Jacobi Wallii e societate Jesu Poematum libri novem

발행: 1688년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Luid bremi fortes jaculamur Evo Multa r quid terras alio calentes Sole mutamus Z patria quia exul

S e quoque fugit rScandit aratas vitiosa naves Cura : nec turmas equitum relinquit Ocior cervis , is agente nimbos Orior Euro.

Latus in trasens animus , quod ultra est , Oderit curare, is amara lato Temperet risu. Nihil es ab omni

Parte beatum.

. Abstulit clarum cita mors Achillem: Longa Tithonum minuit senectus. Et mihi forsan , tibi quod negarit, Porriget hora. Te greges centum , Siculaque citreum Mugiunt vacca : tibi tollit hinnitum ta quadrigis equa : te bis Afro Murice tincta Vestiunt lana : mihi parva rura , ct Spiritum Graia tenuem Camoena Perea non mendax dedit, o malignum ernere vulgus..

152쪽

Rumpit amor, gelidusve pavor. Quo Vota precesque Mittimus , & sortes angusto poscimus arvo Plurima λ quid terras alio sub sole jacentes Quaerimus incerti rerum quis se quoque fugit Extorris patria λ scandit vitiosa fugaces Cura rates, tergoque equitis fugientis inhaeret, Ocior & cervis , & aquosis ocior Euris. Vividus in praesens animus curare, quod ultra est, Oderit, & laeto moderetur tristia risu Vitae fata suae. Nihil omni parte beatum est.

Abstulit AEaciden clarum fulgentibus armis Mors cita : Tithonum minuit longaeva senectus. Et forsan , quod cui ue tibi ventura negarit, Porriget hora mihi non invidiosa roganti . . Mille tibi vacuis pascunt in saltibus agnae: Te circum Siculas audis mugire juvencas , Quadrupedesque tibi campos hinnitibus implent Eleis digni spatiis : te vellera Poeno Murice tincta tegunt : agro mihi Parca Sabino Rus dedit, & Graiis primum modulata Camoenis Romanis aptare modis , vulgusque malignum

Spernere, fatorum valeo non Vana meorum.

PETRO

153쪽

RUSTICAE VITAE

Horat. Epod. Ode 2. BE tui ille , ωἰ procuI negotias Ut prisca gens mortalium Paterna rura bobus exercet RA , Solutus omni fenore.

Flac exedatur classico miles reuec. Ne horret Datummare :

154쪽

PETRO VANDE UVALLE,

PARENTI SUO ,

TENE DII DOMINO,

Procul ab ambitu ct curis in Molebe no'Osbi ct secum viventi.

FElix sorte sua , quem non ignava sequentem Otia rus patrium dulci complectitur umbra. Longae illi Curae insomnes, comitumq; Laborum Inuine facies , quae multa & magna moVentem Huc celerem atque illuc rapiant, perque aidua

versent,

Ipse sibi semper vacat, aggrediturque quod instat: Arvaq; , quae quondam proaVi non magna tenebat, Exercet patiens operum 3 armentoque quotannis Sortitus sobolem , fortissima corpora tauros Inde legit, quos dehinc domitos assuescere cogat Servitio , & terram impresso proscindere aratro. Non pretio nummos redimit, pretioVe redemtos occupat, & fenus tabulis subducit avaris. Fenus amat, quod sponte sua justissima tellus, Et gravidae pecudes , & Messis reddit, & arbor. Sic olim ut perhibet, cum fraudum ignara vigeret Simplicitas , neque fastus adhuc , aurique cupido Improba criminibus nomen posuisset honestum, Innocuae vixere animae, parvoque beatae. Quid refert , alius thalamo sublimis eburno, Ille toro , cui sponda salix , aut fissile robur, Componat Caput 3 Hic mulcet,reficitq; jacentem Alta quies , lecto non abrumpenda saligno.Quippe ubi nec primae, nec serae tempora noctis Distinguunt litui, rumpuntque silentia cantia. Non , si discordes miscent freta fervida venti,

155쪽

Forumque vita

ct superba civium

. Potentiorum limina.

Ergo aut adulta visium propagine Altas maritat populo : Aut la reduas malio mulantium Prosterit errantes grege : Inutile que falce ramos amputans Feliciores inserit; Aut

156쪽

JEquorcos horret fremitus , humilisque paveniaque Numina conclamat, ne quid nimbosus Orion, Ne quid atrox peccet Boreas, laceraeque carinae Addat opes pelago. Vitat fora , vitat & aestus Undantis populi: nec quid tabularia , nec quid Jura ferant , meminit. Non illum aurora morantem ,

. Quae se non alibi primumque ostendit Eoum Pulcrior, ad lites clamosaque jurgia cogit. Nec jam defessus longas evolvere causas, orando ingratos queritur se condere soles. Sollicitent votis. alii invidiosa potentum Arbitria : obsideant aditus, atque alta superbis Atria porticibus, certatimque oscula pugnent Praeripere , & primas dominis jam mane recenti Dicere blandit1as. Haec ille Capharea saxa ,

