Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

LXI. S. CFrillus Theophili, Alexandrini Epi

Seopi, nepos, tertia post Theophili mortem die Oidem in Sede Alexandrina successit A. 412. , mense Octobri. Episcopatus sui initio Novatianorum Ecclesias Ale-

Nandriae clausit, sacra earum vasa, atque ornamenta

abstulit, et eorum Episcopum Theopemptum omnibus suis nudavit facultatibus; cujus Seetae iniurias Socrates Novatianus homo iniquo in Cyrillum calamo styloque illius est in Libris Historiae suae Ecclesiasticae. Iudaeos, quod conspiratione saeta Christianorum ingentem num rum trucidassent, Cyrillus ademptis Synagogis Alexandria expulit. Chrysostomi a decessore suo Theophilodamnati memoriam in Alexandrina Ecclesia restituit, S. Isidori Pelusiotae adhortationibus permotus; Sicque sublata discordiarum causa pax inter Alexandrinam . et Romanam , aliasque Occidentis Ebelesias coaluit. Vir fuit eruditissimus, et catholicae Fidei egregius propugnator, praecipue adversus Nestorianam haeresin, quam primo in Alexandrina Synodo profligavit , ao dein in Generali Ephesina A. GI. , cui nomine S. Coelestini Romani Pontificis praesuit, apollinarismi perperam, et injusto a Theodoreto , Joanne Aut iocheno , ae Nestorio accusatus. Vide Tomum I. Theol. Dogmat. POlem. Num. CCXX. et seq. Obiit S. Cyrillus Alexandriae die XXVII. Iunii A. 4... Episcopatus sui XXX ll , maximis pro Ecelesia Catholica laboribus perfunctus, cuias doctrinam, et sanctitatem coaevi Scriptores, duoque Oecumenica Concilia, Ephesinum, ac Chalcedonense, prolixe di laudarunt. Sancti huius Viri memoriam Eeclesia Latina celebrat die XXVIII. Ianuarii. Joannes Aubertus , Laudunensis EccIesiae canoni-eus, et in Schola Parisiensi Laudanensis collegii Ma-

112쪽

IOANNES AUBERTUS.gister, ae Interpres regius, genuina opera omnia S.Cyrilli Alexandrini Parisiis edidit Graece et Latiuo A. 1638. in VI. Tomu distributa. Tomo I. continentur Libri XVII. de Adoratione et culto in spiritu et peri tate. Glaρbra , sive Commentaria scita et elegantia in

Pentatheticum Moysis. Commentarius tamen in Liviticum abiudicandus est Cyrillo; quaecunque enim ex eo in exemplaribus nostris leguntur , ad verbum reeusa sunt ex Origene. Tomo II. .Libri r commentariorum

in Laiam Prophetam. Tomo III. Commentarii in XII. Prophetas minores, interprete Iacobo Pontano S. I. Tomo IV. Commentariorum in Joannis Eoangelium Libri XII. Intermedii quatuor , nempe V. VI. VII. et VlII. periisse credebantur ; ideoque Jodocus Chliclopeus Neoportuensis Theologus Parmensis, ad immitationem Cyrilli ex S. Joanne Chrysostomo et aliis Patribus

Graecis eos resarcire conatus fuerat, ut in editionibus Parisiensibus anni 157o. , et I 6o . leguntur. In nova

autem hae A uberti editione Liber V. et VI. Graeco et Latine primum prodierunt, una cum fragmentis Libri VII. et VIII. Tomo V. Thesaurus de Suncta et consubstantiali Trinitate, qui tamen integer ad nos non pervenit. Dialogi IX. ad Hermiam de Sancta et consubstantiali Trinitate , de Incarnatione Unigeniti, et quod Christus sitimus ac Dominus secundum Scripturas. Scholia de Incarnatione Unigeniti. Homiliae XXX. de Festis Pascalibus. Homiliae XIV. des variis argumentis. Epistolae LXI. ad diuersos de partis argumentis. Liber ad Theodosium tini'. de recta in Iesum Christum fide. Libri II. de recta fide religiosissimi Reginis

nuncupati. Tomo VI. Libri V . Contraditionum adcersus Nestorii blasphemias. Explanatio XII. Capitum

113쪽

1 Is

S. CYRILLUS ALEXANDRINUS. Ephesi pronuntiata. Apologeticus pro XII. Capitibus aduersus Orientales Episcopos. Liber ad persus imρugnationem XII. Capitum a Teodoreto editam ad Eooρtium Discopum. Ologeticus ad Theodosium Imp. Libri X.

