Oratio. De educatione vere liberali, et historiae naturalis studio, inprimis ad illum conducente

발행: 1818년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

informationem statuit; alteram, quae inspiratur Divinitus; alteram, quae a sensu Oritur. Quodsi rerum humanarum scientiam per sensus acquiramus , diversa certe erit haec scientia pro diVe is , quae sensibus fuere exhibita. -- Et cum eodem passu progrediantur tum veri et pulcri scientia et cognitio, tum animi

gebit; quanti momenti fit, ut Objecta bona, Vera et clara sensibus coibeantur; somnia contra, mala, fallacia et Obscura ab iis arceantur.

Hoc quod Verum de omni aetate, inprimis valet de juvenili: - HaC enim aetate organa , quibus praesertim utitur intellectus , quam maZime Vigent ; ct Vi Vitali, ut ita dicam, turgent; atque ad omnem sensationem recipiendam sunt aptissima; cum contra aetate provectiori intellectus fere omnis ideis occupetur a sensationibus anterioribus

ortis; quin et aditus ad intellectum hisce, iisque similibus consuetudine tam facilis sit redditus , ut earum turba, qua semper intellectus Occupetur , et cui recipiendae sensus noctes atque dies pateant, omnis novae ideae aditus

12쪽

ORATIO.

impediatur , ac Viae per sensus plane OCCludantur. -- In aetate praeterea senili, omni corpore vivo in dies ad auctam firmitatem, siccitatem et immobilitatem tendente, organa intellectus primaria , strictiora, minusque flexibilia sunt reddita; eique statui, in qUO requiruntur, ut noVam sensationem fuscipiant, et in ideam propagent et extendant

vix sese adaptare possunt, structura a Ua 1llua impCGlento.

Haud secus CodeX chartaCCUS deXtrorsum saepius convolutus , facillime secundum hanc directionem convolvitur, dissiculter in contrarium hujus sibi usu et mora naturalis directionis Vol Vitur sinistrorsum. - Haud secus etiam, si decantato liceat eXemplo uti, arboris junioris

rami in omnem sensum ab HortulanjS flCCtuntur, et ad fructus ferendos aptiores redduntur; aetate autem et mora indurati omnem cultum respuunt, et prius diffringuntur, quam vel minimam patiantur incurvationem Consuetudinis vis cum igitur tanta sit, cumqUC Consuetudo illa , sitne bona an mala, pendeat inprimis ab iis, quae sensibus ea hibeantur aetate ju Venili ; et cum , ut Tullius ait, studia in mores abeant, summi certe momenti erit

13쪽

ORATIO.

erit illa sensibus exhibere, quae consuetudinem in bonam partem conVertunt, et praVam ab illa arcent. -- Hac in re ars consistit, quam educationis titulo comprehendero solemus, et quam nihil aliud esse nisi a teneris annis imbibitam consuetudinem ipsis verbis declaravit summus Veru

scientiae; quicquid enim humanae cognitionis amplitudinem adauget, ad ejus ambitum CSt referendum: sunt tamen quaedam scientiae, quae huc Vel in primis tendunt, et quae educationis quasi sunt fundamentum , imo sine quibus educatio Vere liberalis ne cogitari quidem potest: -- Inter has primum sibi locum Vindicare illam doctrinae humanae partem Contendimus, quam generali nomine Historiam dicunt Natural Cm.

Cum autem diei hujus solemnitas et ossicii mei ratio postulet, ut provinciam decreto et singulari in me benevolentia Regis Augustissimi et Celsissimi Guglielmi Ι mihi delatam aggrediar dissi rendo de loco quodam a studii genere, quod profiteor, haud alieno ; nemini certe, qui secum reputat, disciplinas, quibus docen-