Has prudens metuit Symplegadas, & sibi fasces

Ac trabeas sinit emeritum exorare clientem,

Semotus longe populo , & civilibus undis. Ergo illum aprici colles , campique feraces Curarum expertem accipiunt. Hic imperat arvis Ipse tuis, terrasque docet parere volentes, Nec regum , sua regna videns, suspirat honores. Nunc vites serit, & , Verni cum palmitis aetas Prima viret, tenerum virgis furcaque bicorni Tollit humo : de n & validi propagine fetus Populeas late stirpes ulmosque maritat. Nunc illum procul umbrosa sub fronde morantur Secessus pulcri nemorum , vallesque reductae, Faunorum domus. Hic pingues errare juvencas Prospectat: longe resonant mugitibus agri, Pascuaque, & noti gregibus sitientibus amnes. Venerit insitio juvat hunc , juvat arboris illum Felieis fruticem peregrino includere ligno. Finduntur nodi: resecantur , inutile pondus, silve-

157쪽

IACOBI VV ALLII

Aut prese puris mella condis amphoris,

Aut tondet infirmas ove1. Vel cum decorum mitibus pomis caput Antumnus arvis extulit,

ut gaudet instiva decerpent pyra, Certantem is uvam purpura, sua muneretur te, Priape, O te pater Silvane tutor tumi

Tibet iacere modo sub antἰqua ilice ;Modo in tenaci gramine.

158쪽

silvestres rami : ramus felicior alter Inseritur : surgunt udo nova germina libro. Mirantur platani malos , mirantur & ulmi Ignotas glandes: & non gentilibus ornus Stat curvata pyris , nec sese agnoscit in illis. Nunc apibus fetis cellas distentaque melle Horrea rimatus populat, purisque recondit Aurea dona cadis : nunc mollis vellera lanae Infirmo pecori frondente sub ilice tondet. Inde ubi formosum pomis & mitibus uvis Frugifer autumnus flavis caput extulit arvis, Quam juvat hic atque hic , ut se malusve, pyrusve Obtulit, & pomis oculos dextramque legentis Prima vocat, fetu gravidos adducere ramos lFelices ramos , quos ipse inolescere nuper , Et genus invitis docuit committere truncis. Quam juvat & plenis pendentem vitibus uvam Carpere , certantem Tyrios anteire rubores lTum tibi, quod fruges, & munera dixitis horti Servaris, furum custos aviumque , Priape, Primitias fert in calathis , falcique salignae Pampineam circum intexit, sua Vota , coronam, Τ eque vocat Silvane pater : tibi pinguia culta Tuta refert ; tibi depulsos a messibus apros Et morsus pecorum , aversumque a palmite ca

prum.

Forte aliquis soles, dum nulla hic porticusArcton Excipit & Borean , sub iniqui sidere Cancri

Ardentes metuat. Sed enim, nisi nuda per agros Corpora messorum sudore fluentia cernas,

Ignores prope , quid rapidi vis ignea Phoebi, Quid Leo , quid Cepheus , sitiensque Canicula

possit. Nunc juvat ignavos aestus vitare sub alta Ilice ; nunc viridi submittere corpus in herba, Qua ripae , & ripis natae frondentibus umbrae

Astibus

159쪽

I 42 Tabuntur altἱs intersm ripis aqua :Lueruntur in silvis aves, Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. At cum tonantis annus hibernus Iovis Imbres nivesque comparat ;Aut trudit acres hinc ct hinc multa cane ros in obstantes plagaι Aut amIte levi rara ten At retia, Turdis edacibus dolos: Pavidumque leporem, o advenam laqueo gruem Iucunda captat praemia. Luis non malarum , quas amor curas habet, Hac inter obnυiscitur '

160쪽

AEstibus & medio suadent decedere soli. Interea gelidi fugiunt per gramina rivi,

Arboribu , vagantur aves : nemus omne querelis Personat: irriguo qua sons argenteus agro Labitur , attritos inter levis unda lapillos Obstrepit, & dulces invitat murmure somnos. At cum jam pluvia, & nivibus, canaque pruina Frigidus hibernum contristat luppiter annum , Quae non aucupiis , quae non venatibus illic Caudia proveniunt altis de montibus actus Fertur aper : frustra ille animos, setasq; comantes Arrigit, & spumis albet ferventibus ora, Fulmineumq; acuit nodosa ad robora dentem.

Audaces initant Umbri, sortesque Molossi, Albanumq; genus , non certi cedere , quamquam Nunc hos obliquo, nunc illos dissipat ictu. Tantus amor praedae est, & saevi gloria morsus. Nec minus & cursu juvenes jaculisque fatigant

Setigeruna: hortantur sese , & latrantibus addunt Cum clamore animos , dum tandem in retia tr dant Frendentem, & teretes nodos differre parantem.

Accurrit victor , splendentique ilia ferro Transadigit : lato sequitur de vulnere sanguis ,

Procumbitq; ferox, & adhuc in morte minax sus. Forsitan & tutas placeat levioribus ire

In praedas studiis.Venit hinc quoq; grata voluptas Ex facili capienda. Plagas & retia levi Distendit furca , turdosque invitat edaces Callidus , & sparsis incautos fallit olivis. Aut pavidum sequitur leporem , laqueoq; tenaci

Strymoniam captat volucrem , jucunda laboris Praemia. Quis non haec inter , quodcumque malorum sque,

Secum amor infelix trahit, invidiamque,metum-

Et spes ambiguas , & quas pudor ipse repulsar

SEARCH

MENU NAVIGATION