장음표시 사용
171쪽
Literatum ejus otium celebrat. Hoc magnis commune viris : pro tempore gau
Ludere : sed lusus , quo celebrentur, habent. Aut condunt aliquid , seros quod vivat in annos , Et repetunt, olim quas c*luere , Deas. Aut decus , & pretium veri scrutantur , & aequi et Aut ventura dies quid feret, ante notant. Hi, dum bella gerunt, silvas indagine cingunt et Mens tamen ad pugnas , ductaque valla redit. Buxo alii fingunt acies, imitamina belli, Et recolunt, quo sint castra tuenda modo. Denique quidquid agunt, non perdunt tempora et secum Plurima quae peragant,quaeq; loquantur, habent. Scilicet intendunt animum, paritεrque remittunt, Et gemina curas utilitate levant.
Quia tibi, cum populum sugeres, scenamque,
Quid tibi, Scipiade, tum quoque, mentis erat δ lus eras , solis captans in montibus umbras , Nil minus in solis creditus esse locis. Mens tibi,dum tacite se percunctatur , & audit, QRid pax , quid poscant arma , senatus erat. Sic dum te conchas vidit Caieta legentem, Currebat vacuus, non sine laude , dies. aaelius hic aderat: nec tum sapientia Laeli Destituit patriae remque decusque suae, Otia fecerunt, ut, quae subiere , subirent Mollius , in curas sufficerentque nOYM.
172쪽
Otia secerunt, ut res bellique, togaeque, Tot veteris possent temporis acta legi.
Caesaris annales nihil est exactius illis Inspice : quae gessit bella, legenda dedit. Tam culta scri psit, scribendi commoda nachiis
Tempora , quam forti gesszrat arma manu, Cum bene consuluit Romanae Tullius urbi, Romano dignum Consule scripsit opus. Saepe sub umbroso meditantem multa recessu Mirata est dominum Tuscula villa suum. Quid me, quid prohibes haec inter nomina nomen, O amor , o Romae cura, referre tuum 3Parce , precor, falso : vix me tua jussa coercent: Vix patitur sese Musa retenta regi. Sic , ubi visa fera est , domino se vividus Umber Eripit, atque odio lora morantis habet. Sic fremit acer equus, pedibusque repagula pulsat,
Carceribus nondum cum patuere fores. At non irrumpam , qua non licet ire : nec ultra, Quam per te fas est, officiolus ero.
Utque jubes, sileo : res non operosa silere est :Et, scio , parendo gratia maior erit. Nota sequar , quae sol vidit, fastique loquuntur ,
Totaque virtutis conscia regna tuae.
Roma mihi testis,quae,quern circumspicit, orbem Dum regit, auxilio saepius usa tuo est. Haec tibi I Martis opus , commissaque credidit
Εt per te dederunt legibus arma locum. Haec tabulis signanda suis 2 te rite referre Iussis , & arbitrii rebus adesse sui. In te praesentem Vidit 3 Ferraria Romam, Et qui Romulidas , imperiamque regit. Sortita 1 Philomathes Pontificii exercisus Commiserius. α Utriusque Ponti ci a Signatura. Referendarius 3 Ferroris. Protegatus Pon scisa.
173쪽
So tita est 4 Melite , cui se bellique dicaret
Munera, mota tua sed fuit urna manu.
Quid referam , quae nunc I Amasis', quae Rhenus Albis Pacta vident sero foedera, pacta tamen ZSaepe Deum supplex, ut tandem regna coirent Sperasti lacrymis me here posse tuis . pe vocata tuis Pax & Themis aurea votis Adfuit, & visa est signa secunda dare ;Inter & amplexus , de dulcibus addita verbis Olcula concordes jungere v lle manus. At tibi Relligio , tot avitis sedibus exul,
Iustior ante alias causa doloris Crat.
