Thomae Valpergae Ad amplissimum virum Ludovicum Arboreum Gattinaram de Breme ... epistola altera ad criticam pertinens litterariam

발행: 1813년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

41쪽

Servator, Patriaeque Parens, iam, quod super unum Ρoscere erat , Crassi opprobrium, Captasque Cohortes Ulturus, scelere hanc praecidi sic sibi laurum ViX potuit semel ingemere, atque evasit ad astra. Caedis at auctores miserit qui errore scelesto Ingrati se deceptos doluere , furens quum Tota ruit Romana iterum Res Civica in arma:

Ιpsi, interdicti, Patria damnante, aqua et igni,

Fraude sua Cognato orbem videre Cruore

Undantem , donec devicti, caede sua se Supplicio eripuere : salus quae sortibus una , Queis licuit. Verum, pro Iuppiter, et JOVis omne Concilium t quae haec est Fortunae tanta poteStaS , Ut contra interdum sit sorti summa salus nex ἐSed culpare Deos nolim, producta tumentum Stultitiae plectendae quum Veniat quoque Vita , Humanae quos immemores ita sortis , ubi aura

Adspirat, magnumque putant quod forte paratum 2St, Indignor: stolidum ut juvenem quum Vidit eburna A puppi, magnis tum Classibus imperitantem ,

Neptunus sibi equina, humanaque porri Cero DXta, s. Seque suum multa genitorem Voce Vocanti

Subrisit. Sed enim novus hic Neptunius heros, Qui felix saepe ancipiti in certamine adhuc Stans Te Contra potuit praeclaro occumbere fato , Te fugiens tandem, exutus legionibus, usta

42쪽

Classe , amens quae non fecitque indigna, tulitque , Multa dolens , desertus , inops , contemptus, et hosti Denique se dedens , frustra supplex, inhonestam Ut mortem oppeteret domino pejore jubente Quando is, mancipium reginae pelli Cis, haud vir, iob Se genitum majore Deo tamen ipse ferebat, Frontem hedera implexus, thyrsumq; rotasq; et habenas In thiaso Pharios per lucos alter IaCChus. Evoe , Bacche pateri Quam longe at gloria cessit Haec Vesana, Deos ubi dux atque Actia fata Excors ante Cita fugit rate , quam sua terri SVel pelago victa arma forenti Qui luce Suprema

Saltem conspeCto melioris Vulnero SerVi,

Certior ipse suae didicisset munere dextrae Eripere infandae Fati se se Ocius irae DoΑltius haud molli mucrone in viscera adacto: Non etiam misero interitu illaudatus abiret Omnis ab adjunctis adeo laus, ΠΟXRVE mortiS. Quae votis inventa tuis Pulcherrima, Curti, Fertur adhuc caelo: quaeque addita quando animantum Cunctorum est vitae , senii et spes una caduci , Haud mage quam gigni sane ipsa malumve, bonumVe eSt. Idque unum refert, quale uni cuique det aevum Fati gnara trium , si qua est , Colus illa Sororum :Non Lachesis qua prima suum, quave AtropOS hora rao Captet opus. Quid enim Z Saturno rege creari

43쪽

Deteriorne fuit quam nunc sors, propter id unum Saltem , nos quod mors rapiet tot serior annis ΤΠaecque pigenda ideo, modo quod jam venerit aetas8 Atqui sive gravis Lettiaea ad sumina luco

Aura silet tetro, sive otia laeta foventur, Nulla illic certe mora nos diuturnior anget, Quam venient eXtrema hominum qui aetate nepotes. Nec modo non potior , quo Serior occidat, at nec Quo vitae a primo distet Plus Vesper eoo. 13ONam saevis quae mersa malis, Corpusque animumque Sors proculcatum premat excrucietque fremqntem, Speque et ope haec una, Vitae breVitate , leVatur. Ac velut in tabulis , pictorum quotquot ab arte Laudantur, vel saepe etiam ridentur, et aeradi ulla merent, major non quaeque et pulcrior : immo Interdum minimam anteferet vel Pollio , vel quicumque aequo judex JOVe. At est quum pura paranda, Protogenes quam quis Pingat, tiam tu mediocre Ingenio spatium praeberi artique jubebis tib Optime. Ita optandum Virtuti non nimis arctum Tempus. At eXaCtum quando est jam longius, ut mi, Quid morer ut sensim peream imbecillus et excors 8Dumne animo qui Cumq; male error adhuC latet, Omnem Eripiat multae Chrysippus acumine Chartae 8 Spe nempe haud stulta. Plura est addiscere semper: Ac senior fiam fortasse et doctior , etsi

44쪽

Subrepit canos oblivio. Sed sapiens quid am magis, inque dies, qui multos irritus annos Fortia Conatus, refluo moX deferar aestu 3 i56Si vero laudem spectes, quae Carmine Parta Sit mihi fors longum non Contemnenda per aeVum. Nec meliora queam jam pangere , plura neque optem. O utinam nunc ergo eadem mihi mitia sata Interitum properent lenem, tibi qualis aventi, Maecenas , Venit morosi hora ultima morbi.

