Antiquitates Italicae medii aevi : sive Dissertationes de moribus, ritibus, religione, regimine, magistratibus, legibus, studiis literarum, artibus, lingua, militia, nummis, principibus, libertate, servitute, foederibus, aliisque faciem & mores itali

발행: 1773년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

Menses, per scis anni orbis velut iis XII partes caeditur, nomen hoc non proprie reciperet ' neque enim ideo Menses vocantur, quia eorum spatia Uνο- νum certis cursibus ocludantur, nam bo: exsequuntur omnes dierum D mero . Nam

pit , ut uno tamen a XXX. m nuatur tικων , eum sit illis diversus timerus, improprie enses vocant&ν Lunae Α-iem sub iisdem temper patiis crescentis

a senescentis merit ho conven i cuius vocabuli ignorantes vim atque rationem, statutum dierum timerum Mensem vocarunt, quem proprie ess it Lunae myleto dieνum νὴ ad initia eversus. Nam fetit Annum tinera Solis explicant eerto temporis ne in orbitas suas e u rentia , quibus velut a ianuis eris egressus, decursis spatiis, tit annum mpleat, ad Veris iteνum initia evocatur, ita ct Luna e tramites suos ascendens defendensque implet menseruum tempus, unde propν ementis vocatu praef-nittis dierum numerus ab ea, quae ocesse ii Mene, de Luna sui ergo ait in obscuro ides in cotomene ita posuit, ae si diceret tenebrarum eatiginis deustate ita nos alienos a culpa intescere nituntur, quasi noctem patientur inlunem, quae nullius ad viadendum, quae faciunt , oculos reses admittatis c.

In Psalmo duodec;mo ad ea verba Sanctis , qui in terra sunt, miri- si asti, usque in eis. Seeundtim intellectum, qui de Graeca lect oue vel in

namque quidam unc sensium, tamqMansad nanum positum equentes, multo mdeviaverunt a veritate, virtute dictorum . Apud Fros alitem De Hebνaeos ne ita habetur , apud quos o modo pinium es Superbis, ac magnis potentibus, ac robus sci de gontibus, quae in e rcuitu nostro sunt nobis molessae esse non desnunt , admirabilis obiensus es, ut omnes voluntates meae ferent in eis, dum te persequente pereunt , atque exitio deptitantu Iadio. Haec namque erat Populi Israhel voluntas , t impugnatores ejus litodiυina disperderet. Iuxta hunc sensum grandi consequenti Omnia bi dicta junguntur e Si ergo hoe quod dictum in , Sanctis, qui sunt in terra, mirificasti quidem omnes voluntate meas in eis, secund&m seros , Hebraeos intelligatur, de quod fortes nationes, quae in circuitu fuerant, indicta fidiυin ius persecuta, O hi sensus qui

oeeurrit de bro Hebraeoque teneatur,

iungentur bi aptisme omnia, quae sequuntur . Multiplicatae sunt, inquit,

iniquitates eorum , utique gentium vicinarum, quae Populo Umbel incente corruerant. Si ver quis ea aliter volueν; aecipere secundum eum sensum, qui facile occurrit a Graeco, quoniam

sanctis, qui sunt in terra, id β Judaeis, admirabilis sensus si secun-d quam consequentiam iungentur, quod intulit, multiplicatae sunt infirmitates eorum dicendo enim eorum, aperie Uendit de iis se dicere, de quibus sermo praecesseratis qui s Israhelisae intelligantur, quis audebit de Populo Judaeorum accipere, multiplicatae sunt infirmitates eorum Unde ille magis sensus, qui de νν seu ebνaeo nascitur, sequendus es . Unde obeliquorum dictorum eo equentia eperitur. D scultas e= seu ambiguitas intelligentiae iasius de interpretationis necustate νουenitu

