장음표시 사용
21쪽
fectis, et visus essicacia hinc maxime adaucta, coeli hoc regnum, nunc nobis apertum, Herschelii passibus insistentes paragramus ;objecta dilucida, . cognita, nebulis sepositis, contemplamur, et in coeli amplitudine fixarum et planetarum ex materie lucida per spatium . late sparsa formationi et condensationi praesentes adsumus; uti per sylvas in patria nostra obambulant CS quo
Forsan hic cuidam in mentem venerit me rogaro, Cur alii prae alio organo tantae fuerint concessae praerogativae Quamvis causarum finalium inquisitio sit sterilis, et tanquam Virgo Deo dicata nihil pariat, attamen Ct huic deesse
nolum S. --- Certe nemo , qui fatum coecum ad summi Numinis majestatem attollere nolit, contendere audebit, uni Ce casu fortuito, et absque ullo ordine aliud prae alio organo praestantia fuisse donatum. -- Vita, quam Vivimus, et locus , quam in rerum infinita e , tanquam annuluS in Vi Ventium Catena occupamus, accurate est determinatus, et
procul omni dubio aeterno et immutabili, in omnibus luce meridiana clarius elucenti ordini oppugnaret conjectura, intellectum et organismum humanum non ita esse fabrC
22쪽
factum , ut scopo suo Optime satisfaciat; vinculum auiatem , quod hominem huic rerum seriei alligat, ipsum in
plurium rerum contactu magis directo collocavit; imo sunt objecta, quorum cognitio majoris momenti et magis directi est humano generi ; atque procul dubio omnem' nostram attentionem meretur Observatio, illa accurate Organa fummum perfectionis gradum Videri attigi sis, quae concessa fuere, ut perfecta objectorum utili simorum cognitio . ad nostrum intellectum accedar. Quicquid vivit per totum regnum animale, secundum eundem typum conitructum in enitur; eadem in omnibus adsunt organa ; sed omnium organa diverse modificantur pro diverso 1latu, quem animalia in I Crum Creatarum magna serie occupant: -- Sic ad eundem typum oculi formati sunt pes omnem classem animalium, columna Vertebrarum instructo rum: -- Nostis tamen, A. OCulUS minimos , ViX adparentes talpae nostrae VulgariS, fere semper in obscuro sub terra degentis; et vivit in Persia animal, AspalaX dictum, sub terna itidem degens, quod Visa plane orbatum, attamen adcetero-
rum typum factum, Ves glo organi Visus munitur; licet oculi
23쪽
oculi illud primordium cute omnino sit tectum, et proinde visui omnino ineptum. - Nullum organum exsistit, nisi quod per totum animalium regnum, eunden typum serVat :Nonne artUS anterioreS, CarpuS, metacarpus et digiti, qui humana in manu subtilissimi tactus sunt sedes , adplanati et membrana solida involuti in Balaena observantur, cui impositum fuit Va id
Camelopardalo, aridorum Africae desertorum incola , atque ibi fronde arborum alte crescentium pasto levi pluma tecti ac molli lanugine Vestiti in Aquila, quae aera findens supra nubes Volatu adscendit Idem organum in diversis animalibus diverse modificatum fuit pro diverso usu, Cui
destinatum est. --- Ιllud quod de omnibuS Organis , quaecunque ObserVare POSsumuS, Verum; cur non itidem in organa illa altiora, intellectui magis vicina, sed etiam materialia quadraret 'Unicuique organo proprium suum eSse junctum ad agendum impetum, jam diXimus; ut et sensationem gratam singularem unius cujusque organi actionem sequi solere Haud secus ac ipsa organa, etiam iii impetus, hae gratae afffecti O
24쪽
nes efficacia et valore inter se differre Videntur; et, quae res est summi momenti, eandem inter se servare rationem, quae inter ipsa organa ObserVatur. - Νeque hoc casu fortuito, A. H. ita fuit dispositum, sed in hoc summi Νuminis providentia miranda elucet; Organa enim maXime necessaria summo etiam impetu in actum feruntur, et maxima, suavissima Voluptas eorum actionem Comitasvr, ita ut vel ipsa haec voluptas novus sat stimulus, quo de novo in