O utinam jam jam Esquilias elatus ad ingens

Tam cari bustum cineris , sim proximuS urna In parva cinis eXiguus. Sanctum hoC , bone , Votum Praestes , oro , Auguste : tuo data munere amiCi S i ει Manibus una domus SOCiet quodCumque futurum eSt.

Ne tamen interea tanta dulcedine , tanto Talis me orbatum fratris, dicamne parentis Praesidio , abjecta ne Spe , ne mente Putato Flere ideo ; qualis matre abscedente puella Bimula, adhuc blandis adsueta foveri ex ulnis, Nondum certa solo bene sat Vestigia ponens, Maternam tenera pallam dimittere dextra Nondum audens : quae se solam simul atque relinqui Praemetuit, matrem, jam primos uVida oCellos i νυ Advertens, matrem inclamat; mox impete Cunctus Erumpit lacrimarum imber : Con ersa , renidenSFrustra se genitri X spondet jam jam redituram :

45쪽

Illa tamen longis rigat in singultibus ora. Non me deSertum queror, infractusve fatisco. Sed tempestivos mihi jam nunc ad precor ipSi, Quos adiit portus dudum poscente Carina Folix ille animi , felici et sidere natus. Namque hae quum geminae Sint, utraq; CauSa Salutis Mirifice ingenium fortunaque ConSpirarunt i8o Semper in uno illo vere optimo et indole prima , Et doctorum opera, studiisque et moribus , et quo fraestabat sensu Veri, Ρulcrique , Bonique ;Recta Videns, laetusque ipse , et jucundus amicis :Utilis idem etiam vel maxime, ut imPiger, acer, Dexterque atque agilis, celeri tam sanguine quam vi Μentis: non Sapiens ignaVa per Otia, nomen fallium uti attritum faceret, promissaque barba. Fine Voluptatis re vera at Singula CernenS, Ambitione procul, volupe esset quod Sibi Semper ibo

Atque aliis, aliquid properabat, amabilis ipsis

Deliciis, visus quas assectare SeVeros Leniter irridens , agitant qui plurimi inepto Accincti studio divina ut munia nugRS. Dotibus hisce animi, Cultuque, et utraque, Cameni SMaxima quae Graiis , Suppar quae gratia nostris , Te forte oblatum cepit non Serus, et ipse Captus amore tui, sanctoque in foedere gaudens Dulcis amicitiae adstringi, qua nobilis olim

46쪽

Non Pyladae laudem Concederet, aut tibi, ThOSCH; uos Ausus et ipse omnem dare opem menti Sque, manuSque, Audentemque sequi summa in discrimina amiCum. Tantum haud Pirithoo comes ille, vel ibat Orestae , Sed tibi, cujus erat rebus succurrere fatum Funditus eversis, atque aurea Condere SIeCla Auspiciis ineunda tuis, quibus et tuus ipse Ρervicit tandem, subiit quaecumque Vel armis,

Vel retegenda domi sollers sortisque pericla;

Fortunaque potenS tua, et ultra Vota beatus omnigenis laetam meritis, Coetuque Colentum QLaude omni eximio, vitam traduxit: eratque

Nil super, optaret sibi quod praeClarius, eX quo Te nutante inter quod pulCrum erat, hoC Specie, hoc re, Restitit Agrippae , speciemque refellit honesti Vero consilio , Roma est quo sospes et orbis. Nam quae, pro Superil tua si linquebat habenas Dextera paCatae, sed adhuC nimis , heui male sanae Romulidum gentis, quae sors foret Ahi tibi Dumquam, Alii numquam redeat civilis laudis et oti Tam male blandus amor. Memori si dissima semper ino Corde tene , tibi tum quae singula obivit amicus Optimus: hac longum meritus tibi mente Colatur, Quem lugere nefas , nostris qui VOCibus orat,

Ut, quod ovet sibi deberi, libeat tibi laeto

P.aesidium Populi Seros producere in annOS.

