Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Iro P AvL f. MANVTII ut humana mutantur, a rectis cogitationibus ad taquas libidines tradμcitur ; ct peccat eo ipso , quia peccare permittitur ut phst. Quocirca patriam meam singulari sapientia in titutam , ac diuino quodam eo silio temperatam licet existimare: in qua neque magistratus ijdem continuantur, quod est seruandae ac diutissime retinendae reip. uinculum firmissimum; neque cuiquam tantum uni committitur , ut extraordinario iure elatus libertati communi .

otio moliri periculum post . qua moderatione δε-

α en, ut post annos M C x x I v. tot enim ab urbe condita numerantuo non modo resp. sit, uerum etiam ita sit, ut omnibus rebul ublicis, quae nunc sunt, maginitudine opum; ijs autem, quae fuerunt , imperii diuturnitate antecellat. quae quibus institutis, ac magistratibus usa, ab humili, tenuiq. principio ad tantam dignitatem, atque amplitudinnem peruenerit ; neque est hic narrandi locus , O hoc argumentum uiri sapientissimi ita non modo copiose, uerum etiam perite ornateq. tractarunt, ut ,

si quid uelis adiungere, idem sit, ac si in Apellis ali qua perfectissima imagine, puta in Venere illa Coa

elabores. 2Vobis I 'mana ciuitas propositas quae quam multas habuerit partes ad imitandum pra claras , ex eo patet, quod ita bello ac pace uiguit , ut illius uim potentiam omnes reges populiq. e timescerent , aequitatem ct abstinentiam subiectae urbes nationesq. diligerent. Formam senatus, quod itu ea publicum coisilium fuit , ordinem comitio .

rumo

132쪽

rum , rura legum tribus libris exposuimus . une de magiseratibus, eorumq. potestate disputabimus; tum , quia locus ipse admonet, choc enim legibus adiunctum, O tamquam adnexum videtur tum etiam, quia Ciceronem, cui uideo in i s libris, quos. de Legibus conscripsit, hunc ipsum ordinem placuisse , libenter imitamur .

CAESARI. FERRANTIO

Patauium.

Eoo vero ictum erga me animum , inam , quae significatur in epistola tua, beneuolentiam amplector libentissime, o amo prorsus amore singulari. nam, ut omittam, quod ita postulat humanitas: tui te praeterea mores, tua modestia , O maior iam aetate uirtus egregie commendat.quae cum ipsa me- mouent et tum vero in assinem tuum , Episcopum Suessanum ,studium eiusmodi meum est, multis abhinc annis ex incredibili eius humanitate , doctrinaq.susceptum, ut eos etiam , qui modo aliqua illum necessitudine attingunt , quosq. ille caros habet , complectatur. quo tu in numero ut esses , agi nitate primum , ides naturae quodam quasi munere, tibi contigerat epostea uero cum natura uolu tarem, O cum uoluntatestudia coniunxisti, excolendis artibus iis , unde fluxit honor , ac dignitas affinis tui , unde eadem ad te manabunt , si te illi,

immo uero si te ipse tibi qua millimum praebue-

133쪽

ris. quis enim tantos processus tam adolesiens in philosophia fecit , quantos illa tua in aula perillustri cardinalis Esex .is celeberrima disputatio , multis praesentibus ,ostendit j Qua tamen de laude ita te sentire uolo, ut maximam esse putes, si cum aetaterua conferatur; sin res ipsa byestetur, longe natuas maiorem essep sse; quodq. uiae confeceris, id quidem esse multum, nec tamen tantum, quantum ad-ιμc spatij supersit .sed, mihi crede , omnis in eo tuorumsudiorum sita persiectio est, si, quemadmodum nunc id cogitas , id, opinor, agis unum , ut intelligas , humanae res quantum ali3s aliae praestent ta, quantum insta diuinas hamanae prorsus cunctae sint, aliquando simul cogitabis. nae tu , Caesar , si te ad banc, quam ignorari a plerisque video, praeclaram disciplinam contuleris , magistros habebis