Omnes autem hi a di Versis organis orti impetus confluunt in unum quasi et magnum impetum, quo mens humana haec magna vi appetat, ista contra Vehementer detestetur; constituitque ille organorum et impetuum Concursus et mutuus illorum neXus ct proportio illud, quod indolem mentis humanae dicere solemus; Quin et confestim hominis
indoles mutaretur, si facultatum ab hisce organis profluentium Vel numerus, Vel earum mutua proportio musata existeret. -- Summa igitur adfectuum, de quibus dicimus, cujuscunque individui genium dominantem componit; Vel aliis verbis: assectus principales nihil aliud sunt, nisi summa
25쪽
incitationum a diversiis organis simul sumtis motarum ;tandem summa voluptatum actionem cujuscunque organi comitantium gradum determinat beatitudinis, cujus mens humana CSi capax. -- Hinc eSt, A. H. quod diversa omnes adpetentes videamus , cum diversa sit in variis individuis Urganorum evolutio; diversus impetus, quo in actum ded
tetur. - Nec est, quod magis huic rei insistam; Nihil aliud enim expono , nisi tritum hoc, sed Verissimum proverbium: -- Trahere suam quemque Voluptatem. Parumper potius retrospiciamus, et brevibuS Verbis complectemur summam eorum, quae huc usque C OsuimuS. Intellectus humanus in hac saltem vita terrestri organismo animali necessario ligatus est. -- In organismo animali Pars eΚistit, quae magis immediatum et princeps est intellectuS organum, et quae est quasi conditio facultatum in te lectualium primaria : organon hoc princeps dispescitur in multa organa minora, quae diversis mentis facultatibus respondent, et quorum unum quodque uniuscujusque facult tis eSt conditio necessaria. - Stint haec organa diversi
26쪽
momenti, et diversae, ut ita dicam, evolutionis; evolvuntur
autem actione objectorum eXternorum et Continuo actu. --
Singulis organis singularis est impetus , quo ad agendum incitantur, et singularis quoque Voluptas unius Cujusque Organi actionem comitatur. Est autem hic impetus, haec Voluptas major, prouti organiam, cujus est, magis sit eVolutum, et proinde
gis perfecta , quae majoris sunt in Oeconomia humana momenti. Haec, A. H. si accurate perpenderitis, ad hanc conclusionem nos perductos mecum judicabitis: - Educationem nempe intellectus absolvi educatione singulorum organorum , quae simul sumta totum illud formant, quod primarium est intellectus organon. - Natura ipsa, objectis continue unicuique organo exhibitiS, intellectum educat dinostrum est Naturam , quantum fieri possit, adjuvare. - Fiat autem hoc liberaliter necesse est; nam liberaliter factum est illud, quod libere, Natura indicante, sponte sua et absque ulla vi fiat; et est illa educatio Vere liberalis, quae ducem Naturam secuta liberae intellectus evolutioni prospicit , et omnem Vim ab intellectu arcet. Non
27쪽
I9Non necesse certe, ut magnum hujus educationis liberalis exponam momentum, non tantum, ut ita dicam, individuale , sed imi verso generi humano maXimo ponderosum. Neminem enim Vestrum, A. H. fugit, ut opinor, facultates cultura organorum acquisitas a parentibus in filios migrare; et filios nasci organis illis magis CVolutis, quae ParCntes magis CXerCere solebant, atque ita eadem , quae individuis cmolumento sunt, etiam in Commodum omnium verti; et eadem, quae individuorum saluti prospiciunt, universi etiam generis humani eXcellentiam promovere. - Quis hoc loco memoria non repetit Vulgatum illud et celebre PIoratii effatum. ,, Fortes Creantur fortibus et bonis Est in juMencis , est in equis patrum Virtus e nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam. Doctrina sed vim gromovet insitam, Rectique cultus pectora roborant.
