In cumulandis epithetis quas leges sibi scripserint poetae graeci maxime lyrici

발행: 1884년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

QUAM AUCTORITATE

ΜDCCCLXXXIV.

9쪽

υ subtilioribus legibus quibus posetarum astricta est dicendi

consuetudo paululum adhuc ab iis qui veteres evolvendos sibi sumpserunt Scriptores elaboratum est. Quae enim in compendiis de dictionibus p00ticis leguntur et pauca sunt et nimis in uni-Versum disputata. Itaque ei qui in his rebus versatur X variis commentationibus conquirenda sunt quae viri docti observaverunt. Una mihi quaestio usque ad hunc diem fere prorsus neglecta esse Videtur, dico poetarum consuetudinem qua unisubstantivo complura sine vinculo adscripserunt adiectiva. Qua

de re cum fere nihil a philologis disquisitum sit, quaestio ab integro instituenda est. Neque tamen nihil valet quod iam

Ernestius recte observavit bonos scriptores Latinos devitasse ne unum substantivum duo haberet adiectiva asyndeta. Hanc Ernestii observationem uberius explanavit Oudendorpius ad Suet. Ner.

cp. XXXVII. Sed mirum est qu0d Bernhardius Wissens hasti. Synta de gr. pr. p. 427 in adnotatione fatetur Oudendorpium

satis explorasse qua ratione Latini adiectiva accumulavissent.

Nam quae Oudendorpius illo loco disputavi do scriptoribus dicta sunt. Sane quae illic de scriptoribus memorata Sunt eadem etiam poetis licent attamen hi multo etiam plura sibi permittunt. Plus valet quod Ruhnhenius epist crit. II p. 58 observavit non solere Callimachum duobus epithetis in vinculo uti quod probavit Meinekius ad Callim. h. in Delum v. 130. Restat ut

de Hermanni ad Lithic. 8 et in opus c. I, 12 et Elinsteii ad Med. 807 praeceptis dicam. Qui cum quaestionem inStituerent utrum veteres Graecorum poetae epitheta copula coniunXiSSent necne, eam professi Sunt sententiam praetulisse poeta Sc0niuncti0nem adiectivorum Sine copulia factam. Itaque concludere licet Elmsteium nam ad eum haec maXime pertinent putavisse perusitatum poetis fuisso adiectiva nomini substantivo adiuncta cumulare. Sed infra ad linsteium redibo probaturus exempla quibus sententiam suam affirmare studuit varia esse it Vario modo explicanda. Apparet mutem quaestionem l

10쪽

quam Hsei manuus et Elmsteius do copulandis epithetis instituorunt

disceptari nequire, antequam constet qua luges poetae sibi scripserint in epithetis accumulandis. Hoc quidem mihi propositum habui ut accuratius disquirerem. Neque inutilis est quaestio etiamsi de minutiis agi videatur; nam suci cummauptio pronuntiante in grammatica aut nihil magnum esse aut parvum nihil. Cognitis nimirum legibus quas poetae in hac re secuti sint multa melius intellegentur multisque in locis adiumentum nobis dabitur ad recte iudicandum lectionem traditam. Iam vero ut propiti ad rem tractandam accedam, antiquissimi Graecorum poetae Homerus, Hesiodus quique illorum dictionem secuti sunt magnam sibi pol miseri in licentiam in opithetis

posita legantur, satis patet Homerum in adiectivis sine vinculo coniungendis mugnam sibi indulsisse licentiam. Neque minorem sibi permiserunt Hesiodus ceterique veteres Graecorum Oetae epici. Sed quo artificiosior per annos facta est Oe8is quoque diligentiores poetae, eo magis caverunt ne in unum Substantivum complura cumularentur adiectiva. Quam legem quatenus Observaverint poetae Graeci maxime lyrici accuratius mihi disquirendum est. Nimirum praetermitti non poterunt tragicorum cautica, quae etiamsi nonnulla propria praebent eadem lege Stricta sunt qua lyricorum qui proprie dicuntur poemata. Iam Xponam qualia liceat cumuli re epitheta. Nonnulla cum aperta sint cursim et breviter attingam.

SEARCH

MENU NAVIGATION