A a dis

14쪽

dis in hanc illustrissimam Musarum sedem sum evocatus, inter praecipuas, quas Historiae Νaturali S ambitus Complectitur, esse referendaS, di Versum Videbitur a loco, a tempore, aut persona, quam hic suStineo; si paullo altius, quantum liceat per breve horae spatium, inquiram in Educationis vere Liberalis indolem, et eXponam, quantum ad illam perficiendam conducat Historiae Naturali S ltuatum nene 1n1titutum. Dicam igitur de Educatiove γ re Liberali , et rasoriae M. ruralis studio inprimis ad illam conducente. Orator novitius, juvenis et imperitus Vestram, A. O. ben volentiam quam ma line imploro, et ut aequis animis hunc rudem, atque omni orationi Cultioris ornatu orbatum se monem eXcipiatis etiam atque etiam rogo: - Animum mihi quam maxime commOVUIi haud equidem negaVerim, quum loci hujus dignitalem et sanctitatem respicio; quum mecum reputo, quot et quales Viri bis CX rostris Verba fecerint: et quod summum est, quum nomen illud illustre recordor, a B clgst nunquam nisi cum sum a Veneratione pronuntiandum, P tri nempe Camperi: - Somniare illum existimassem, qui me locum occupaturum praedi cisset, e quo aurea tot praecepta

15쪽

ORATIO

emanavere; et nunc Vocem faucibus haerere sentio, quum quantus Ille fuerit, et quis ego sim, considero. -- Certe sit Immortales e sede sua coelesti mortalium opera respiciunt, immortales nunc tui Manes, , summe Camperet sacra corripiuntur indignatione, me Tui plane indignum hic verba facientem intuiti. - Possitne forsan sancti ManeSi

me confitentem audiveritis, nullam mei ipsius meriti conscientiam , nullam audὸ iam me huc conduxiSse; timore me perculsum plane esse, si doctrinae meae pereXiguam suppellectilem, et juvenilis ingenii vires considerem; et abunde mihi sufficere, si disserendo de Historiae Naturalis studii praestantia foliolum Possem CoronaC CiViCae inDCCterct, quam grata Posteritas tibi bene de se merito summo jure decrevit : Tu enim Historiae Naturalis campum Tuis detectis adauxisti: Tua industria Historiae Naturalis studium in P tria nostra inclaruit; Tua igitur res est, quae agitur; Tua igitur sunt, quae Vindico, et si desint vires, tamen voluntas est laudanda. Vos autem, A. O. rem ne dijudicetis pro mea defensione; cst

16쪽

ORATIO.

est enim inter illa, quae me nunc terrent, et metus, ne prava defensione rei magis noceam, quam prosim; imo et obstant, quae alioquin mihi in summis deliciis fuere ; summos nempe me Viros pro Historia Naturali militantes audivisse : Blumenbachium, Lamarkium, Cuvierium, et inprimis Virum unicum, Brugmansium, in hoc, uti in omni alio

dicendo peritiam, atque admirabilem Copiam recordarer, neque simul meam inopiam et inperitiam mente Volverem: neque simul dolerem, breve temporis intervallum, ut illorum Clarissimorum Uirorum scripta consulerem mihi non concessisse. Me nunc A. H. proprio, sed debili pede progrediem

tem faVore et benevolentia prosequimini Magnum, quod inter organismum animalem, et machinas humana Opera consectas intercedit discrimen in eo positum videtur, quod quidquid vitale sit, continue progradu, quo Vi Vit, Commercium alat cum rebus externis, ab iis assici tur, mutetur; et quod, sublata hac cum rebuS CXternis rela

17쪽

o RATIO.

latione, Vel ad Vegetabilem organismum reducatur; cum contra machinae ceterae Vi, qua in actum deducuntur , nullo modo immutentur, et continue eodem modo agere pergant , quamdiu Vis illa persistat , et nullum obstaculum ejus actioni opponatur. - Horologium mOVC-tur , quamdiu elater tenditur , quaeque illud Circum

tum faciunt. - Machina animalis itidem moVetur , quamdiu fluida et solida miXtionem normalem conserVant; sed illa simul objectis externis assicitur, quae sua vi et efiiciacia ipsam machinam CVolVunt, mutant. Intellectu nostro humano per hanc Vitam terrestrem organismo animali nccessario adfiXO Ct ligato; si proposito, cui satisfaciendo hic adsumus, satisfacere velimus, omni conatu organismus hic est eVolvendus, et ad altiora instruendus; Neque potest intellectus scopo suo respondere, nisi Utraque praesente hac conditione; prima nempe, ut organa sint sana et bene constituta; altera, ut omnia conspirent, quae horum evolutioni et augmento favere possint. - In primam

conditionem moderandam nihil valet humana facultas; simul B cum

18쪽

ORATIO.