Pro sancta Christianorum religione adcersus Iulianum Aρostatam. Liber unus ad Calosirium adpersus Antropo- mori'hitas. Suposititia fiant : Dicta Vetoris Testamenti et S. Scriρturae, inter 'retata anagogice, brepiter et dilucide collecta a CFrillo et naximo. Uinitiae XIX. in Ieremiam Pro 'hetam , quas Origenis esse existimant Eruditi. Αρologi morales. Liber de Sacrosancla ITinitate.

LXII. S. rillus , per annos ciliquot in Eccl sia Ierosolymitana Catechistae munera faucius, circa A. 35 o. post mortem S. Maximi Episcopi eidem ris Sede Ierosolymitana suffeetus est ab Arianis Palaestinae Epi-,copis, atque ab ipso Acacio, Caesareae Mcti opolita, Arianarum partium signifero ; quod Cyrillam putarent

ab Ario non admodum abhorrere, aut saltem eidem non acerbe adversaturum. At spe sua frustrati sunt. Quamvis enim Cyrillus vocem homousios pacis bono dissimulandam , ac reticendam putaverit, Filium tamen in substantia, ac per omnia Patri persecte similem, adeoque verum esse uatura ae substantia Deum constanter

adversus Arianos propugnavit. Vide dicta Tomo I. Theol. Dogm. Polem. Num . CVI. Quare delusum se dolens Acacius , coacta Synodo Cyrillum A. iaordinem redigit gemina de causa , quod is a Metropolita

suo Caesariensi citatus nomparere renuerit, quodque Ecclesiae suae thesauros famis tempore in egenos erogasset. Cyrillus Jerosolymis pulsu . TArsi pari: S en O Episcor vixit, i , c j i i i i l p. i. i ri se

114쪽

ruones habuit, frustra per litteras reclamante Acastio. Anno 359. in Synodo Seleuciensi Acacio superior fuit, sed paulo post in Conciliabulo CPoli habito, renovatis prioribus calumniis, additisque novis, illum Acacius iterum deposuit Sub Iuliano suae restitutus suit Ecclesiae , ac sub Valente iterum pulsus. Tandem A. 379. sub Theodosio Seniore, fugatis adversariis, in Sedem

suam reversus, octo annis inconcussum Episcopatum tenuit. Antio 381. Concilio CPolitano I. intersuit, a quo in integrum restitutus , et honorificentissimo elogio ornatus suit, quod plurima variis in locis contra Arianos certamina subierit. Obiit Ierosolymis die xv III. Martii A. 386. , Sanctorum honores in Ecclesia adeptus. Scripsit Catecheses X, III. quae Extemporaneae dicuntur ad Illuminatos , seu Competentes, aut Catechume- Tos , et V. Mistagogicas ad recens baptizatos, opus insigne, validumque Orthodoxae veritatis propugnaculum, quo nostrorum temporum Sectarii, praecipue vero Sacramentarii, praedamnantur. Item Epistolam A. 35ο.

ad Constantium Augustum de signo lucidae Crucisaerosolymis uiso : Homiliam in Paraliticum , ad piscinam probaticam jacentem. Epistolam nomine Cyrilli Ierosolymitani ad S. Angastinum, De Diraculis S. Hieronymi scriptam, quae inter opera S. Hieronymi legitur , Universu doctorum h , minum natio tum ob insulsitatem , tum ob horrendum anachronis mum Cyrillo abja-

dicat , qui XXXlII. annis ante Hieronymum obiit. Opera omnia S. Cyrilli Episcopi Ierosolymitani Graece et Latine ediderunt Ioannes Prepotius Parisiis A 16O9., Tionysius Petauius S. I. Parisiis A. 1622., Thomas milles Anglus Oxonii A. 17OS. , Antonius Augustinus Totitiee O. S. B. o Congreg. S. Mauri Parisii; Λ. r 13.

