, ut sciremus iam tum loci suffragium in auspicijs suisse. Qui tantus erat futurus, debuit statim in eminentissima Regni sede conspici, inter diademata appare.

re , eruditis Musarum manibus tractari. Tali ille tantoq. a Paratu exceptus est, ut ad perennitatis cursum statim in ipso ingressu optime instructus esset: sed erectus ad maiora an mus, quam primum habile ad humanas rationes sequendas nactus est corpus, suo carpit gloriam calculo computare, decensu Naturae Fortunae q. diues in curam potioris boni incubuit.Quid me igitur necesse est illis comemorandis insistere Ecur in Stirpe , Parcatibus, Patria. alienis ad laudem prae

249쪽

sidijs, diutius haeream, & oblatum ultro iummae prosperita

alis verticem contumaci itinere premam, cum amaeniora ali

plura se offerant cacumina, quibus attolli pulchrius liceat ξMagnum quidem est aequabilem saecularum in honoribus currentium te rem excipere . sed maius non degeneri cona. tu moras annorum praegredi. Illustre virtutes in ceris ferre rillustrius vitam omni honesta actionum societate ita pertexere , ut sub nobilibus figuris natalitia claritas , velut tela, lateat , emineatq- decentius: Eximium est in ipso Regiae maagnitudinis domicilio nasci beatum, & fortunatae lenocinia sortis haereditate caperer plus est delicatis his obsequiis, quibus plerique vitia audacius colligunt, ad egregia opera venire . Pr stat itaque in integro rem hanc ponere & quantus aureo Regalis prosapiae pelago , quod tot infestas Sirenes

continet, occultat scopulos, variatur procellis, ventorum tumultu agitatur , ad virtutem venerit, contemplari ..

Et si quidem rem hanc Orbis totius suffragio definire placeret , communis omnium esset opinio , plurimum in ijs valere summam se licitatem ad sanctitatis profectum, quos Opes fastu non inflant, potentia amplitudine non labefactat, honor maiestate non corrumpit, deliciae non emolliunt blandimentis. Producit enim hasce omnis Regiae stirpis Aula ille- .cebras, quae altiores obtutus a Numinis, virtuti R. conspe.ctu auertere facile possunt, ut proinde assine quiddam hab re cum Babylonico caelo videatur. Locus is erat subtili lex sapphiris constructus fabrica, & ex caelesti colore, diuina q.

Praesentia nomen tantum inuenerat. Spectabant enim ex sornicata testudine, velut ex aethere aurea Deorum simulachra, tanta operae fabrilis industria efformata , ut materia arcanas tremendae potestatis notas exprimeret. Metallum contumax cesserat artificio, ut Regem in medio considentem ad virtutum cultum religionemq. inuitaret. Nam quoties oculos in sublime attollebat, effgies omnis venerationem metumque

250쪽

instillabat. Quippe spirantia labor Numina finxerat, ut Iu-

piter auri fulgore ardens fulmen iacularetur, collinearet spectatam Apollo sagittam, Neptunus tempestates concitaret, Minerua terribile serali capite scutum obi jceret, tam vivaci omnia argumento, ut ex aspectu sermido prope manum a transmitteret ad quaerendum telum in pectore ι vertigo contra turbinem sulcrum quaereret ; rigor per corpus diffusus ab obiecto Gorgonis portento Iapidescere timeret. Caeteri Dij

suis quisque affectibus insignibu'. cernebantur. illi ad maie- statis opinionem sormoli, hi ad lς titis sensum hilares, alij inc Iementiae testimonium erecti, pleris'. vultus surore arma tus, frons seueritate rugosa, oculi ad scrutandum pertinaces , manus in ictum compositae , OS in minas consormatum. Varietas singulorum tanta tam q. efficax, ut animus, omni bus admissis per monitionibus, affectus in se confundereti tristitia hilaresceret, gaudio maereret, metueret spe, timore erigeretur . Omnis haec rerum diuersitas , dum in varia distraheret, colligebat animum ad reuerentiam & curam pietatis. sed quominus se mes huic spectaculo totam daret, quatuor torquilis aures pendebant: quarum auium vis permagna est in venefici,s , philtri'. seruire creditur. Prudens enimvero opificium, & ad ostensionem periculorum, quibus institutio Principum facile a studio virtutum abripi potest , excogitatum . Circumuolant enim identidem opulentia &Potestas animum, perspicacemq. illius pupillam, Mentem , delicatis, integunt alis, ne obtutu ad c glestiaeuadere possit. Laborant Dignitas & Voluptas admirabili varioq. circuitu , cogitationes a Numinis contemplatione avocare .

Tanta est vis in singulis, ut blanditijs incantare, ac veluti quodam fascino insit tam bonitatem possint intercipere. Qui Dquis has amqnas Virtutis moras alacri obstinatione superaret , di ad curam animiq. auxilium deflecteret an non is excommuni gentium comitio magnus sanctu . inter homines iret e

SEARCH

MENU NAVIGATION