302쪽

30 ANTII UIT MEDII AEVI

ten iunauν, quae ex rebus bi insit ae cipiunt nomen, quod quidem inter proprietatum collectiones in praefatioue gnaυimus ut es o de quo versatur sermo. Omne lanestim vulare etiam

praecipuDm vocaυeνunt, eo quod in communionem vel in executionem reliquorum per meriti eminentiam non veniret. Hinc

etiam aba Templi sancta dixerant , a promiscuo D in Dei sisterium separata. Nam homines vocamus sanctos Mi que , quos vitae meritum a vulgari conυerfatione distinxit. Praecipuum ergo generaliter ἰcimus quidem id, quod aliqua sui praviantia distat. Prae:ipuos hine form aliquos dicimus vel decore, eo quod fui elegantiae singularis. Praecipuos etiam vocamus, quos multa peritia facit prae eiusdem artis eonsortibus eminere, sotit, rabore prae: puum aliquem appellare consuevimus, quem inter reliqtios corpo is virtus adtollii Sed non ejusmodi etiam sanctos vocamus. -- raetis ver ab eo , quod sancto etiam

praecipuum inest , praecipnum an dum appellare consuevit. Unde in hoo loco Sanctos pro sortibus posuit c. In Psalmo Vigesimo Octaυ ad ea erba Commovebit Dominus desertum Cades, Hebraeus vel Drtis Cadis lexu, non Cades, quod interpretatur Sanctum c. In Psalmes laesimo Secundo ad ea verba Verbo Domini Caeli firmati sunt.

Id Oma Hebraeorum es, pluνali numero pro sngulari ii Ideo a eorum non ejus posuit. Virtus autem Caelorum, vel ipsa firmitas elementi, vel ornatus Brorum, nam ct 9mmacbus ita posuit,

verba

Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Te quoque ob honorem illius nobiles quique suscipient . uod quidem rebus videmus impletum , ctim Apostolos eius, Mart res a Fideles quosque, in quibus es Ecclesa, in gratiam bis a Regibus con picimus hono1ari Θρ. Adferentur Regi virgines post eam. Ipsi vidialeet Virginitat in suam sacrantes, Nus apud veteres adeo impossibilis us odia videbatur, ut Saucti quique svulis mulieribus non possent esse contenti. I, Psalmo, Salvum me fac c. ad ea verba Deleantur de libro viventium Moserat priscae consuetudinis apud Indaeos, ut scriberent nomina virorum claroram non solum υἰυentium sed, mortας-rum, quod nunc apud nos servatuν

in Ecclesis Iu Psalmo.

Benedixi ili, Domine, terram tuam In Ebraeo Placatus es, Domine, te rae tuae. In Graeco antem ευδοκη σας Κυ γιε ni γb υ σου, Mess, Bene placuit tibi Domine, terra tua, ut si sensus e Bene sedit animo ibi Domine , t de terra tua prospera de

cerneres

Iu Ialmo, Fundamenta ejus cc.

ad ea verba Μemor ero ab Apud antἰquas e ditiones memor ero Rabba legitur,

ut ignis ei fuit mas nationes propriobo nomine Rab, aes Arabas Lingua ei ir

303쪽

In Psalmo, Dixit Dominus Domino

meo a

ra Hebraeis voluminibus nomen, quod ἀἰeitu Tetragrammaton pere quod D'unitatis vocabulum tantum scribitu , in

introque loco smilite positum es Dominus se Iieet, se Domino. Unde manifestum es, quod de homine quolibet non possit intelligi, sed de eo , qui sit

Deus verus , ct omnium Dominus, mi

Chrsus in . Cessant ergo falsae opiniones Iudaeorum, qui aut Abrabae σα Atque hactenus excerpta e Commentariis iis Stis, quorum Auctor ferme nihil aliud exhibet, quam paraphrasim Psalmorum, plerosque ex iis ad captivitatem Babylonicam, aut ad Assyriorum in Iudaeam incursiones , aut ad Davidicam Historiam trahit. Quodnam futurum sit de his aliisque Commentariis in salterium, Sancto Hieronymo tributis

judicium doctissimi viri Dominici

Vallarsii Veronensis resbyteri, novam ejusdem operum editionem nunc adornantis, expectamus adhuc. Interea neque illud praetereundum , in

antiquissimo isto Codice Ambrosiano dissiciliora verba per glossam interlinearem interdum explicari; hoc est, per Linguam Septentrionalem, quae num Scotica sit, Eruditi Britanni

decernent. Exemplum dabo: Verecundiae, supra scribitur leo ue il-

Post Annum Christi Millesimum

assurgere in talia coeperunt Literae, meliorique sidere frui, praesertim post Annum L. Incrementi hujus caussam cui potissimum adscribam, non habeo. Aliquam divinare liceat. Quo tempore, quove in loco confici primum coepta fuerit Charta nostra vulgaris , ex pannis lineis seu cannabinis attritis incertum est. Hadrianus Valesius in notis ad anegyricum Berengarii, Tomo II Rer. Italicarum , pag. 3O7. locum adfert