Ita cum vita et organa intellectui proxima a Creatore accipi mus; altera autem, horum CVolutio nempe, a Natura nobis fuit impossita. Vae illi , cui hanc evolutionem minoris aestimanti , donum illud praestantissimum et Unice excellentiam humanam constituens , frustra fuerit concessumi

culo complexus , intellectum humanum , ab ejus organis nunquam se ungendUm, Ca attentione, quam reS meretur, consideraverit, is certe hanc conclusionem rOcusare non potuit; humanum intellectum non agere, nisi Organo quodam principali , materiali, partem organiSmi animalis constituente, interVenionte; atqUe hoc organum neutiquam esse simpleta, sed variis partibus siVe organis minoribuS Constatum,

omnibus inter se ita diversis, ac sanet ipsa objecta, in quae horum organorum mihinorum actio sese e ctendit; immo horum unum quodque singularis objecti ideam capiendo ita esse adaptatum, ut hujus organi absentia absentiam itidem ideae illius objecti necesse inVolvat, et ut objectum qualecunque nullo modo illi, cui organum ipsis suscipiendo dicatum defuerit, innotescere possit. Prae-

19쪽

Praeterea , se ipsum perscrutatus Physiologus simul et Psychologus observat primo, unicuique organo proprium suum esse adjunctum nisum et impetum, quo ad agendum semper incitatur; dein, quod summi momenti est, Omne organum, si huic impetui satisfiat, voluptatis existere

Omnia autem haec organa unita et intellectui proxima non ejusdem cVolutionis sunt capacia, non eadem efficacia sunt praedita, et sere diXerim, Valde diversi in oeconomia animali sunt momenti. -- Sunt, quae homini soli propria nulli alii animantium fuere concessa; sunt, quae homo cum pluribus animalium speciebus communia habet ; sunt tandem, quorum quasi primordia in homine tantem conspiciuntur, cum magis CVoluta , perfectiora in aliis animalibus inveniantur ; haud secus ac plura alia organa corporis humani, intellectui minus Vicina, in homine multo minus evoluta, quam in aliis animalibus, adsunt.

Hinc derivandum, quod, dum ad stupendam altitudinem

adscendentes contemplemur nonnullas mentis humanae facultates ; aliae contra eta ephebis e cesserint nunquam, ho-

20쪽

ORATIO.

norum debilitatem et statum minus evolutum demonstrat tes. -- Tot diversa aperiuntur menti humanae regna,

quot intellectui fiant organa pro cima; sed omnia illa regna

non aeque sunt aperta: - in nonnullis objecta densa nebula involuta sese offerunt ; in haec penetrandi facultaS videtur negata: -- alia Vero et ab omni parte possunt aggredi et peritius peragrari; in his Omnia, quaecunque offendit, objecta menti clara et limpida adparent; et licet singulo passu limites regni magis a se semotos spectet, tamen quae ipsam circumdant, rite perspicit, et scientia ipsi in dies augetur: -Haud aliter ante Herschelii et Schroteri, summorum virorum labores in Via lactea et nebulosis, regnum quidem coeli nobis obserVandum patebat, sed cujus objecta organi nostri minus eVoluti, vel in nus bene adjuti aciem fugiebant, et confusa adparebant; neque in albo per coeli plagas immeansas late diffuso lumine , hac illuc interspersa stella majori, minori Ve candente, ullus materi in in stellas plan tasque coalescentem suspicari potuit. - Haud secus e contra hoc nostro tempore, tubis opticis mira arte et industria per-

SEARCH

MENU NAVIGATION