Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

αν arenti

ctum

252쪽

ssium palleat, ex auro saeuiciam terroremq. loquatur. Neque vero hare a me dicuntur in eos, quibus fortuna illecebras n a-turae concessit ad honoris reuerentiam . Quidam enim ad illustrem vestium splendorem publico ossicio dignitateq. eunt, eos nemo merito arguat, Plero'. salius ad immodicos sum.

Plus ducit, quod quis probet Utrumque D. CASI MIRUS

eo spectauit temperamento , ut magnitudinem excelsi nominis sub moderatione retineret , & obtentu honoris ad licen tiam non progrederetur. Nihil erat in eo nimium t multa insta Regium modum. Nemo tamen quidquam desiderare poterat, quod raro exemplo ex priuato Principem indueret,& maiestate, velut caelo relicta, inter oculas ciuium ipsa demissione amabilior versaretur. Fiebat proinde , ut quoties se in conspectum daret, nulli per apparatum superbiae, insolentiaeue tumultum eluctandum esset ad oris notitiam . Temperatus habitus transmittebat oculos facile ad Virtutum choragium, sine quo nunquam processit - Et erat utiquetias quod sub modico cultu spectari poterat, pia grauitas, verecunda laetitia, comitas plena pudoris , plure R. praeclari animi dotes suis signis in vultum corporis . motus expositae. Laborauerit ille sane industria moderatione ornatum mentis interiorem tegere, Occultaq. pietatis artificia fronte suae fortunae obscurare a tantum tamen in his latebris firmitatis non

erat, quin ipsa compressione Virtus aItius emicaret . Quis nesciuit sub modestia purpurae saepe enim ex dignitate habitum sumere fuit necesse γ asperitatem hirsutae nodosaequerelae, & textum villorum arcte corpori insedisse e Laudabilis

profecto scena, & piae simulationis recessus .. Potuit in theatro nobili principalis authoritas dissimili imagine conspici, in personae amplitudine ostentare speciem amor viIitatis, splendor abscondere membrorum molestiam. Talem vestium discordiam hoc ille faedere coniunxerat, ut quasi prae vestibulo cilicij ageret excubias Regalis indumenti moderatio,

253쪽

doloriq. seruiret . Neque enim dubium suIt, potius Illud D se, quod eordi adiacebat: hoc alienum dici poterat, quod

quasi eiectum & exul soris esset - Illud praeterea Principis su , gebat sanguinem ac sudorem, gemina timsturae optimae pretia , quibus nulla maria conchyliis respondent. Quidni ergo Iaudem consilium , quod diuitias in luxum, studium q. allectatae pulchritudinis non prodegerit, satis de se opulentus EQuidquid corpori aliunde aduenit, spolium est, & alienae formae praeda, suo fulgere magnificum est. Et graue quidem est hoc genus impensarum , ad virium q. debilitatem ac languorem saepe peruenit: sed nobilior euadit purpura, quo

maiore tolerantia clarissimus succus exprimitur. Alij liquo. res tantum habent aestimationis, quantum raritas , aut humanae artis ratio permittit; hic ex Domini cruciatu decus accipit , quem necesse est esse maximum , quoties a molli educatione suscipitur . DIVO proinde C A SI M I R O nihil

accidere poterat, quod non magnopere profuisset ad patientiam . Sive enim viliora elegit in usum, duritie lardebant teneritudinem ; siue delicatiora, mollitie vulnerabant animum in aspera propendentem. Aestimet hinc quisque pij Principis ingenium, qui oblectationes.voluit esse suppliciorum instru menta; nec alias ex iis conquisiuit delicias, quam dolorum.

Miretur & pietatem, qua omnem opum affluentiam prope cum absentia composuit, quando sese ad experientiam ege statis damnauit. Quem enim non tangit pedum nuditas,qua statis temporibus aedes sacras adibat Θ Quo ille tulisset animo Venientem a casu , aut origine inopiam, qui extremam sortem sibi in palatio secit. Qua mente erat erga diuitias, quarum usum a contubernio dignitatis relegauit, pia ausus dignari inuidia in calamitosis paupertatem Nihil illum coin- mouebat in seriorum exquisita in ornando solicitudo , nihil qu situs elegantiς tumor . Cum alij flaui lycessus serenitate auram accenderent, intra lerici auro fluentis vincula vibrarent