Petri Mauricii Abbatis Cluniacensis, qui circiter Annum Christi CXL.

in Tractat contra Iudaeos memGra vit Chartam ex rasuris veterum panno

rum. Ad haec subdit Valesius Q iCbartae nos rae vulgaris ante Mauricium meminerit, neminem observaυ . Uerum

Clari . . D. Bernardus de Montiauco Benedicti nus e Congregatione Sancti Mauri, cui tot egregia Sanctorum atrum, Antiquitatis illustratae Volumina debemus, Lib. primo Cap. a. alaeographiae Graecae, contendit, Bombcinam Chartam

sic enim primum appellata est vulgaris nostra' usurpatam reperiri etiam Seculo Epochae nostrae Undecimo, immo Decimo : quod ipse conjicit ex vetustate nonnullorum Codicum . Mihi nunquam contigit intueri Codices ex eadem Charta scriptos ante Annum C., quanquam difficile putem, ex una characterum forma statui certo posse a P p tatem

304쪽

tatem cuiusquemodicis, dum notae Chronologicae, aliave indicia desint, nihilo tamen secius tanta est apud me doctissimi Montiauconii auctoritas . ut ei ita judicanti accommodare fidem in hoc etiam velim. Immo rescire cuperem , quid revera significarit Lupus Servatus Abbas errariens in Gallia circiter Annum DCCCXL. in Epistol. 6. memoran S

cti Ma=t n babel. Num his verbis designat ille Librum in apyro sive Philyra Aegyptiaca scriptum, an in

Membranis an in alia materia Ceterum quanquam sine haesitatione statuamus , vel Seculo Decimo prodire coepisse Chartam vulgarem nostram attamen tutius agemus . si ejus usum frequentiorem in eculum Undecimum ejiciemus ex quo aestimare promtum est nobis, quanta ad excolendas Literas , Librosque parandos facilitas accesseritu quae eo major subinde evasit, quo lures ad Chartam conficiendam officinae per universam Europam constitutae suerunt. Fortassis etiam ad restaurandum apud

nos honorem Literarum, non parum

prosuit exemplum, cura Gerberti, qui Aureliani in Gallia natus , vitamque Monasticam amplexus, primo

Bobii Abbas in Italia, tum emensis Archiepiscopus, rursus obiensis Abbas , deinde Archiepiscopus Ravenna , ac demum Anno Christi

DCCCCXCIX. Romanus Pontifex, sub nomine Silvestri Secundi, ingentem nominis simam inter accusatores laudatores non paucos bi comparavit. Vividum ac mirabile fuit

illius ingenium, eloquentia ac ru

ANTII UIT MEDII AEVI

nem . Ut ex ejus Epistolis a Du- Chelato, atque in Bibliotheca atrum editis patet, quum in Italia

Germania moraretur, nihil antiquius habuit, quam Codices omnium disciplinarum cogere tum ad sua studia . tum ad Monachorum usum. In Epistola 44 ad Ecbertum Abbatem Turonensem scribites Bibι Oibeeam assis ue compaνω sicut Romae dudum,ae in aliis partibus Ital a , in Germania quoque, O Bug; a Scriptores ,

Auctorumque exemplaria multitudine num

morum edemi. Ita in Epistola go. ad Raynaudum Monachum . Nossi quanto studio Libνortim exemplaria undique conquiram. Nosti, quot Scr*toνes in Umbibus aut agris Dat a passim abean

Manilius de Aβροloeia, Victoνinus de Rhetorie Oe. Id ipsum praeterea u. rcsse , ut ex Gallia in Italiam ob lassici mitterentur, nos docet illius F pistola I . ad Ecbertum Archiepiscopum Treverensem scripta , ubi haec verba: Si deliberatis, an Seboi stibos in Dal avi ad nos que diνigatis, eonsiliam in um in apeνto esse quos laudabit; laudabimus, quod feretis feremus . Quanquam Sebolasticos videamus appellatos , qui nunc . bolares, Italice colaν. apppellantur, in prae-

laudato Capitulari Lotharii I. ac in aliis ejus sequentis Seculi monumentis atramen insurgere dubitatio possit, an ei potius a Voce Seb larum Vistri , quos Letror vocamus , fgnificentur , quos in Italiam eorum indigentem adscisceret Gerbemtus . Certe ipsemet Gerbertus appellatur obolo eus in ejus Epistola ed, ta amabillonio inter vetera Anal

cta. In aliis quoque pistolis ille sese inscribit quondam Scholasticum. cin Conciliabulo emensi is habuit

