Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I575., et inserti Historiae Christianao Veterum Patrum Renati Laurentii de la Barre Parisiis A. 358S., qui Potius Versio quaedam paulo liberior dicendi sunt 3 sephi Flavii, cum paucissima contineant, quae in Io-mphi libris partim Antiquitatam Iudaicaram, partim de Bello Iudaico non habeantur. Verum libros istos perperam S. Hegesippo adscribi , eruditis omnibus exploratum est; authore in enim illorum post tempora Constantini M. Imp., atque ad finem saltem Saeculi1V. vixisse manifeste evincitur ex eo capite , quod

eum Antiochiam , Syriae metropolim , describit , Lib. III. Cap. V. haec addat: Urbs Antiochia tertia loco

iante ex Omnibus, quae in Orbe Romano sunt, cloi- ratibus aestimata , nunc quarto, postquam Constant MnπOlis excrepit Ciuitas Byzantinorum. Praerogativa enim

illa CPoli delata fuit in Concilio CPolitano I. A. 38I.,

ad quod tempus particula nunc alludit. Joannes Fri-dericus Gonopius in Observationibus ad Soriptores Ee-elesiasticos Da ventriae A. 165 1. editis, S. Ambrosium Mediolanensem Episcopum authorein illorum librorum Censet, tum Oh styli et phrasium similitudinem , in moti Codicum non nullorum fidem, illius praeeipuo eximiae vetustatis, quem etiam Ioannes Mabillonius Itinerarii Italici pag. 14. vidisso se memorat in Bibliotheea Ambrosiana. Gronovit sententiam non improbabisem arbitratur Philippus Lubbotis S. I. Lib. do Scriptoribus Ecclesiasticis in Hegesippo. Gerardus Ioan Vossitis Lib. II. de Historicis Graecis, cap. XIV. putat Scriptorem qumina librorum de Bello Iudaico Nicephori Phocae temporibus floruisse circa annum 968. Casimittis Oudinus in comment. do Scriptoribus Ecclesiastidis Tomo II. columna Ioa 7. contendit, Pse

182쪽

dο- Reges sippum non esse Anno II 2o. Vel ILSO. au liquiorem.

CLIII. Hermannus, Wolseladi Veringensis in Suevia Comitis filias, ex Uiltrude conjuge progenitus , ab infantia omnibus membris contractus, litteris virtutibusque supra aetatis modum adeo mirifice ex cultus fuit, ut miraculam sui saeculi appellaretur. II nasticam vitam in Coenobio Augiae Majoris, seu Divitis, O. S. B. prope constan: iam ad lacum Acroci iam professus, artibus, et disciplinis eam Operam dedit, ut damna corporis animi virtutibus longissime superaret, Graecae , Latinae , et Arabicae linguae, Sacrae Sori Pturae, et litterarum saecularium peritissimus, Philosophus, Astronomiis, Musicus, Rhetor, et Poeta. Obiit A. Iob . Aleshusii suo in praedio, eximiae probitatis non mi uus, ae litterarum fama celeberrimus. Chronicon , apud Scriptores aestimatissimum, multo laboro collegit, ab ortu Mundi usque ad annum Io55. , oonti uuatum dein a Bertoido Constantiensi. Geminum Cronici illius exemplar edidit Christianus instisius, Mathematam apud Basileenses Prosessor, in Col-Ioctione sua Germaniae Historicorum Francusorti A. 158b., quorum unum ex codice Sangallensi transcripsit , altorum vero , multo amplius et emendatius , ex

Codiee Bibliothecae S. Georgii in sylva uero in a. Tertium exemplar, priori illo longe prolixias, simulque in Chro taxi non raro mutatum , ex Codice Monasterii Augustaui SS. Udatrici et Afrae edidit Henricas nisius Novio magus, Ictus Ingolstadiensist, Tomo I. Lectionum Antiquarum Ingnista dii A. 16oI, , Tomo

vero Ita. earumdem Leetionum, Amstolodami a Bas-nagio recusarum A. 1725. Caeteram an ab Hermannis

183쪽

S. HERMAS. iso Ipso opus suum paulatim perpoliente et augente ; an I ab aliis, ut Vetoribus in more orat, frequentius interpolatum fuerit, incertum est. Scripsisse Hermaunufo complura alia de anni computo , de motu Lunae, GAstrolabio, de Musica , de Quadratura circuli , deIIonochordo etc. ex Alberico , ot Chronico Mellicensi constat, quae vel jam interierunt, vel in IIS S. Codicibus latent. Hermanno Contrapto Hymnum Ecclesiae, Veni S. Diritus, et Antiphonam Salpe Regina, multi tribuunt; certius tamen est, aliam, per Adventus Dominici serias decantari solitam, Alma Redem 'toris,

eidem esse adscribendam.