254쪽

refit gressus, argenteis clauis iubstrata marmora excitarent in plausum : ille vacuo simpliciq. pede ad aras viam inibat . Cima ita iniurijs amoreq. inopiae intet opes ditesceret, admisit praeterea in triclinium famem &isitim; &, quia interdum necesse erat sanitati consulere, mediocritatem. Rari proseincto hi sunt facultatum amplarum hospites in palatijs, sed mirabiliores , quoties inueniuntur, quam in casis . Multum enim interest, num sponte quis, an necessitate toleret λ Plurimis licet esse samelicis, cum interim cupiditate sint saturi: at inter irritamenta gulς,animo adimere ciborum licentiam, quantarum est .virium Arcana fabularum: vpritas , cis Tantali poenas loquitur, autumnum pomis instructum cir-huto os suspendit, tam attentis ad sugam frondibus , ut praeter umbram cedentium fructuum nihil manibus assequatur, aut dentibus alliget: addit & fontes Iabijs alludentes, ita mira vicissitudine quietos rapido'. ut morentur sub mento

ad fallendum, sterili mox vado deficiant, quamprimum in haustan palmas compresserit. Ille tamen perpetua delusus lases ni sterilitate, in praedam semper est intentus , & irritas manus in spem continuam exercet. Tanta scilicet vis est prς sentiar, ut famem extimulet,& ne ipsa quidem despe-

atione totam extinguere possit expemtionem. Magnum

igitur erat in D. Principe voluntatis supplicium, dum copio D inuitante ad palati obsequium lenocinibi, sibi ipse indixit continentiam. Nihil ille in omni ferculorum varietate sibi dissimile admisit: nihil ex diuite delicatoque epulo praeter victoriam sui delibauit. Quoties extendisset manum, eo id faciebat animo, ut cupiditati negaret, & se torqueret non

Non minor dimicatio lacienda fuit cum opibus , quς pro 'digalitate petebant effundi . At ille, cum nosset immodicis impensis sepe non dignitatem de sendi, sed vitia nutriri, vi res sie corporis ad consuetudinem licentis crescere, reperit

255쪽

xis Pan Iricus.

homines penuria pressos, quibus diues lautu'. esset. Hos

copiosa recipere manu, veste instruere, prouidis leuare subsidijs, adeoq. suis prς ponere solebat commodis, ut laborare 'videretur, qua ratione ipse in Regia omnium rerum uberta te miser esset, illis Principem se exhiberet. Pr sens erat ima plorantibus, nec aliter se negare poterat votis afflictorum aquam per canes fontium venς ijs, qui humili inclinatione undas hauriunt, quasi prius peterent: in hoc vero etiam superior , quod I pe in sinum depressorum , una liberalitatis scaturigine, infuderit duraturum in omnem ςtatem beneficium , unicoq haustu vitς totius sitim resti erit. Audivi. mus quidem sontes quosdam auro fluere: at obicem acceden tibus auaritia oppotuit . alios miris scatere aquis: sed adstrepitum pedum velut exterritas fugere. plerosq. medicis bullire fluctibus e vetum pretio aditum emi, nec omnibus ex sugendis morbis sufficere. Hic vero, quam prς senti manauit ope t Neminem palatii reuerentia, pertinaces custodum excubiς, armatum Satellitium submouebat . Habere ab eo

licebat aurum contra egestatem, in patrocinium vocem, manum in lapsu. Fiebat proinde ut egenorum examina obside-Ient euntem, viduae non aliter, quam Aegyptus suum amnem inuocarent, pullata reorum turba circumstaret. Pulcherrimus enimvero comitatus & sua indigentia purpuris omnibus formosior, aut potius ad expugnandum caesum collectus exercitus, cui misericordia Imperatorem praeficit, ut det stipendium, quasi egestate militaret, vinceretq. Haec iustae laudationis occasio facit, ut quoniam de diu Ntiarum usu multa attuli, Potentiae saltem dispensationem parcius in tanta dicendi copia praedicem. Nemini enim dubium est plurimum eum potuisse,qui Patris leges per aetatis prsrogatiuam exire noluit, ut vires in integro iuris paterni nom, ne conseruaret. Subiectio, dum filium quasi in corpore adhuc retinet,virium communionem non diuidit. Caeteris licet

256쪽

manus Regum meritis aut impetratione inuadere: Filij legi. bus & sanguine satis sunt instructi, ut ad obtinendum, quid . . quid aequitas docet, consilium ab illis veniat, quasi a Patris' ratione, preces quasi a Natura. Leve certe esset, & hominum consuetudini ditanum, viriu'. facultatem velut calculos,numero discernere. Communis enim illis opinio plus pene tribuit, quam Natura.Haec,quos subicctione iuri'. rigore coniunxit, dissociauit corporibus: illa etiam corpora authori. tate copulauit, & animae unius colligauit arbitrio. Licuit 'nonnemini varijs inspectis Reip. muneribus, Regem forma. re instruereq.ex subditis: Praefectos in oculorum vicem transis ferre, aures appellare iudices, Senatui cordis motum credere,militibus manuum, pedum agricolis date officium. soli