Urebant animum tristes sine cultibus arae, Templaque sacrilega diripienda manu. Pejus erat bello tot iniqui pratania bclli Cedere , Romanis exitiosa sacris. Et nisi quae nostris Mavors extorserat aris Reddcret, oblata: ru mora paciS CraS. Nec tibi testanti Superos , & justa querenti Divitis eloquii non dedit arma dolor. scit Dum mens haec agitat, dum nil non provida ver 'Dum bona persequitur , dum nocitura cavet, xt meditata diu rursum rursumque resin it, Nec tot regnorum ferre gravatur onus 'Debuit haec 1nter quis enim neget otia fesso 3 Interdum curis esse doluta suis. x , is i -'imu quoq; frangitur illis iUtraque secessia , quo releventur, egent.befaciet macie nullo non consitus anno Da requiem, melius credita reddet aaer.
Mema Inquisitor o Doloratis, Ab liis c
mitiis pro n vo Ordinis Magistro aduor in V bamana Bulla creando Iraefuit. 3 Nuntιus Pontificius GIOniam, o inde Monasterium pacis concilianda causa missu .
174쪽
Acrior ut redeat, colles saltusque Faliscos Pascitur e circi pulvere missuS equus. Nec semper celeres decurrunt aequora nautae e. Interdum fessos ancora jacta tenet. Exuit & miles galeam , clypeumque reponit, Signaque collecto robore vulsa movet. Sic igitur post tot gravium molimina rerum Ingenio fuerant otia danda tuo.
Et data sunt ; sed quae poterant labor esse videri: Seria sic laetis mista fuere jocis.
Scribere , ne tempus vacuo , res cara , periret, Quod te , quod curas fallere posset , erat. Cum coleres Vatis, coleres quoq; Principis artes, Materiam nuinquam non habuere manus . Seu foret exacto tecum Ferraria lustro Felix ; felici plura vovebat amor :Seu funesta lues Italas vitiaverat auras ;Venit ab admonitu purior aura tuo. Lascariden Melite titulis & honoribus auxit ;Lascaridae dignus carmine crevit honor.
Saepe Amasis, Rhenusq; pater, quodcumq; canebas, A te suspensis mollior ivit aquis. Γque Quod si iter inc resso G placuit cursumq; modum- Scribere ; sic, Flaccus scripsit & ipse suum. Sic labor ipse viae terra pelagoque levandus, Sic tibi tu furtim decipiendus eraS.
Mira loquor. dum rector equos clamoribus urget, Totaque pulvereo turbine caeca via est, Dum ventis , dum nauta facit convitia remis,
Dum strident funes, dum furit aestus aquis, Sumta tabella manu est ,& qui tibi carminis, idem Exitus est longae metaque facta viae Non tibi Romanis carmen provenit in hortis, Nec tenuit Musas Chisia villa tuas. : Mate
6 Multa θ longinqua sua itinera descripsit inter iroficiscendum
175쪽
Materiam dedit illa suo, non otia Vati, Non inter libros , Pieridasque locum. Pielidum formosa domus , domus hospita regum, Digna tui domini carmine , digna meo et Quis fuit ille dies , quo cacto nullus ab alto Gratior illuxit, candidiorque t b, 3 Quis fuit ille dies, quem ne gravis obruat aetas ,
d ternis reserent marmora caesa noris ,
Quo tibi majestas sese Romana I videndam obtulit, & limen contigit ipsa tuum sto, Hic fuit: hic magnus sedit Pater: haec humus d- Cui figunt reges oscula, pressa pede est. Hoc nemus , hunc collem subiit: hic frigus , Mumbram
Fons dedit: haec forsan praebuit herba torum. Forsitan hic faciles dedit advenientibus aures , Addidit & facili munera multa manu. Forsitan hic illi Tyrio conspectus in ostro Praelegit regum scripta precesque s Nepos.
At tu non uno celebrata es carmine , villa:
Nec quae lux celebrem reddexet, una fuit. Etrusci fecere Duces ' tibi nomen, & ortae Lotharidum matres , Austriadumque domo rRoboreumq; genus, Io tum spes patriaeq; patrique Unica ; mox , eheu l justus utrique dolor. Per iuga, per saltus cervos aprosque secuti, Dein hilares mensis accubuere tuis.