28쪽
Neque quemquarn fugit, organa contra omnia, quae quieti traduntur, languescere, perire et absorberi, atque etiam generationis Via haec organa diminuta a parentibus in liberos transferri, ita ut hoc modo in genere humano vel ad vestigia usque, organa omnia, in primi S autem intellectualia possint deleri. --- Innumera hujus rei prostant eXempla, quae breve mihi ad dicendum ConceSsam horae spatium a ferre vetat. -- Nullus Eques de quorundam equorum generis nobilitate dubitat; Nullus Venator, qui praestans canis venatici genus non ab omni alio facile distinguit. In variis musaeis brachia, pedes humani, et quadrupedum, alae avium serVantur, quorum usus per vitam animalis, cujus fuere, variis caussis impeditus fuit; et quae hinc magnitudine et Vigore quam maXime imminuta observantur. Cibo tenui et parvo utenti tractus intestinatis imminutus fuit. observatus. Et quis osteologiae peritus, qui non miratus sit occiput eunuchi adplanatum dimini itione organi illius Cerdbralis, cujuscum eVolutione facultas generandi cohaeret Nonne plerumque nostrum brachium sinistrum dextero minus robuStum, minus agile habemus, et minoris voluminis; unde vel deXteritas in
29쪽
Iproverbium abiit' Quis tandem, qui anates domesticas ViX a plius volantes cum ceterarum anatum gregibus multum volantibus ComparaVerit, negabit, Organum rariSsime in actum concitatum, eti per plureS progenies quiescens adeo imminui, ut quasi novum eXistat genus , quod organo illo uti plane nequaeat 'Sed nemo in dubium vocat, quin educatio liberalis omni non tantum indiViduo, lect Ct toti humano generi valde conducat. - Quomodo autem educatio haec est instituenda, ut vere liberalis sit ' Procul dubio illius, qui educationi sevovet, est omneS menti S facultates indagare, et omnem operam in illud impendere, ut faveat tantum uniuScujusque organi eVolutioni, quantum hocce organum evolutionis sit capaX. - Ploc modo instituta scopo suo respondebit educatio ; nam sic nullum organum frustra tenditur, aut ad opus, cui minus aptum est, cogitur; illud solummodo, quod Natura formandis variis organis, ipsisque variam augmentum capiendi facultatem concedendo indicavit, sic efficitur: Hoc modo non haec , non illa facultas prae aliis colitur , neque hoc vel illud , magis eXcultum organum alio, quod certe Creator homini non frustra concessit, deprimitur, neque ullum tamen negligitur.
30쪽
22Summi Creatoris consiliis respondet, hominem summa b titudine gaudere ; unde prOVidum illud et sapientissimum Numen humanam beatitudinem cum facultatum humanarum eXercitio ne cu immutabili conjunXit; omnis igitur facultas, quarn in puero somno sepultam retineas, seriei sensationum gratarum respondet, quam ipsi subripis ; et omnis facultas, quam nimium incitas, tensionis nimiae sensationem ingratam ipsi parit, ac intellectui ipsius Vim infert: -- Hoc proinde
tibi sit continue propositum, ut mentiS humanae continuam agitationem ita modereris, ut Omnes facultates intellectuales, absque ullo discrimine, nunC hae, nunc illae, vicissim omnes sint actiVae, et Ut nunquam nimia quaedam tensio
Norma igitur generalis, quam in educatione vere liberali instituenda sequi debemus, a nobis constituta est; et, ni vehementer fallor, Vobis , A. H. clare adparuit, Omnes mentis facultates, earum proportionem reciprocam, et eVolutionem, cujus sunt capaces, esse bene cognoscendas. - Sed quis
celebre illud et famosum: Nosce Te ipsum, ita perspe-Xit, ut omLCS facultateS CBUmerare et distinguere, atque Omni