305쪽

terea inmodice Chartaceo, sed satis antiquo , Ambrosianae Bibliothecae sese mihi obtulerunt quidam Versus Honorii Sebolas ei ad Jονdanem Episcopum, quos edere constitueram sed consilium meum ammadverti jam praeoccupatum fuisse a Clarisse Mabillonio qui eo idem vulgaverat inter Analecta sua . Atque ei obiter dicere liceat, arbitratum fuisse do estissimum virum, Honorium hunc foruisse Seculo Christi Sexto. Tunc enim is opinatur vixisse itidem Jordanem Episcopum Ravennatem , ad ipsum Versus illos fuisse conscriptos . Mihi contra videtur nullus unquam exstitisse Iordanes Ravennatis Urbis Episcopus, uti in Praefatione ad Historiam Gothorum Iordanis, Tomo I Rer Italicarum adnotavi Sebolassie autem titulus aequius sedet Decimo atque Undecimo Christianae erae Saeculo quam Sexto. Tunc certe apud Latinam gentem Sebolasticos saepius commemorari vi

deas.

Sed ut ad Sebolassic vocem redeam, Gerbertus ipse dubitationis semina auget, quum in opuscul de Ratio.

nati, edito a . eetio, Tomo primo, pag. I O. Thesauri necdotorum . scribit ad Ottonem III. Augustum : Memini iis, adfuisse tam multos nobiles Sebolasticos,' eruditos, inteν quos nonnuli aderant Episcopi, sapien-ria praeclari, eloquentia in gnes

Hei jam provecti hilosophi ac Μagistri significari videntur. Contra Ver idem scripsit in Epistola a. ad

Be ardum Monachum, se interdumnohiissimis Sebolas teis Ue plinaνum li-Mνalium suavem fructum ad vescendum

Qerre hoc est, si bene ejus mentem colligo, a se nobilissimos pueros liberalibus imbui disciplinis . Et ei quidem ante contigerat literis erudire Ottonem III. postea Augustum , a Robertum deinde Regem Franciae. Sed sive Magi tros, sive Scholares statuamus a Gerberto, sub Sebolas eorum vocabulo, expetitos, ad se in Italiam mittendos, utrinque propositae a me sententiae pondus accedit,

nempe homini huic , insigni Philosopho, tribuendam aliqua ex parte videri disciplinarum meliorum restaurationem in Italia. Quod si haec tantum Abbas praestitit, quid praestitisse existimandus est, ubi ad Ravennatem Cathedram pervenit quid autem effecisse putandus, ubi demum Apostolicum thronum conscendit Utique veri mihi videtur simile, ipsumtum exemplo, tum voce, tum legibus curasse, ut Literarum studia antiquum vigorem reciperent, ac Romae potistimum, ubi earum cultura

Saeculo Christi Decimo friguisse videtur. Arnoldus Aurelianensis Episcopus, sive sub ejus nomine Ger-bertus ipse in Conciliabulo Remensi, teste Annalium Ecclesiasticorum parente Baronio ad Annum DCCC XCII. in haec verba erupit suum

hoc tempore Romae, nullus poene sit

ut fama est qui Literas didicerit, δε- ne quibus ut scriptum est mi Osiarius licitur qua fronte aliquis Oeebit, quae minime didieit Haec certe fateor, uti alia minime serenda, irato, immo furenti homini tunc excidisse, ipsumque Gerbertum, fama

tantummodo innixum, facile a veritate abire potuisse. Nam contra Odem ipso Saeculo Ratherius Veronensis Episcopus in Itinerario suo scripserat: ignorantia, quo mei us xvi, quo prius possum, quam Romae