V In milia Ch a tertio a Senensi urbe Iaptae e
ceptus hospitio Paulus m. Pcnt. MaA. A nuo ISAI.a AIexander Famesus Cardisalia, Pauli m. ρυ- Anno I 6 2 L. magnus Eimria Dux , Frater, Patruus , Mater Austriaca , Avia Lotharinga, ct binas Princeps eo diverterunt animi causa. io Vbaldus Robereus postremus Vrbini Dux: quo eo tincto Ducatus , utpote beneficiarius ,ad Porui sem Emanum re sit.
176쪽
Vos juga, vos salius, regum memoranda voluptas, Vos dulces latebrae , tritaque saxa feris, Vos virides salvete aditus : salvete penates, Et domus hospitio nobilitata tuo. Fortunata domus, quae, dum Farnesia vivent Nomina , dum Tuscas fama loquetur opes,
Urbinumque sibi raptum lugebit Ebaldum,
Ingenio Vatis clara serere tui. , Tu Luculleas supxa memorabere villas, Quaeque Academeo nomine nomen habent. Porticibus quicumque tuis successerit hospes, Cur sis , quod canimus, nomen adepta, leget. M armora sunt illic decorum reserentia causas , Pulcra ; sed in famam non satis ampla tuam. De te nunc primus , de te nunc audiet orbis Ultimus , & Vatis fama, futura tua est. Excipe Vati opus, victuros , Roma , libellos Excipe : sint illo, quem meruere , loco.
Ipsaque quae servant Urbani scrinia Musas , Has etiam servent: has locus ille decet. Si fuit ingeniis olim concordia junctis , Si fuit ejusdem cultor uterque sacri: Nunc quoque conjungi par est, discri ine tantum Dissimiles uno , cetera laude pares. Quis scit, an adjicient triplicem quoque fata'
Romulidisque pium Sena datura novum est Non aliena cano. Duaedam praesagia D Quercus, Et vigil incumbens Montibus ignis habent. Cetera Divorum tabulis incisa leguntur :Felix , qui terris proseret illa , dies l
177쪽
Cum post amplis os honores in Ecclesia,R publica, Aula , Academia integerrime prudentissimeq; gestos , Truxellis in Sacello Amtae , cujus supremam praefecturam gesserat, coram Serenissimo Principe Leopoldo Guillelmo Austriaco , v. Idus Octobris , Anno
gentilitiam ejus tesseram Quercum OLeonem alludens , orensibus gratulabatur. DUm sona verba novi titulus sibi poscit ho-
noris . Nec patitur Musas laeta flere dies , Non longinqua sequar. Votis , & plausibus aptum Carmen erit clypeo tessera sculpta tuo. Quod plausus, quod vota mihi, quod vexba misnistret , Quercus. , & erecti forma Leonis habet. Sunt animi, sunt haec rerum simulacra tuarum , Quae capiti vittas imposuere tuo. Erige , dum vetares pellit nova causa dolores, Erigae detersis fietibus , Ipra caput. Orba
178쪽
ELEGIARUM LIB. I. Is ICrba diu Patrem , qualem tua vota ferebant, Excipe : jam veniet , iam tibi tutor erit. Que praesert clypeum, vererum gestamen avorum,
Aspice : praesidii pignus & omen habes.
Atque adeo jam nunc querna de fronde corona Sublimes templi pendeat ante res. Augurium L lix l sexibus praetexta corona Servatos cives arguet hujus ope. Ne tibi , ne Graium subeant oracula quercus :Ccrtius hic aliquid , quodque sequare, dabit. Utque subinde sacra resonant examina quercu , Corticibusque fluunt aurea mella cavis: . Sic , quod amara dies , aut noctis amarior hora Advehet, alloquio leniet ille suo. Mellea vox illi est : animus quoque. Dulcius illis Attica nil querno cortice condit apis. Quercum alius spoliis victor fulgentibus ornet, Et titulo truncum signet & arma suo: Hic Erebi franget vires, & claustra revellet, Et statuet magno digna tropaea Deo. Non frustra Libyci clypeo gerit ora leonis :Non frustra magnos laudibus aequat avo s.