busta paullo meliores , quis quibus nunc uteris , aut etiam per omnem uitam uti potes . exstat san- Lissinorum uirorum multis libris expressa doctrina, qua instruimur,ct erudimur ad aeternae uitaesi lutem. habes praeterea donienicum exemplum aiffnis tui ,summi uiri: cuius in uitam si in 'exeris;

excitoberis ad omnem laudem ; coles autem praec pue ueritatem;quam ille tuetur acerrime , habuitq. semper antiquissimam. neque uero impedio , qu0 minus, ut coepisti , Marco Antonio Genuae sicut praeterea uelis, operam des o eloquentiam quoque si adiunxeris, ut res grauesct obscuras ornate

134쪽

ista praenantiora sunt, quo te hortor ut aliquam o .mnino transferas industriae tuae partem. De libris ad te mi , habeo gratiam humanismo, in primis erudito iuueni, Sebastiano Leoni, utriusque no-yrum aeque familiari; qui mihi hanc instituendae tecum micitiae occasionem obtulitequam avide arriapui. iam enim incenderat me tudio tui, cum de ingenio, studiis, denique de tua ad optimas res propensa uoluntate multa praedicasset. quod si quid acciderit,in quo tibi opera mea usui possit esse: id si irae intelligere potuero, measponte suscipiam: sin secus, a te admonitus liciam,ut esse tuam apud me plurimi uoluntatem intelligas. Vale. Venetiis.

Placentiam.

P A v I. L o ante dederam ad te litteras; quas coniectura dierum putabam tibi iam esse redditas: hae nunc alterae consequentur. Scripsi, te absente me cessare in litteris, omnino tuam operam , . tuamq. iliam in meis rebus ossiciosissimam sedulitatem uehementer requirere; sed meum consilium esse, telliinc ne prius commoueres, quam ego alicubi confiedissem. id ego uolebam scilicet inuitus, qui te sociism ct administrum meorum studiorum summe desidero: sed uolebam tamen tui commodi caussa: primum, quod banc equitandi iactationem,quae

me quidem delectat , tibi, oti, cupido, suspicabar

I non

135쪽

non placere: deinde, quod, si accidisset ut istas ν .giones peteremus, quod post balnea facturi uidebamur ; intelligebamsore , ut adire commodius ad me posses interuasto minore. nunc audi, cur sententiam mutauerim. Cardinali nonro, cui nimium saepe calculus molestus est, multis iam remediis fruni a . tatis accedere nunc ad aquas Lucenses ualetudinis

caussa deliberatum est; nosque, ut scis, idem cogitamus.ijs aquis qui uti uolunt, id maxime spectant, ut 'cq tempore utantur. haec est quasi methodus quaedam, quam seruantibus salubres dicuntur esse: permistae cum imbribus putressunt , graui periculo hibentium . nos porro, o Lobe, qui didicimus a philo bis, bonam ualetudinem expeteresapientis esse ; ualde in hac quidem parte sapimus , O, ut optume ualeamus, accurate, quaecumque uires tuentur,

aut augent, persequimur; quae phse uidentur infirmare , ac minuere, declinamus. itaque ad balneorum medicinam prius non accedemus, quam id Otuto, O salutariter fieri posse intelligamus. nunc quidem alienum tempus est . uides, quae pluuiae, quam paene hiemales dies. haec dum ita st habent , nos opportunitatem exspectantes, in his opiis , Ouillulis iucunde satis oberrabimus. quod quoniam quam diuturnum sit futurum, diuinare di iis es ;o ego, dum te careo, multis commoditatibus una careo ; tuque, ut ternis iam litteris significare uide- 'ris, non abes a me sine molasia: mea caussa rogo, tua hortor, ut, quamquam nondum consedimus,mature

136쪽

EPIST. LIB. II II

ture taram, nisi quidgrauius impedit, reuertas. ut scias,quo me loco conuenire posse Pisis ad idus Iunias, O ultra, ut opinor, aliquanto. sed ad idus Iunias certe commorabimur. Vade. Pisis .

Rauennam . .

FOROLI v I ENsIBus mala sit, qrite longius a me abctrahunt .sed istorum motus praesem prudentia sedabit; tua e , ut siribis, Rauen nam breui recurres . ibi uelim ne quid caussae sit, quo minus ad me quamprimum . ego uolebam ad te; sed impediunt multa, maxime Ciceronis editio; cuius tempus aduentat, uel potius iam adess. itaque occupationum onere ualde premor . sed mihi nulla res esse potest tanti, ut ab hoc scribendi vicio diuellar. 2 unc est, quod a te uelim. Qui tibi has litteras attulit , esct mihi, o statribus meis ual de familiaris. eius opera multis in rebus usi sumus egregie fideli . cum Duennam uenturus esset, quid Zam ut exigeret, quod ibi habet in nominibus; peti t a me, ut fetibi commendarem. dixi, cum caussam optimam haberet, commendatione eum non e gere; tamen me esse facturum. Si quid me amas , care, uel potius, quantum me amas, tantum hunc hominem adiuva. his temporibus, cum fides ub que sit angunior; uereor, qui debent, ne non facile dissoluant. si res in iudicium uenerit, noli pati, uia

137쪽

II 6 P A V L I . M AN UTI Irum bonum, amicum meum, exhauriri longi temporis impensa. beneficium non constres in ingratum memorem enim cognouLsed tu eum ne *ectes: me uide, qui a te peto. mihi enim gratius facere nihil potes . nam etsi, quod ad nos attinet, ipsi quidem internos magis,quam amamus,amare non possumus: tamen ualde laboro, in quo me ambitio quaedam mouet, ut homines nonram coniunctionem, tuamq. iumebeneuolentiam perspiciant: quarum alteram tae aequalem fore, alteram eiusmodi iam esse conmdo,ut inhil adiltposse uideatur. Vale. Venetiis .

VI R V M te duco, qui compedes illos frangere, est aliquando te in libertatem uindicare potueris. id quod ego, qui neruos ingenij tui bene cognitos haberem,prorsus ita foresperabam. ut autem etiam cum

Guidiccione, idest cum homine doctissmo , ct ad

tuam naturam aptissimo,tibi uiuere liceret; hoc u ne optare quidem umquam sum ausus. quod quando accidit; beneuolentiae in te meae est, gratulari, quod euenerit; prudentiae autem tuae, non committere, ut frustra euenisse uideatur. Herum habes,Care:heris autem dico'cuius ea suauitas est,is in te a-Mor,ut potius aequalis, potius germani Iratris loco tibi sit: sed,quoquo nomine appelletur,eum certe habes,qualem uis. Quare,quod mihi, aliorum arbitra-ru cum uiuebas,pi omittere solitus erania ego nunc,

138쪽

EM 3Υ. L I p. I I II quando tui iuris es, non a tepetam, sed erigam, ut operas Musis amdiu a te,non sane tua culpa,tamen praetermissas, eo, quicum es, permittente,atque etiam cohortante, reddas . sed ita procul dubio te esse facturum,uel potius iam facere existimo. itaque hoc ne monendus quidem es; illud aute etiam rogandus , ut ad nos quamprimum venias; ut posm urbanitatis tuae sales ex interuallo regustare. pedibus, puto fore commodius: nam mari praefrigore obtorpueris. o dulcem congressum; in quem ego, uix credas, quam multa reseruem, quae, sititeris commissa, eandem suauitatem non havent. Vale .

Ε Ι D E M, Rauennam. - FEsTIvvM Molsae no Hri poema libenter legi, explanationem uero tuam libentissime o Ostum admiratus acumen ingenij tui summo iudicio

coniunctum e quorum alterutrum non ita multis

contingit, utrumque uero paucissimis. suod sciretiis, quid ali'sentiant e idem, quod ego, nihil esse in illo genere perfectius. quo magis te hortor, ut hanc facultatem adgrauiora sudia transferas , ct a

quando te , ab istis occupationibus uindicatum , in litteras totum abdas. quod si mature feceris; cemno iam animo, quantae tibi hoc consilium laudi,quatae nobis,qui te amamus, laetitiae sit futurum. memini, quid tu mihi te facturum esse dixeris: neque te arbitror oblitum,quid ego tibi in eam sententiam ι 3 1

139쪽

xis P A vLI. M AN UT II . responderim. M Care, indue a um, nullaspra stantiores esse Βιdiκs, qua qui e uirtute colliguntur. σ,cum hoc feceris,quod facis,ofeci lisemper; tum illud telum eximmato,ac pro certo habeto,in credibilem esse exspectationem, quam de te apud bomines concitani: quam si sustinere,ac tueri uis icontende,dum integrum est,omnistudio,ut ex hoc uitae geme, in quod olim te non tuum iudicium, sed uis quaedam temporum,tamquam in aliquot pistrinum, detrusit,quamprimum te eripias.quod quia tibi deli- beratum esse, mihi saepe ostendisi; non ero longior in te cohortando: tantum haec attigi amore impulsus; ut intelligeres, in summis meis occupationibus mi tamem de tua laude cogitare. De Ardi bello nescio quid atrocius est allatum: quod ego sanequam pro eo ac debui moleste tuli. hominem enim eruditum, ct cum tibi amicissmum, tum a nobis, ut uisus es, non alienum cognoui.uelim,tu id ad me planius,

quid fuerit, O unde fuerit, perscribas. Vale .E I D E M, Rauennam. LITTERIs tuis , quas tu idibus sum in

dederas, ego nonis accepi, rescripseram quo modo mihi tunc occupatissimo licuit: postea, cum eas per otium in manus sumpsissem , accuratiusq. perlegerem; sensi me quasdam partes , quibus nunc ex m-teruallo respondeo , imprudentem omisisse . quod

etiamsi ita nonfuisset; ego tamen aliquam scriben-

140쪽

disententiam alicunde arripuissem; non Alum, ut quasi tecum loquerer; quo nihil facio libentius; sed

etiam ,ut tuas elicerem;quaru sermo et purus in primis est,atque ornatus,ct humanitatis, ac beneuolentiae notis maxime insignis. uel quas mense proximo dedisti, quam amabiles, quanti consitas, quam multi osci, quod munus,quae partes in iis a te sunt bomianis amantissimi, prudentissmi,diligentissimi praetermissae quam accurate, quam distincte,quam perite tuam de meis typis sententiam explicastis quibus quidem typis, spero fore, ut emendatissimis utar, quando ad te, ad Thomam nMirum miss sunt: quorum alterum in labore patientismum , alterum in iudicio eleganti um cognoui. Quod autem ita scribis, homines hoc animo es, ut nihil a me nisiperfictum,avlutumq. e pectent: facis tu quidem osciose ,

o per amanter,qui ad me excitandum aliorum quo

que opiniones, iudicia colligas: M hoc ipsum genus, quod perpoliri a me uis, utperficiatur, in te est. Quare,quoriam ita casus tulit,ut unus fere hoc tempore tantum mea caussa posses, quantum ego tua semper uolui: ehi mei commodi, atque etiam bonoris ratio ponulare uidetur, ut in te rogando pluribus uerbis utar; tamen id non ociam, ne maiorem desiderii mei, quam humanitatis tuae, rationem uidear habuisse. De artifice autem confirmando, quo

niam in hoc uides esse omnia o me longinquum nihil posse intelligis, omnem curam tu suscipias oportet:

SEARCH

MENU NAVIGATION