306쪽

doceri P PU en de eclinasticis dogmatibus alicubi situν, quod Romae iagnovetuν Illi summi illi ostius O bis Doctores e. Haec atherius , quo temporc ipse indigebat patrocinio Apostolicae Sedis . Ad Gerbertum tamen quod attinet, vix haec ille sine aliqua specie veri protulisset; prae-rereaque censendum est, ipsius, postea in Apostolicam Sedem translati, studi cura factum fuisse, ut larius quam antea meliores disciplinae Romae Walibi rursus efflorerent. Ex ejus etiam Schola prodiit tilbertus, Anno VII. creatus Carnotens Episcopus, omnium suo tempore in Gallia ostissimus. Sunt quae persuadeant, Fulbertum ipsum fuisse natione Italum. Certe ipsius cura iterae in Gallia non modicum splendorem recepere, Adelm anno ejus discipulo hanc ei laudem tribuente . Successere

deinde post dimidium Saeculi Undecimi in Romana Cathedra doctissimiaeque ac piissimi ontifices, qui non Urbem antlim, sed, universam Ι-

taliam meliora sapere ac agere docuerunt eorumque praesertim ope consiliis accidisse puto, ut non parum dignitatis tunc Literis in Italia restitueretur: quae felicitas majora in dies incrementa suscipiens, ad nostra usque tempora constantissime perseverat. Inter ceteros Sanctus Gregorius VII. Papa Concilium Romae habens Anno LXXVIII. statuit ut omnes Episcopi artes Literarum in suis Eeuesis doceri facerent. Itaque Saeculo Christi Undecimo in aliquot Italiae locis restauratae sunt Scholae inter quas digna in primis est, quae memoretur, ediolanensis Landulphus Senior, in Historia Mediolanensi edita Tomo IU Rer. Italicarum describens , qualis esset

antea ambrosianae Ecclesiae Tacies,

MEDII AEVI

haec tradit Lib. 2. Cap. s. In atris

interiori, quod erat a latere portae remspicientis ad Aquilonem, Philosophorum Scholae diυeoaνum Artium peνitiam babentium, tibi urbani se extranei Clerie;

tμr, erant duae, in quibus ut Cleν ei qui exercitiis tradebantur, curiose docerentur, longa temporum ordinatione .

cbiepiscoporum ant cedentium sipendiis a Cameνariis illius ArchiepiIc i, qui uno

in tempore erant, annuatim eorum,

g Iris honor se donatis, ne νaeμι multoties adυeniens Saeculi soliditudines. a quibus graυabatur, a se depellebat, a Magiseros a Sebolares in studiis adhortans, in palatiis sese demum eρἰpiebat Ambrosan cis. Haec andulphus circiter Annum Christi LXXXV. literis mandabat. Quo etiam teste novimus, ante aliquot annos disputationem initam fuisse inter Sanctum Arialdum, resbyteros in ea Urbe

conjugatos , inter quos recensetur Lib. 3. Cap. I. 23. Andνeas Sacerdos

ci aemulatione excolebantur usque deo, ut ad exteras etiam Provincias transierit, ac per eas postea propagatus fuerit illarum amor cultus Ι- talia profecto temporibus iis dedit Galliae, hoc est, eccensi onasterio inmori manniae Ducatu ac deinde Anglorum Regno, eximios duos Viros,in sanctitatis non minus quam Literarum gloria celebres, a rancum

nempe Ticini natum, qui in Nor manniam profectus, Cado mensis Abbas Anno LXIII. constitutus, ac deinde Anno LXX. Cantuariensis in magna Britannia Archiepiscopus electus est atque Anselinum, qui An

307쪽

no LXXVIII. Beccens Abbas renuntiatus ac demum ipse Anno MXC1II. Cantuariensis Antistes fuit coniec ratus. Ut ut Burgundionem Anselmum nonnulli appellent, ambiguum minime est, quin is Italiam parentem habuerit, quippe Augustae Praetoriae natus Aota nunc appellamus quae Civitas quamquam Burgundiae Regibus a Langobardis olim pacto data fuerit, ut ostendit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, nunquam tamen esse deliit Italiae malliae Cisalpinae Civitas. Evulgavit celeberrimus Vi Stephanus aluetius Miscellaneor. ih. 4. pag. 56O. Epicedion in obitu ejusdem Sancti Anselmi, a synchrono Pcet elucubratum , ubi laec degas: Felix Balii prae cunctis partibus O bis suae meruit talem progenuisse D

uod est ad Beatum ansean cum auctor est Milo Crispinus Cantor Beccensis ejus aequalis in Vita ab Hen- schenio edita inter Acta Sanctor Bolland ad diem a8. Maij ipsum in

primaeva aetate patre orbatum, relicta

Cimitate s hoc est, Papia amore discendi, ad ludi Literartim perrexisse

Ubi pluνimo tempore emcratus , Omni

Seientia Deculari perfecte imbutus ediit. Deinde patria σν ssus, pes transgressus , in Gallias enit cte. Quas Scholas in Italia petierit Lan francus, in Dissertatione proxime sequenti investigabimus . Nunc animadverte, quanto progressu Literae apud nos canui , extulissent, quum Gallia ipsi anfra nco ad se profecto acceptum referat Stientiarum splendorem in suis quoque regionibus resti Putum. Guillelmus almesburiensis Libro primo de Gest. Anglor de ansean- Irim. VIII.