XIV. S. Hermas, quem Apostolus Cap. XVI. Epistolae ad Romanos salutat, discipulus fuit B. Pauli, ejusque memoriam Ecclesia celebrat in Martyrologio Romano die IX. Maii. Librum scripsit qui Pastoris vocatur, in tres partes seu libros divisum. Primus inscribitur, oisiones; secundus, mandata; tertius similitudines. Graeca lingua hoc opus conscriptum fuisse vel ex eo evincitur, quia a Graecis Patrihus multo saepius quam a Latinis laudatum est, quitius teste S. Hieronymo peno ignotus fuit La linam tamen illius vorsionem secundo jam saeculo extitisse , quae sola aetatem tulit graeeo texta tute reuute , Patet ex Tertulliano, qui Lib. de Pudicitia, Cap. X. in Montanismum jam lapsus, librum Pastoris sagittat. Pseudo-Damasus, auctor Libri Ponti fleatis, et Isidorus Mercator in commentitia Decretali Epistola S. Pii. I. ad omnes fideles, libram h iue tribuunt Hermeti fratri S. Pii I. Romani Pantificis; at vero Origenes, sebius Caesariensis, S. Hieronymus, aliique, reetius illum S. Hermae, B. Pauli discipulo, adscribunt.

184쪽

Porro maximam fuisse huius Iibri apud veteres Ecele-'siae Patres, in Oriente praecipue, authoritatem, aperto indicant s. Irenaeus Lib. IV. adv. Haer. Cap. XXXVII. Eusebius Lib. III. Hist. Eceles. Cap. III., et Lib. V. Cap. VIII. Clemens Alexandrinus Lib. I. Stromatum, Origenes Comment. in Cap. XVI. Episto ad Rom. S. Atanasius Lib. de De oretis Synodi Nicaenas , S. Nieronymus tu Catal. Script. Eccles. Rurinus in Exposit. Symboli. Neque a S. Gelasio I. in Synodo Romana inter apocrypha scripta rejeetus fuit se

quod salsi esset nominis, aut noxiae doctrinae; Sed quod extra Canonem divinarum Scripturarum esset collocandus , cui illum qai lam in Oriente inserere vide-hantur, ut antiqui quidam Bibliorum Codices, manu exarati, ostendunt, qui Pastorem quoquου compleat untur. Heterodoxi critici Librum hunc exagitant ut apocrypham , omniumque superstitionum gurgitem , quo' in eo complura Catholica dogmata , ab ipsis negata , legantur. At ex eo discere illos oporteret, ab ea, se fide descivisse , quam primis Ecclesiae saecialis fideles profitebantur. Vide plura apud Nicolaum te Nourro. S. B. in Apparatu ad Bibliotheeam Maximam Veterum Patrum Parisiis editam A. 1694. Tomo I. Dissertatione IV. Extat uermae liber in omnibus S S. PPO Bibliothecis; seorsim autem excusus cst Parisiis A. 15ro. apud Henricum Stephanum, Cygneae A. I 655. curis Gamaris Barthii. Ipsum et i mi edidit inter Op ra Patrum, qui temporibus Apostolistis noratirunt, ut nolis doctissimis illustravit Joannes Baptista Cotelerius Tomo I. Amstelodami A. 172 ., et Parisiis 16j5. CXU. Hesychius , Presbyter Ierosolymitanus, saeculo V. floruit , obiitque cita a anuum . o. Scripsiu

185쪽

teste Photio in Bibliotheca , Co liea CCLXXIX. et

CCLXXV. , Encomta in S. Andream A 'ostolum , S. Jacobum fratrem Domini, et D idem Psalmographum. Idem Hesyclitus Historiam Ecclesiasticam edidit cujus fragmentam de Theodsro Mopsueste no legit ar Collatione U. Concilii Oecumenici CPolitani II. Sermonem com 'endiosum , animae perutilem , ad Theo-dulum de Temρ rantia et mirtute, Latine et Graece Parisiis impressum 1563. Capita in XII. Prophetas minores atque Laiam , quae ex membranis Bibliothecae Augustanae Graeco dumtaxat edidit David IIesche lius Augustae Vindeli eorum A. 16oa. Orationem de Resurrectione Christi, editam Auctarii Combo fisiani Tomo I. Ditomen Eoangelicae consonantiae, quam Joannes Baρtista Cotelerius Tomo III. Monumentorum Ecclesiae Graecae in eruit. Eidem verisimilius adscri-huutur Libri VII. Explanationis in Leuiticum Graece Seripti, Basileae A. I 527. opera Ioannis Sichardi editi, et Tomo XII. Bibliothecae Maximae Lugdunensis inserti. Ierosolymis certe libros illos scriptos fuisse ab Hesychio quodam Presbytero , ipsa praelatio ad Euty- Chianum Diaconum ostendit. Quare minus probabilis videtur eorum opinio, qui Opus illud Hesychio , Salonitano Episcopo, sive seniori, ad quem S. Augu-Stinus scripsit, sive jutitori, ad quem S. Gregorius III.