Filio concessum est Animum Spiritumq. Patris dici, quod Patrem ex facili moueat, sensibu . & membris Rei p. con iuncta iacultate utatur . Valebat igitur D.C A S l M I R V Spaterna plurimhm potestate, quam ille in sanctae custodiam

fidei,& nouae ruinam religionis deriuauit. Tum enim demum se sortem pollentem. viribus existimauit futurum,si constanti lege incorruptam veritatem exitio dissidentis secta tueretur . Amamus igitur vocem Filii in priuilegio Patris: mira- imur pietatis ingeniam in sublimi patrocinior suspicimus sor . titudinem qua totius Gripei schismatis manus ita arcte ligauit constrinxitq. ut eas neque in nouorum structuram templo. rum erigere, neque in v etenim restaurationem commouere

posset . Quid hoc edicto praeclarius,quo ad fallacium in fide

opinionum perniciem, ius dedit annis, elementa vice Iq- tem- Porum armauit quo omnem discordis pietatis solertiam in . otium languoremq. composuit, in obliuionem deinde'abituram delubrorum occasii ξ Ita enim citius animorum dissidia. suorum cineribus templorum sepelirentur, iacerentq. quibus sulciendis liberalitas non occurreret, promouendis locum no inueniret conspiratio, iudustria iuuandis adesse no posset. An

257쪽

non hae prςterea voce Naturam humanorum seruitute vitio: ru emancipauit,ne aduersus DEVM saceret contumacie previum P Tunc uniuersus rerum ordo sibi redditus videbatur,

cum arbores in fulcra vetitarum s disi non crescerent, in com4 'pagem sectarum saxa non coalescerent, terra ad firmitate tu

telamq. ignorantiae non solidaretur, nihil denique esset, quod 'spe aut vi ad pertinaciam erigendam valeret. Haec suit reru aDEO productarum restituta ne licitas, quod punire possent, iuuare non cogerentur: quod cotra sulmineos ignes nihil au. deret ullus humor, nihil aduersus pluuiosa nubium supplicia tectorum circuitus, nihil contra infortunia ingentu. Ipse quo ique animus velut in carcerem copactusdui'. tacitis sensibus inclusus in otioso corpore hqrebat, quod ei in publicum exire 'me brorum ministerio non liceret. Victa erat hac lege errandi licentia,poteratq. deceptae pietatis damno venire ad primo dia veritatis. Quia enim antea in herba semen malitiς serpentis oppressum non est,quid restabat,nisi ut vitiost segetis maturitas sensim tabesceret vetustate, & fatale messem extrema

clade saceretξHoc specime & exdplar erat in D.CASI MIRO verς in religionem propensionis, lentis remedijs vires infestas affligere,& quasi cotagionem rubiginemq. immittere, ut m ra ad ruinam celerius perduceret. Fuit id & exempli rari, ita actionu cursum disponere, ut etiam post fata continuaretur ἡct absens legislator viventis praesentia legis in abolendis fidei impedimentis laboraret. Detrahit operi constantiam, squisquis ultra vitam, suum alienis manibus robur non rebu-quit . At qui posteros ad perpetuam virtutis agitationem instruxit, egregie prouidit posthumam quiescenti suo labori Propagationem. Ita ergo ille voluit ex hac statione decede, re, ut tamen vox cohortatioq. ad religionis curam stabilibus repetita incrementis superesset, & ingenuis pectoribus allisa, ex approbatione resultuque se intenderet. Sciuerat eam demum vitam optime in terris relinqui, quae non aliter a

258쪽

hegotiis amoueretur, quam manus ab horologio - Vt enim illa absente mobiles spiras indefessa machinarum vertigo ponderibus rotat,& malleolum indicemq. m motum animat, ut temporum momenta voce silantioq. loquatur: ita edicta continuatis mortem pensant negoti js, postquam subditorum animos semel ad perennem religionis progressum abduxerunt. Tales etiam , dum more caeterorum hominum sub terram eunt, inoffenso potestatis cursu vivunt, & legem in s lio ad compensationem praesentiae habent. Eo cum perueni , praeuertendum esse existimaui ad honorem Regium, quem conueniens potentiae usus sibi iure vendicat. Tantus enim iam erat D. C A SI M IR V S ut sub Patris tutela dignus imperio esset. Animos etiam omnium in desiderium excitauerat, ut licet pios optimi Regis moresst licitatemq. suo abesse regimine nollent , votis tamen in filium excurrerent, & Mimatione coronarent. Atque ita subsuperstite fortuna & desiderio Patris iudicium habuit supremae dignitatis , & intra optatam paternae praesentiae gloriam Rex erat animorum . Eadem opinio vicinos populos occupauit. Nemo suit, qui ex diuini animi notis, & minime otiosae indolis specimine dignam sommo apice vitam non prςcipe. Iet. Ungaria tamen cςteros prituit suifiagio, di campunia tantis virtutibus prςsternere ausa, occasionem vacui solii in gloriam D. C A S I MIR I rapuit. Amplissima eo nomine missa legatio ostendit communem Senatus vocem, equestris ordinis vota, supplices populorum manus, quibus a Patre