6 Caco in haec verba scribit Is gente

Longobardus , non adeo abjecto Obscura progenie oriundus erat, sed L ie-νartim perinsignis, Liberales Artes, quae jamdudum sorduerant, e Latio in Gallias vocans a timine suo expoliυit. Guit-

mundus versanus in Italia Episcopus Auctor synchronus in Libr. de Veritate Corpor Sanguin Christi,

idem confirmat, scribens Per Dom-ntim an hanctim, virum aeque doctiss-mum, Liberales A tes Detis recalescere atqtie opi in e rev/υil ere fecit . Neque

di .ersa habet Guillelmus Gemmeticensis, Scriptor itidem coaevus Lib. o. Histor Normann haec de an franco scribens sitiem Latinitas in an liquum ab eo estituta cientiae a tum tota supremum debito cum amore, o nore agnoscit. Quanta quoque scripserito quanta egerit pro reparando

Literarum WEcclesiasticae disciplinae honore Sandius Anselmus ejus discipulus , nihil attinet commemorare, utpote in re notissima Meminisse sat sit, eum praecipue aperuisse aditum post Sanctos atres ad Theologiam , quae

deinde in Scholis viguit, ipsumque

non immerito inter Ecclesiae octores nostra aetate fuisse numeratum. Pari bonarum Artium plausu eodem Saeculo Undecimo florere Italia vidit, nobiles ingenii ac scientiae foetus edere, Petrum Damiani, Albericum Monachum Casinensem Cardinadem Ajbanum Archiepiscopum tauum, Boletonem Episcopum Sutrinum Anselmum Epistopum Lucensem, G/egorium VII. Papam, Victorem III. itidem Papam, Brtinonem Episcopum Stagniensem Leonem Marsi anum Episcopum ossiensem, legorium Monachum Farfensem, ut eos omittam , quorum

meritionem habes in Lib. Petri Diaconi de Viris Illustrib. Casinens. in . Collectiones merui Italicarum .

308쪽

so ANTIQUIT

Atque ei commemoratione dignus est Iobannes ille Italus , qui circiter Annum LXX. Constantinopolim profectus, Anna omne na teste Histor Libro se in cno , in eminentissimum

sapientiae, atque eruditionis omnis apicem evectu es quippe qui ad Graecorum literas, atque Artes Omnes, Aas perfecte norat, etiam Chaldaeorum dit: plinas adiunxerat, famamque meruerat

doctissimi omnium, qui tune essent. Sed ille, quum pravis dogmatibus sibi

mentem infici passus esset, Graecorum anathemata in se, concitavit. De

eo Guillelmus Cave, agius legendi. Neque praeteribo, Musicam

quoque eodem decurrente Saeculo Undecimo incrementum apud Italos accepisse cura Guidonis Arretini, Monachi Pomposiani, qui, uti in Notis ad Donizonis Carmen de Vita Comitissae Mathil dis monui, Tomo V.

Rer Italicarum , pag. 33 I floruit circiter Annum XXII. Ita ibi Doni- et Libro primo, Cap. quinctor Mierologum Librum bi dicta Gu do

peritus Muscus , o Monacbaes, necnon Eremita beandus.

In eisdem Notis prodidi microlossum ipsum in Codice Ambrosianae

Bibliothecae adhuc reperiri Stum. Post quem sequitur aliud opusculum, atque haec sunt priora illius verba insicorum, Cantorum magna es di- flantia. Is dicunt , illi sciunt, quae componit Musica oee. In calce aedhabentur Fluit Regula encbiriadis, Boetii, omni Guidonis Mona-ιb; Succedit in eodem Codice ἰθεν Henobiriadis in Musica, cujus principium accipe: Sicut vocis articulatae

etimeutariae oee. Dividitur Libellu, in duas partes . ars prima in duos

Libros. Hic idem ille Scriptor est

A cujus meminit Sistebertus, de cruptorib Ecclesiast. Cap. IOO hisce e his Euobiria es sub euon aiscipuli interrogantis, se magiri respondentis scripsit Dialogum de at one Musicae, in νibus Libνis multiformes Musicae regulas exposuit. Nihil de aetate, ae patria illius habet Sigebertus. Illum tamen statuere videtur inter Saeculi Decimi Scriptoles. one sequitur in Ambrosiano Codice pisola Marchetide Padua magnifico Militi, potenti Domino suo Domino vneris Domini Zacbaνiae de Urbeυeteri, illuseris Prin-eipis Domini Jobannis, clarae ct excelsae memoriae Domini Raroli Regis