115쪽

S. Damasus, natione Hispanus, A. 366. Liberio no

mano Pontifici successit. Eius electio nefando Ursini, seu Ursicini Romani Diaconi schismale turbata est: is enim contra Damasum, legitimis electum suffragiis, ordinatus est Episcopus , et multos ex Clero , popUlsque Romano suas in partes pertraxit. Ex quo tam atro X orta estJ seditio, ut in Basilica Sicilii uno die CXXXVII. cadavera reperta sint, teste Ammi iano IIarcellino II ist. Lib. XXVII. Cap. III. Qui ab Ursicino

contra Damasum stabant, cum legi liniam illius electionem convellere non possent , tam proiecta fuere audacia , ut ad calumnias conversi sanctissimum virum adulterii accusaretit, quem S. Uicronymus Epist. L. ad Pammachium , Virginem, Ecclesiaeque virginis Doctorem appellat: cuiusque mores into gerrimos antiqai Ecclesiasticae Historiati Scriptores, Soerales, Theodo' Tetus, et Sozomenus pariter praedicant. S. Hieronymi Opera usus fuit in conscribendis epistolis at diversas consultationes ex diversis Ecclesiarum Conciliis , ad se Romam perlatas. Eumdem jussit i ovum Testamentum Graecae fidei reddere. Romae plura celebravit Concilia , A. o 7 I. quo Auxentium Mediolanensem , et Arianos damnavit, A. o 75. Adversus Lucium. Alexandrinae Sedis invasorem , A. o 77. contra Timotheum , et Apollinaristas, A. o 78. contra Arianos, et Mace

donian0s , quorum haeres in ante Getierale concilium

116쪽

cPolitanum I. praedamnavit. Obiit Romae prope octogenarius A. S8 . die XI. Decembris, Pontificatus sui anno XVII. iam exacto, cujus elegans iugenium incomponendiS versibus celebrat S. Nieronymus Lib. de Seriptoribus Ecclesiasticis Cap. CIII., et multa quidem, sed hrexta opuscula ueroico carmine edidisse testatur. Extant hodie lum sacra aliqua ejusdem po mata , et ςcnuinae Epistoliae octo , una ad Paulinum Antiochenum, ima ad Orieutales, duae ad Acholium Thessalonicensem, duae ad S. Hieroi ymum, quae exstant etiam in veteribus libris inter S. Hieronymi Epistolas : una ad Episcopos Illyrici, una contra Apollinarium , et Timotheum. Aliae mullae P. Damasi Epistolae , quibus Orientis, atque Occidentis Synodicis consulsationi hus S. Pontifex respondit, iniuria temporum interciderunt. Isidorus Mercator Epistolas quinque S. Damaso supposuit, unam ad Aurelium Episcopum Carthaginensem , unam ad S. Hieronymum , cuius initium Dum multa etc. unam ad Stephanum Mauritaniae Archiepiscopum, unam ad Episcopos omnes de Chorepiscopis, unam ad Italiae Episcopos de non aecipiendis scripsit accusationibus. Librum quoque Ponti calam , seu de Romanis Pontificibus, S. Damasi genuinum non esse laetum et S. Hieronymi silentium , et squalida barbaraque scribendi ratio satis evincunt. Sancti Damasi Papae opuscula cum notis Marci Mile. sit Sarrarant, aucta et illustrata Diatri bis duabus, edita sunt Bomae A. 3754. folio. LXIV. S. Diadochus, Photiees in veteri Epiro , seu Illyrico , Episcopus , saeculo V. circa annum

noruit; Victor enim Vitensis, qui circa annum .87. Libros suos de Vandaliza Perses utione scripsit, in Prae-