47쪽

ADNOTANDA

Ad versum 2o podagrae. Poetice pro morbis. Species pro genere. Ad v. 23 Liomnia. Terentiam intellige Maecenatis uxorem, quam interpretes , in primis Benil ejus, censent eo nomine indicari ab Horatiol. II., ode XII. V. 13, et 23. Ad v. 4a Duplex Circaeas. Duplex ambigue dicitur Fortuna, de Cujus templo apud Antiates vide sis Josephum Roccuin Vulpium in Veteris Latii Profani l. IV. capite V. ', ubi de Fortunis Antiatibus, siva mavis de duobus in templo Antiati Fortunae simulacris copiose disputat. De Circaeis plurima Corradinus in ejusdem Veteris Latii libro praecedente. Cur autem Circaeae potius hic quam Pomptinae vocandae fuerint orae da Monte Circello a Capo d 'Anzo, nihil

opus est docere. Ad v. 51 mannos. Quamquam Isidoro mannus est equus breuior, et in glossa quadam Βουρριχος, credo mannos potiuS fuisse equos graviores aptos essedo trahendo, chevauae de ca rosse, quales primum a Gallia Romani habuerint, cujusmodi quoniam Romae non ita pridem complures erant a Frisia, omnes vocabantur frigioni. Nam in epi stola Senecae LXXXVII, ubi omnibus obesis mannis equus a Catone defrictus memoratur praeserendus, manui prosecto non parνi equi sunt, ut ibi interpres adnotat, sed magni potius, ac certe qui magni essent pretii, qui luxum proderent ditiorum. Id evidenter sententia postulat Senecae: neque si secus fuisset, suam Horatius atque omnium iudi gnationem recte expressisset, quod libertus Magni, Maenas , Sexti Pompei proditor, Appiam mannis tereret.

Vide Epodon IV. v. 14. Et quum bis alibi Horatius III. Od. XXVII. 6, et I. Epist. VII. 77 Lucretius , Propertius, Ovidius

mannos VSurpent Saltem semel, nusquam id vocabulum adhibitum comperies ast contemptum. Puto igitur serius factum, quoniam jam Martialis aevo mannulos mulio habebat, ut vocis tandem USUS obtinuerit sequiore significatione, quam grammatici diverso tradiderunt, quia veram primitivam ignorabant.

48쪽

evasit ad astra. Quamquam alias Horatius non putabat sibi religiosam ullam credulitatem apud Augustum esse magnopere simulandam, de ejus tamen patre Divo haud dubitanter vatem loqui par erat, ut I. Od. XII. v. Micat inter omnes Iulium sidua , Melut inter ignes Luna minores. Satis nota vulgo sUnt, quae Suetonius habet ad sinem Iulii Caesaris; neque huc congeram quaeCumque a Romana historia facile cuique est repetere; tantummodo indicabo , inserius qui carpitur, Ad v. 88 stolidum juvenem. Sextum esse Pompejum, Magni silium. Iis autem intelligendis, quae deinde memorantur de M. Antonio Triumviro, Ad v. 1o8 conspecto melioris νulnere serνi etc. Scias, oportet, quod in Pluta

clii Antonio S. 77 Lipsiensis edit. Reiskii t. V. p. 233 admirabile

perhibetur exemplum fortitudinis et fidei in Triumviri servo spectatum , cui nomen erat Ero, qui olim volenti pollicitus se, ubi opus esset, heruSque juberet, operam praestiturum ei interficiendo, quum rebus desperatis Antonius Promissa repeteret, destrictum ensem eXtulit quidem , quasi jubentem percussurus, at averso vultu semet fodiens consecit. Quem conspiciens collapsum Antonius suam et ipse manum inferre sibi induxit animum, ferrum que adegit in viscera, at Vulnere, quod non citam attulit mortem. Itaque nonnulla, quum miserabilia, tum indecora adhuc et iacit,

Ad v. 194 Accincti. Maecenatem carpit discinctum Seneca, epistola CXIV; qui etiam epist. CI in hominem invehitur, a quo ipSe leniter atque urbane fuisset irrisus, tempora si tulissent. Maecenatis non suscipio defensionem, de quo legi possunt, quae Vera pleraque demonstrata sunt in Gallicae Inscriptionum Academiae CommentariiS , tom. XIII. p. 81 Recherches fur Mecenas par M. l'Abbe Soueho. Et juvabit nihilominus in ipso sonte cognoscere adversaSinvicem Agrippae ac Maecenatis ad Augustum orationes luculenter

adornatas a Dione Cassio, a libri initio quinquagesimi secundi, pag. 66i editionis Hamburgi a. a 75o ad p. 69a.

49쪽

AUGUSTAE ΤAURINORUM.

EX TYPOGRAPHIA VINCENTII BI ANCO

IN AEDIBUS ACADEMIAE 18 Ia.

SEARCH

MENU NAVIGATION