Padua se ipsum e Tum incipit L

c daritim m=ebeti de Padua in Arte Muscae Ianae. Tracilatus I. 9 Cap. I. de nυentione Muscae . Incipit sual te thagoras adinυeuarit Muscam e. Laudatur ibi Remigius quondam Artis Museae Ser ptor. In fine haec leguntur: Explieit uoidarium Marobet de Padua in . te Musicae planae, inchoatum Cesenam perfectumque Veronae , anno CCLXXIV. In Epistola supra laudata pater Iohannis Comitis Gravinae videlicet Carolus II. Siciliae Rex dicitur curae ct excelsae memoriae, ita ut illum jam sato functum opinari liceat. Atqui Carolus II. Anno Christi tantum CCCt X naturae debitum solvit. Ergo Lucidarium absolutum quidem fuit Anno MCCLXXIV. a duntaxat post Annum MCCCIX. dicatum videru Iohanni Principi, Roberti Regis fratri. Fieri

tamen potest, ut viventem etiam Carolumos. Marchetus iis epithetis o narit. Vide quae de eodem archeto notavit cardeonius in Libro de Claris Civib. Patavin. Post haec adnecti-

309쪽

so, DISSERTATIO UADRAGESIMATERTIAE ses

nectitur Pomerium Marobet de Padua in A te Μιsicae in ensuratae, dicatum inscriptumque Praeuo spino Prin ipum Domino Roberto mi gratia Hierusalem

in Si iliae mei cibi is laudat ag

s iam Franconem usicae Scν ptorem . Sunt autem Libri tres. Tum subsequitur Ars cantus menseιrabilis edita a meis, Francone Pari ens. En ejus exordium um de lana Musica quidam buosopbi I sciente tracta erint, ipsam quoque nos is tam theorice quam practice fidiae te illuc daυerint , theorice praeclytie Bietius, practice praecipue Guido Mona bus, se maxime de Tropis Beatus κ*ον ιι ορ. Ambrosianus autem Cod ex haec omnia complectens, membranaceus, diligenter scriptus, auro ac minio illitus, ad aetatem quadringentorum annorum accedere mihi visus est.

Non antea tamen argumentum istud dimittam , quam vitium innuam, quo barbarica Saecula non mediocriter laborarunt: nempe Criticae artis inopiam. Ingenium certe ac judicium ne in eorum quidem temporum hominibus desiderata sunt. Sed quum in perpaucis constricta tunc foret aliqua non vulgaris iterarum peritia non pauci ver aut semidosti aut scioli abundarent; reliquos immanis ignorantia premeret fere tamen omnes , vel etiam Literis operam dantes, deficiebat accurata ratio internoscendi fabulas, imposturas, quidquid aut malitia, aut simplicitas, aut supra nimis credulitas antea invexerat, fabricarat, aut identidem excudebat. Nullum enim tempus fuit,

quo impostores falsarii defuerint: nullum . quo nimia ignari rudisque vulgi credulitas, aut phantasia delirans , figmenta non conceperit, sive ab aliis concepta non exceperit animo prono, atque ambabus ut junt

ulnis. Immo quo mirabiliora olim in vulgus efferebantur, ac potissimum si literis consignata, eo ardentius ad ea amplectenda ferebatur bona gens. Scriptores vero haec prae ceteris in suos Libros veluti rariores gemmaSconjiciebant, atque mulat plicabant. Hinc sparsa olim Miracula , portentaque innumera, eaque stupore non vulgari digna, inter quae discernere vera a salsis facile nunc nequeas. Et fervente aestu , quo unusquisque an-Ehorum Corpora Reliquias avide