117쪽

DIDYMUs ALEXANDR. 34fatio no meminit Diadochi Episcopi, tamquam viri se antiquioris quidem, sed tamen adhuc coaevi. Teste Photio in Bibliotheca, Cod. CCI. et CCXXXI. scripsit centum capita de Perfectione spirituali, impressa

Florentiae A. I 57o. , et Antuerpie A. 3575 Interprete Francisco Turriano S. I. Interrogationum et Resροα- sionum liber non ad hunc, sed alium Diadochum juniorem , saeculi XI. scriptorem pertinet. LXV. Didymus Alexandrinus , A. oo8. natus, cum litteras discere inciperet, quadrimus oculorum lamen amisit. Verum quia excellenti erat ingenio, atque incredibili sapientiae amore flagrabat, humanas divinasque omnes disciplinas ita complexus est, ut Prodigium hominis audiret, magnique fierent, ex omnitius provinciis doctorum hominum ad eum concursus. Scholae Alexandrinae praefectus maximorum Virorum

amicitia floruit, Athanasii, Antonii Abbatis, Eusebii Vercellensis, Hilarii Pictaviensis, Luciferi Calaritani , et Hieronymi, quem tempore aliquo Alaxandriae discipulum habuit. Obiit A. 393. aetatis suae LXXXV.,

eo ex capite infelix, quod O genis errores tueretur, proscriptus idcirco post mortem suam cum Origene,

et Evagrio Pontico a Srnodo V. Oecumenica, sive Politana II., atque a S. Martino I. Romano Pontifice in Concilio Lateranensi , Secretario, seu Actiona V. Canone XVIII. Scripsit teste Hieronymo Lib. do Scriptoribus Ecclesiasticis, Commentarium in omnes

Psalmos , Libros XVIII. in Isaiam, Libros III. in Oseam, Libros V. in Zachariam, Commentarios in Job , in Eoaugelium Matthaei, et Ioannis , in Epistolam ad Galatas, Libros duos contra Arianos, Tractatum de Dogmatibus, plurimaque alia injuria tem-

118쪽

s. DIONYSIUS ALEXAND. Q 5porum ac diuturnitate nune deperdita , solo nobis relicto horum operum desiderio. Naufragium evaserunt

Libri III. de Spiritu Sancto a S. Hieron umo Latine redditi, atque illius Openibus inserit: item Enarrationes breues in Epistolam Catholicum B. Jacobi, priorem Canon Icam B. Petri, ac secundum , in tres S.

Joannis , in 'istolam B. Judae , et 1ragmentum Libri contra Manichaeos, quod Uenricus Canisius Tomo V. antiquae Lectionis vulgavit ex interpretatione Francisci Turriani S. I., et Combessius in Auctario

suo recudit.

LXVI. S. Dionysius Alexandrinus, Origenis discipulas , vir fuit litteris undequaque excultus , qui insignem scientiam cum Christiana demissiona ita coniunxit, ut posteris dubium reliquerit, magisne mod Stiae , an doctrine laude sit commendandus. Hera laesuecessit in Catechumenorum institutione , dum histat S. Marci Thronum post Demetrium evectus est: ae tandem eidem Heraelae successor datus in- Sede Alexandrina A. 248. Magni cognomen ab omnibus sera antiquis Patribus Dionysio attributum est: quam appellationem sane illustrem adeptus est multis praeclare gestis, ao sortiter pro Christo toleratis sub Decio, Valeriano, Aemiliano; nec non opusculis illis, quibus et Catholicam veritatem egregie asseruit, et haereticorum Blasphemias acerrima confutavit. De divina Filii substantia eum perperam scripsisse putarunt nonnulli, ita ut Arianam haeresin praeformasse videri potuerit. Verum calumniam illam ipse Dionysius in Apologia sua ad Dionysium Romanum Pontificem disjecit, eamque ab hae labe S. Athanasius doctissime vindicavit. Quae contra Novatianum , Sabellium, Nepotem, Paulum Sa-

119쪽

11 CS. DIONYSIUS AREOPAGITA.nio latenum , aliosque haereticos edidit; quae ab eo recte sancita, et decreta sunt in Euclesiae utilitatem, quae ad explananda Orthodoxa dogmata erudito elucubravit , immortalem viri sanctissimi memoriam toto

orbe Christiano celeberrimam reddiderunt. Ubiit A. 265. Episcopatus sui XVII. Latini eum in suis Martyrologiis colunt die XVII. Aovembris , Copti X lv. Septembris. Ex tat insignis ejus Epistola adoersus Paulum Satriosa tenurn , cui ad decem ejus Quaestiones aduexae sunt Respousiones eruditae : nec non Epistola Canonica ad Basilidem Discuum , Interprete Francisco Turriano S. I. Romae A. I 6O8. Graece, et L tine edita, ac notis illustrata, dein Tomo lII. Bibliothecae Maximae Patrum inserta. Theodorus Peltarius

S. I. odidit Ingol stadii A. 158o. cum Victore Auliocheuo Epistolaim S. Dioni, ii de Resurrectione Dominica , et Paschalis jejunii termino. Plurima alia scri- pSit equidem Dionysius, teste S. Hieronymo in Lib. de Script. Ecclesia, licis, nempe Distυlas septem Paschales , sex de Baρtismo , complures de Poenitentia , et parias ad dioersos Libros , II. de Promissionibus adςersus nepotem , Aegypti Episcopum , Libros aliquot adoersus Sabellium , Apologiam pro se Dionysium Romanum Pontescem etc. quae tamen omnia modo deperdita sunt, praeter fragmenta aliqua, quae supersunt apud Eusebium Caesariensem II ist. Eccles. Lib. VI. et VII., et S. Athanasium ita Lib. de sententia Dionysii Alexandrini, ac Lib. de Decretis Synodi diicaenae. LXXVII. S. Dionysius Areopagita praedicante Athenis S. Paulo Christianam fidem amplexus est. Hune primum Atheniensium Episcopam constitutum fuisse

120쪽

ZS. DIONYSIUS ARE0PACITA. struallit Dionysius Corinthiorum Episcopus apud Eusebium Lib. III. Hist. Eooles. Cap. IV. et Lib. I V. Cap. XXII. Dionysium Areopagitam cum Dionysio, Ρarisiensium Episcopo ac Martyre, omni uiri primus perperam consadit Hilduinus Abbas saeculo ΙX. contra omnium veterum Martyrologiorum , ac Seriptorum Ee- elegiasticorum fidem. Liquet enim ex S. Gregorio Turonensi Lib. I. Hist. Francorum, Cap. XXX. Dionysium Parisiensium Episcopum circa medium saeculi I H. sub Decio Imperatore in Gallias missum fuisse : cui consonat Su itius Seperus, qui Lib. II. Historiae Sacrae, persecutionem illam commemorans , in Lugdunensi . et Viennensi Gallia temporibus antonini Verisve ulo II. excitatam, disertis verbis Martyres ante id temporis in Gallia nullos faisse testatur. At vero qui Dionysii Areopagitae vitam longissime protrahunt, ad Hadriani usque tempora pervenisse volunt , alii sub Traiano, alii autem sub Domitiano per sanctum Mar- Frio scribunt. S. Dionysio Areopagitae a quibusdam tribuuntur Libri de Hierarchia coelesti et Ecclesiastica, de Dicinis Nomioibus, de Theologia trustica, ac EPAstolae X., quae Omnia Graeco-Latine cum scholiis Maximi Martyris, et Georgii Pachymerae Paraphrasibus prodierunt Antuerpiae A. 16o . Opera et studio ΓιIthasaris Corderit S. I. , Venetiis recusa A. I 55. , atque anto illum Parisiis edi lerat Petrus Lansselius S.I. A. 1615. At paulo eruditiores cum Petavio, Lau- , D0jo, Morino, Naury, Fleurio, Labbao, Pape brochio e tu. nulla Dionysii Areopagitae uxtare Op ra sentiunt, alterique, non Mono physitae quidem, ut Le Paleniuς O. P. eruditus Ioannis Damascunt editor cenuit, sed Orthodoxo antiquo Scriptori ad finem quinti, vel ini-

SEARCH

MENU NAVIGATION