Nec breve , nec nostrum est , quid gens Roblesia gessit, Dicere. Maeonii pectoris ille labor.
Conantem me frangat onus. Scit I Sicelis ora. Scit Melite Scythica paene subacta manu. Illius experta est animos Tyros α altera, quaeque Tum sibi visa fuit Belgica tota capi. Hei mihi, qualis erat, quem, dum Farnesius amnem
Insidet, in mediis abstulit ignis aquis l
1 De his qua hic tanguntur , vide Allocutionem Pros honeticam Lib. 2. Heroicorum. α Aniuertia : cujus obsidionem sub ργἰneipe Parmensi comparat Strada noster cum illa, qua T ron Alexander Magnus cinxit.
179쪽
Adnabat prono fatalis machina cursu, Cum subito flammas , crebraque saxa vomit. Fit fragor : immugit caelum: surit ignibus unda et Vix indignantes sustinet agger aquas.
Et si ut Heroem plus quam Vulcania pestis Corripit, exitiis involusique suis. Ad proavum laudes haec per vestigia tendit, Cui modo dant nomen fortia facta , 3 nepos. Artesiam nuper belli sortuna tulisset
Pars debellantum nunc quoque magna seret. Laudarunt an mos hostes quoque quina serentis Vulnera, quaeque ipso pulcra fuere loco.
Haec alii: nos sacra vocant certamina. Non est
Hac laevior pugna dimicuisse labor.
Acrius hic hostes instant: majora petuntur Praemia : flebilior , siqua ruina venit. Ah quoties aliquis nec vim male cautus apertam, Nec satis insidias armaque tecta cavet lAh quoties aliquis, dum spes jam certa triumphi,
Forsitan & curae est pompa paranda, perit: At tu quid media, dum te Leo ducit, arena Victorem dubites , Ipra, referre pedem ZIpsa etiam timidos sequitur Victoria cervos, Fortior exemplo dum praeit arma leo. Ille suos factis melius, quam vocibus urget , Nec cogit sortes esse, sed esse facit.
Pone metum: casus cum dux tuus ibit in omnes
Praevius , ut te sis sortior ipsa , dabit. Illius aeternis florebunt limina sertis :Et lauro semper proxima quercus erit. Altera devicti, quo non est laevior, hostis, Altera servati tessera civis erit. 3 Michael de Robus, Comes d'Annaves , cuius vise tutem bellicam bremiter attigimus loco ins cedentilagina annotato.
180쪽
AD ILLUSTRISSIMUM ET REVEREN D ISSIMUM
A FUR STEN BER G, S. D. N. ALEXANDRI VII CUBICULARIUM INTIMUM,
In illud Ciceronis, quo poetas omnes ait inter I e dissimiles esse, sed ita tamen , ut neminem sui velis esse dissimilem ; adeoque parem pane laudem in dissimili scribendi ν-.nere iis tribuendam esse. Lib. 3. de Orat.
SIc tua Romano celebretur Musa theatro, Nec minus Arctoo nomen ab orbe ferat: Ut i bi magnorum laudantur carmina Vatum, Quos vetus veteri Roma secunda tulit. Non reS , non numeri, non impetus omnibus idem: Omnibus ex merito laus tamen aequa suo est. Pasceris ingeniis , & te non una moratur Gratia: quisque sua , qua valet , arte placet. NOS quoque , nos tecum non causa tangimur una,
Cur aliquod dignum laude putemus opus. Inter tot species quid non Natura decoris, Cum variis terram floribus ornat, habet ZHic est aurorae , puri color aeris illic :Hic pallet: nitet hic: hic rubet : ille viret.