Venabatur, non pauca emersere figmenta qua de re infra sermo mihi erit in Dissertatione VIII de Sauctorum Veneratione Legendae quoque, ut jebant, prodiere sine numero, hoc est, Sanctorum Uitae non a coaevis rerum consciis memoriae proditae, quales multas habemus, cum Venerationem fructu legendas sed a posteriorum Seculorum Scriptoribus D formatae, prout veri similitudo suggerebat qui etiam nihil religioni biducebant ut plurimum miranda intermiscere in suo cerebro nata, per quae loedium a Lectoribus arceretur. In istoriam quoque tum sacram , tum profanam, ejusmodi commenta, ac vulgi, sive potius anicularum rumoreS, penetrarunt ita ut e barbaricorum temporum istoricis , quoties ii narrant acta ab aetate sua remota, vix ullus sit a fabulis mendaciisque hujusmodi prorsus immunis. Tunc etiam Libri confictio eximiis Viris falso tributi. Nulla denique Civitas est, quae apud se non aluerit, fortassis adhuc alat aliquam ex hisce adulterinis mercibus. Neque ab ipsis cavere olim sibi potuit ipsa Urbium Regina Roma postquam calamitatum flagellis undique afflicta, iterarum gloriam, qua

antea tantopere excelluerat, deperditam

310쪽

tam in sinu suo , dolere coacti fuit.

Nam tunc id si barbarie per Italiamdssura, erupere Sic fabulosa Sit Vestri Primi apae i ac nempe anhelitu suo Uibem vastans, ab riplo Pontifices in carcerem conlectus

lepra constantini i Magni infantium sanguis in lavacrum: ipsius laestinatus, ejusdem Principis aptisma Romae perassum in Imago Salvatoris in , parietes depicta, quae Populo Romano tunc apparuisse fertur. Emersere pariter Marcellini Papae a sus Couellium a messanum alterumque Concilium inomanum, sub ,emorat, Papa diluestro, Catholi Corum Patrum Disputatio cum Iudaeis ci a singulariae prodigia, des Iuventione Crucis Dominicae. Longe etiam serius excogitatae sunt Indulgentiam concessae ab eodem , Sancto citi Vestro massilicae Lateranens, Sancti Sebastiani extra muros. Haec es ignorarunt. haec minime tradiderea veteres Historici qui cur adeo stupenda praeteriissent,

si ea novissenti justa proinde auspi-

cio oboritur, conficta haec aut somniata a posteriorum temporum o ini nibus fuisse, dum quisque majorem

Basilicae suae venerationem pro Curat, aut antiquorum monumenta pro suo

ingenio interpretatur. Sed hisce exemplis alterum non leve additum volo. Celebre in Urbe aeterna est Templum in Capitolino molle anti- quitus constructum, atque in honorem Dei parae Deo dicatum , qaod nunc excolunt religiosissimi Patres Minores Observantes ibique etiam Sanstissimae Virginis imago , a San Cho Luca, ut fertur, depicta visitur. Proxime praeteritis annis, dum ejusdem sacrae Aedis daeum effoderetur, pervetustum Musivum detectum est , cujus ectypo praeclarissimus antiquitatum amantissimus vir om- pejus archio Frange panis aere incisum publici juris fecit. Illud ego, quippe in Ciampini Libris desideratum , inferre huc statui.

Vide Tabulam sequentem Fig. L)Hi Versus ibi leguntur:

LUMINIS HANC ALMAM MATRIS QUI SCANDIS AD AULAM, CUNCTARUM PRIMA VE FUIT ORBE SITA NOSCAS QUOD CESAR TUNC STRUXIT OCTAVIANUS HANC ARA CELI SACRA PROLES DUM PATET EI.

Et Ara quidem Caeli a pluribus Saeculis appellata est sacra illa Aedes da autem tempore Musivum istud opus ibi fuerit conlocatum, pinari quidem licet, decernere vero non licet Leonino Versus additos sensisti. Supra ego in D ssertatione di de Amboica inter Poer ostenda, ejusmodi errorum consonantiam majori quam vulgo putetur, antiquitate constare Attamen quum innumera inspexerim aut Epitaphia, aut Epigrammata barbaricis Saeculis Romae posita Leonino Versus aut nullos, aut paucissimos reperi ante Annum a Christo nato Millesimum ibi

usurpatos . Quare ut ut non negem

quin ante illum Annum Muso um istud strui una cum Versibus potuerit,

veri tamen . mihi similius 'videtur,

Post

SEARCH

MENU NAVIGATION