Filium , Principem a Rep. a C A S I M I R O imperii curam

Petebant. Et vero allicere poterat eximia Regni pietas, religionis amor, militaris rigor disciplinae, & praeparatus quidam ipsi suscipiendo omnium virtutum concentus. PO- terat expugnare praeclarum imperandi inuitamentum, opulentia terrae, inquam impensius excolendam meliori poli. ce incubuit rerum molitor DEUS, ut sedem voluptatum

P a in ea

259쪽

in ea diuitiarum q. collocaret. Nihil huic unquam a Tnxie sabulosa vetustas, ne incredibili argumento verum Naturae luxuriantis opus male commendaret. Non hic Tagum aureis manantem Menulis, aut collucentibus procellosum unioni bus Gangen posuit, ut solidum tutioremq. auri prouentum in terris indicaret: non pretioso vellere radiantem arietem Thebarum, aut ouis aureis saecundam Aesepi alitem, ne per vanos interpretum sensus male aurum attonderetur, excipereturq. Alibi mendacijs inuolutae laudabantur facultates Ehic veritas semper diuit ijs praesuit. Assurrexit proinde aurifero Ungariae Imperio Europa uniuersa, & seipsam con templata variarum opum ubertate diuitem, postquam suas singulis prouincijs tribuit faelicitatis praerogatiuas , Vnga- Liam , Pomum aureum, appellauit: sed quod iam inter pi re proiectum a Fortuna, lusu hellico dispares manus di lcer plerunt . Neque sic tamen suam amisit amaenitatem, cunia, diuisit ploriam .i Vbi ue rubet adhuc, i augente, natiua raperspiciebat, nasci ad Regna satis esse ratus, caelesti spes

com roris erni ir dicinitatem. Vt Quid in oblatam rerum . exuerat ξDiuiti sed by Cooste

260쪽

estiterata Fuere p6tbntis imi Principes, qui dum suae animae

gubernacula tractare vellent, fessamq. imperando aetatem , velut in portu colligere, ad priuatae vitae angustias confugerunt: ille ante tempestates cursu abstinuit, quod laudabiliuet esse iudicaret honores fugere ex destinatione, quam experientia dissicultatum connitente, Regio se ossicio edcere 1

Quanquam & illa mens paucis contigit. Quidam enim, dum in longos annos spem vitae proij cerent, in honore publici Iaboris sunt deprehensi: alios potentia non dimisit: plerosque

amor salutis communis periculis illigatos retinuit: nonnulli constantiam diuerso virtutis flexu corrumpere non sunt ausi. Ille venturas in flore moras praecidit, ne , si aetates singulas diuersis gradibus ad maturitatem duceret, aegre sederet in proposito. Et vidit ille quidem D. Stephanum sub corona Vngarica magnum Lanctitatis culmen attigisse, sibi tame . metuebat, ne si abundaret sortuna, virtutis accessione indi.

geret. Idcirco maluit ne dignatione quidem solari petentis Ungariae studia, quam prima sui progressus in bono vestigia dissimili passu confundere, aut prosequi. Ita abire Nunc ilcoacti, soliciti magis. quod tantam virtutem in solium , quam quod suae gentis regimen non impetrassent et ille securior non admisso principatu factus, gaudebat una abiectione

damnatam omnem beatam Desidium vim, & su siecisse sibi ad victoriam, noluisse. Aliss videbatur itaplissimum quidpiam adeptus, quod aestimationem 'digni imperio animi, Legati

secum non sine maerore exportassent: ipse sibi Dulcissimus visus, quod excelsam stationem in materiam negligendi accepisset. Tum enim se didicit, non a voluntate sola testimo nium habere magni ab omnr sublimitate horroris, quando non admisit, quod ingenti commendatione in animum insuebat. Orbis quoque terrarum, quamuis sciret eum meruisse in alto proponi, nesciuisset, qua propensione in adipiscenda esset, nisi adepta det tectaret. Melius iam liquet ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION