Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

is, pecunia, quam fama, it antiquior.mstamen, quia de existimatione laboramus, quod te nimium diligimus ob tuam probitatem, nimiumq. colimus ob eruditionem,enitemur, contendemus, quantum feret acies oculorum nostrorum, ut satis in hoe genere fiat tuae uoluntati. ad quam tu me diligentiam tacite uocas in tuis litteris . laudas emm , ct Aldi filium agnoscere te dicis.quam sunt haec acuta, quam me pungunt, atque excitant ad omnem laudem, non modo hanc propriam typographiae,quae iam in nostra familia inueterauit, et, quasi debita, postulatur. Sed heus: adhuc ne tibi meus liber en in manibus e atqui abiectum iam a te, latere in gMulisi, obdμ m.puluere , exinima-ham. nec tu is es, cui bonas horas male liceat perdere , homo assiduis curis, maximisq. negotiis distria fius. is pie peto a te, hoc mihi des, ne tuum otium a summis rebus ad meas ineptias episseras . satis iam obseruantiae in te meae, satis humanitati tuae dedi si . hoc si plus cupiam ; non agam satis modeste; nec te nosset, nec me ipse uidear. Verbum optabam in epistola tua de Carreti ualetudine, optimi uiri, ut uisus sum coni cere, tui certe studio Umi. nam affectum pessime, ac paene desperatum dixeras,climessem Mantuae. Mecum actum est in hac peregrinatione prorsus infeliciter. incidit in morbos tota paene domus: sed uxor cum periculo vitae integrum iam mensem miserrime iacuit: nec dum video quid

θ erem: cum labetur acerbissima febre, nec habeaς Patrum ci

192쪽

spatium ustum sese colligendi. ego, cum non optime ualuerim corpore , neque nunc ualeam, quo fuerim animo, quo nuncsim, uel me tacente potes existimare. fortitudinem laudo: sed eam in me ipso nunc requiro. viscor enim aduersiis, nec possum plane,quod tu potes, a philosophia illa uera , quam Aristoteles ignorauit , praesidium petere. Sed longius pr re-dior.tuas litteras exspeciosolatiumfortassealiquod in malis asserent. Vale. Asulae.

EI DE M, Mantuam. M A v M in reditu consilium hoc fuit, ut Ma tuae conscenderem, idq. maxime tui salutandi caussa ,' tum, ut, quod antea de tuo libro imprimendo inter nos conuenerat, id comprobaraemus . non licuit ob viarum di ultatem, Osrigora .scis enim, quam tenui cute sim, quam imbecillo corpore. Caneti igitur, O meo, O meorum consilio, tranquita la tempestate conscendi: Mantivamq. praetervectus, uiginti, opinor milliariorum interualla, Clodiam triduo incolumis appuli. hic me amici, pro pinqui laetitia incredibili exceperunt, qui de reditu meo,saeuiente iam hieme, paene desperassent. negotia nunc repetimus o quae cumneque pauca sint, neque ponderis exigui; nullam tamen habeo prius, nullam antiquius eo , quod ad te pertinet. uide igitur ipse, quid statuas . nam, si pernas in sententia; mittendus uber es.ante medium Ianuarium o tripuo statium

193쪽

a s A v L I. M ANVTII spatium habeamus eos alloquendi, ac rogandi', quearum iniussu nemo imprimit impune.urget etiam Pi inlini Regis orator de libro edendo,quem ei misit,bο- Uo, ut aiunt , graece latineq. bene sciens, arcanorum ipsius Regis particeps,GoηPlus Pere': cui roganti per litteras ut omnino suus liber meis typis exeat impressus, ct in eo tam ac locatam suae laudis aliquam partem existimanti, deesse non possum,po licitusq. sum: persoluam fidem sed cupio tuum librum anteire i tu uis: sin comodius uidetur, in aliud

tempus dissent quamprimum litterisDrusica.ego id unum lecto, tibi ut satisfaciam. Vale .

- E I D E M, Mantuam. N O N 'D v M redditus liber s r nec mea tamen in eare diligentia defuit. deuorandum eri hoc utrique nostrum, quidquid en molestiae . nam me quoque mora longior incipit ita grauiter incere , nix ut feram: fero tamen, quia Nattae negotium est . alioqui hanas mehercule, ut ille inquit, ab ce- remsed obduremus paucos praeterea dies.si res dueetur, librum repetam , O cum pecunia tibi remi iram. Ama me; tibi persuade,te mihi esse in animoasduum, i oculis, in ore. Vale. EIDEM, Mantuam.

NE QI E nihil rest debo, neque tamen id

194쪽

I E PI s T. LI R. III I 3 quod tu exoptas uehementer , ego autem sic , ut te ctim in cupiditate contendam. Librum habet in manibus homo eruditus egregie sacris litteris, O philosophiae scientia excellens, Sixtus medices: cuius omnia iudicio propter doctrinam ,fidei uero ob integritatem recte committantur . is legit accurate; perscrutatur omnia: examinat, O pendit acerri

me . nihil adhuc, ut saepe iam mihi significauit, alienum a recta sententia deprehendit; tuamq. mire laudat perpetuam tam longo in opere eloquentiam, singulari doctrina coniunctam. is, quid tuo delibrosentiat, suo testimonio, ac iureiurando cum ostenderit, aggrediemur: quod abesse iam longe uix poteIt. Te interim rogo, optime Ralta , ne quid

alienae culpae in me transferas; nec me curare parum gnaviter existimes ea , quae ad te pertinent; quibus afficior is utramque partem , non equidem aeque ac tu , sed, uno te excepto , grauius ccrte . quam seleri , Vale. Veneti s.

ALI DR A N D o is , qui tuum librum accurate legit , absoluit epistolam eam , qua tuis litteris restondet. de re tu iudicabis: de homine , sic habeto , uirum esse bonum , praestanti humanitate , singulari doctrina, praeconem uero laudum tuarum. quare en sane, cur ei gratias agas, quod te ornet ei

serat q. laudibus: quod a me iam, qui te unice dili-

195쪽

174 PAVLI. MANVTII go, tuo nomine factum en . quamprimum autem cupio a te responderi: ut, si quis remanet sirupulus, auferatur, o exeat tuus liber bono publico , tua non mediocri gloria: quod utrumque fore consido . Bonaminus neque dum uenit; nec, uenturus ne sit, aut quando sit, ex eius ad me scripsis proxime litteris licet conjcere . tu cognosces: eiq. ad me fasciculum dabis epistolarum mearum: quas tamen, tu quoque,opinor , mecum sentis, comprimendas potius , quam diuulgandas i sed Gagitantibus , praesertim amicis, negari iam diutius non possunt. Vale . PLURI Bus tecum uerbis agere non lucet: ita multis di trahor curis. unum hoc : is , qui tuum librum legit, idem tuis litteris , disertissime scriptis , respondebit . quod ut celerrime faciat, operam do, quantum in me est. tuam caussam cem te , ut mihi uidetur, praeclare tueris: O, quantum tibi ex optima mente, tantum ex ingenio , o doctriana laudis accedit. Vade. Venetiis. EIDEM, Mantuam. P L A C v R A tibi argumentum de Republica, o eius libri partem , epistolis meis infertam, abs te, tali uiro, tantopere laudari, uehementer Laudeo . tua uero cohortatio, ut absoluam innitu-ΕΙDEM, Mantuam.

196쪽

tum , an imos illa quidem addit: sed, o mi Natta, si uideas quibus premimur O curis , O laboriabus , fortasse , si modo uis me uiuere , aliter sen

tias. incitamur uoluntate, consiliis, O hortatibus amicorum, gloriae nonnulla cupiditate : nec omnino di*dimus ingenio ; uerum illa, qua tu excellis, quae in tuis O dictis , o factis elucet, prudentia dissuadet. me natura pertenui finxit corpore: flu-diorum accest non mediocris labor; ex quo imbecillitas , ct morbi. quid res domestica' quae, quo en angustior, eo tuenda diligentius es. quid typographia ζ quam ita mihi tractandam intelligo , non ut omnia ad utilitatem , sicut multi, sed pleraque

ad meam exinimationem referam , ac dignitatem.

quo proposito, nihil eIi operae, nihil Ilviiij recusandum: ac saepe, ut ait poeta ille t uus, sudamus, O algemus. Amicis etiam uel salutantibus horaedandae sunt, uel aliquid petentibus oscia tribuenda . qui si excludantur, aut reiiciantur; sane consuletur otio meo, rebus meis, ualetudini meae; sed ubi humanitas quae quam sit hominis propria, nomen ipsum indicat. Iacent igitur inchoata , plane rudia, temere uel di ata, uel confusa , mea scripta; quae nonnumquam , sicuti mater langue tem filium, cum dolore tacitus a picio; opem ferre, quam videntur postulare, non queo . Quare,

si quid apud te hominis tui amantissmi salus en,' non debes me ad scriptionem uocare, tot vidue, pam uarise , tanti momenti occupationibus discu

tum.

197쪽

nue moleniam consolando: opta saltem, o hoc ipsum gnifica ut haec, quae nunc sustineo , per- iseram, is , quem uolumus, principiis exitus re, istondeat. id quod, nisi fauente, qui fons est omni-i,

umbonorum , Deo , perare non licet. Consultatio- , .nes tuas quae nondum editae sunt, mire aveo . legere. nam, cum in iis, quae iam sunt editae prae-bisare te omnibus, qui memoria nostra ius ciuile litteris mandarunt , cum scientia rei, tum sermonis

elegantia, mihi persuadeam : intelligo posthac tua iseripta longe fore meliora. non ago tecum blande ometior ueritatem ipsare, oe, ut sentio, plane loquor ualde , mi Vatia, hoc biennio in latina lingua profecisti: quotidieque, ut ex epistolis tuis facile conj-cio, ad ueterem illam eloq sentiam 'opius accedis . itaque uidere mihi uideor, ac prouus uideo, qua tus in iure ciuili explicando, si studium adhibueris , esse possis . quod ut facias, auctor tibi magnopere sum, modo tu intua laude quemquam, praeter te ipsum , auctorem , hortatorem ue exspectas .

LITTERAE tuae, quas idem binas tabel- Iarius attulit , facile tuam edendi libri, quem efffagitari iam a multis audio, non mediocrem cupiaitatem declarant. nec me tamen sudio tibi concede

198쪽

commouitiam in sensibus meis uirtus tua: res ipsa, de qua tantopere laboras, commendationem

habet a te ipsa, nec tuum oscium apud me, aut

omnino apud quemquam bona mente praeditum, desiderat. Vnde igitur, inquies,'tot dierum prolatio ' Equidem culpa uaco: nec in oscio praestando Sixti nobis humanitas defuit: sed ab eius uoluntate pendemus, cui tota demandata facultas e t. H cum Sixti primum, deinde etiam nontro se acquiescere tenimonio confirmasset; Sixtum etiam, ut optime de Christiana doctrina sentientem , sacrarumq. litterarum disciplina perfectum , laudibus extulisset; istud aiunxit; sebi tamen esse concedendum , cui ratio temporum paullo seueriorem, am ipsius uoluntas ferret , personam imponeret, ut librum leuiter attingeret: quod esse perpauco rum dierum negotium pollicebatur . negandum noufuit . egimus etiam gratias, quod ita blande pereret , ut suam obliuisci potestatem , buvianitatis caussa, uideremν. unctibi , Mi atra , deuora daeshuec non multorum, ut spero, dierum mora . uides , hominum recentiorum libri, qui eumque de sacris rebus loquantur, quam diligenti hodie trutio. perpendantur uides, quam multi, nullo personarum discrimine , tu iudicium uocenrtur, quam pauci mox elabantur. tolle, obsecro te , festinationem in re tantae ct habe rationem tempo

199쪽

r 8 P AvLI. M AN UT I Ies agituro breui interposita mora, consule. Nam . quod iniecisti de tua laude, opinor ut quasi dormientem excitares; id mihi nouam diligentiam non attulit, potius admirationem quandam, cur ea,quae ad tuum decus pertinent,curari a me filiae se piceris. Etiam appellas me ob testimonia epistolarum mea-rmn . quasi uero ego te diligam constantiae caussa non iudici'. quod si te non esse di milem tui putau ris; cuius etiam probitatem,doctrinam,eloquentiam Hsduastudia Mehementer augent: me quoque, qui

aliquando in te sivi, evndcm fore semper , hoc est ,

amore incensum, tuaeq. cupidissmum gloriae, debet bis existimare. Commentarios meos quod euoluis si

benter; amice facis. si uero etiam, ut scribis,aliquid ad tuam utilitatem excerpis; magni facio industriam meam: quam tu ,uir ingenio, cir eruὶtione summus, modo non improbares, satis habebam: fiuctum ut ex ea caperes, uix umquam sperari. itaque scribam poIthac paullo fidentius , iudicio tuo confirmatus ;o auctoritatem tuam, se quis contra senserit, pro

sexcentis rationἰbus opponam. Litteris tuis, caue

putes, non esse a me responsum, quia negleaerim, obstitit occupatio quae diem quandoque totam e mpit a mane ad vesperam . quod etiam si non scribe rem, tamen opinari, tuae prudentiae , man

200쪽

ti s,

Ε Ι D E M, Mantuam. AD OCULOR vM dolores , quos diuturnaeonsuetussime fatis iam modice fero , accessit molesta fibricula, periculi tamen expers, ut medicus aspr-mat. itaque cogor breui respondere litteris tuis,ele -- gantisme, humani e scriptis. Liber natim traditus est uiro optimo, atque eruditissmo, commum amico , Sixto medici. is, licet occupationibus di-nrictus,tamen O mea, O tua caussa pollicitus est Loperam se daturum diligeter,ut eam partem, quam tu addidini, ac mutili, quamcitissime legat. quod eum fecerit ; rursus ex eius it simonio ius erit impetrandum libri diuulgandi. scis enim, quam seuera hodie sit librorum omnium examinatio, quam sint, ubi quid scribimus, ambigua cauendar ne qua omnino secus interpretandi, trahendiq. in deterio rem partem, occasio praebeatur. Sinus me dirugit , meaq. caussa ualde cupit , de te autem honori me Osentit, is loquitur. itaque,quod ad ipsum attinet , nauigamus in portu. Academia tuum offficium amplectitur, ac laudat; sua uero a te , sitneiulari uiro, probari ct magni fieri instituta, mira, iliter gaudet. Plura uolebam, ductus suauitate sermonis, cuius imaginem habet epistola: sed interdictum est, non modo ne quid scribam mea manu, u sum etiam ne multa necessario,dictem. Vade.

SEARCH

MENU NAVIGATION