sive demum alteri Hesychio , Patriarehae Ierosolymitano, tribuunt, qui saeo illo VI. ad finem vergente floruit. Neque assertioni nostrae obest, quod Hesychius Presbyter saeculi V. Scriptor in eo opero Soripturam sacram citet secundum versionem S. Hieronymi, illamque vocet translationem nostram, editionem nostram.

Id enim forte non Hesyehius in Graeco textu, qui

186쪽

nune iniuria temporum interiit, sed de suo addidit He sichii interpres, qui libros illos ante saeculam IX., utpote ab Amalario, Rabano, Walafrido ete. laudatos, Iutinitate donavit, eo nimirum tempore, quo versi Hieronymiana in Occidente iam diu obtinuerat. CXVI. S. Hieron mus , Stridone in Dalmatias Pannoniaequa confiuio , Patre Eusebio natus est circa annum SSI. Boinam cum B Onoso veniens a Donato Grammatico

litteras Graecas didicit sta ut et Latinas , ibique adulta iam aetate Baptismum suseepit. In Gallias deinde pros eius , multisque peragratis , Graeciae , Asiaeque provinciis , eremum Chalcidis innotuit A. circa Maroniam vicum haud procul Antioohia , ubi linguam Hebraicam didicit, primumque ingenii sui Delum edidit Commentarium in Abdiam Prophetam, qui nanoe excidit. Antiochiae A. 378. a Paulino ordinatas Presbyter nulli Ee-elesiae alligari se passus est. Anno 879. CPolim pro se

eius est ea maxime de causa , ut S. Gregorium Nazia

zenum audiret, qui eo missus saerat ad fidem Catholi- eam , in ea Ecclesia per Arianos et Macedonianos iu- secta, restituendam ; ibique hiennio , aut sere triennio mansit, atque Eusebii caesariensis Chronicon vertit, et

usque ad acinum 378. continuavit. Romam inde venit anno 382. ad finem vergente , et a secretis fuit S. Dam so Papae quo volente textam latinum Evangeliorum ex Graeeo correxit , totamqua Novum Testamentum , et ex Voleri Psalterium. Marcellae, Paulae, I: ustochio,

Blaesillae, Marcellin ae, Asellae, Felicitati, aliisque Romanis Matronis, ac virginibus sacras Litteras expos ait part m verbo, partim scripto. Verum dentortuo iam Damaso atris calumniis appetitus , non a Romanis Cleri sis, quae plurimorum antea cum Baronio fuit opinio;

sed a nobilibus ae patriciis, pote atibas Praeeipaae

187쪽

Paulae consanguineis, qui nobilissimae illius Matronae profectionem in Palaestinam , et sanctius vitae institutum aegerrime ferebant, relicta Roma A. 585. in Cyprum navigat ad S. Epiphanium , indeque Antiochiam , a

Jerosolymas delatus , ut Scripturas saeras melius intel- Iigeret, sacra Palaestinae loca lustravit. In Aegyptum dein prosectus, Alexandriae Didymum consulit de ii hiis sacrae Scripturae, visis quo Nitriae Monasteriis , Bethlehemum cum B. Paula reversus est; ubi angustum initio hospitium incoluit, deinde in Monasterio a B. Paulae recto, cui semper praefuit, vitam duxit solitariam, vili victu et vestita contentus. Inter primas Hieronymi oceu- pationes in Monasterio suo Bethlehemitico fuit studium Iinguae Hebraicae, quam discere coeperat in eremo Chalcidis, ut persectiorem illius linguae , ad interpretan' das Scripturas divinas adeo negessariae , notitiam acquireret ; eumque in finem magistrum Judaeum , Barcini nam nomine, conduxit, quamvis ipse alias a Iudaeis ahhodii Teret ob eorum perfidiam. Ilia prae idiis instructus ti vam Veteris Testamenti Latinam versione ua ex texi aTων LXX., qui erat in Ilex aptis Origenis , adornavit; additisque obelis , et a teri scis indicavit . quid omissum , aut additum suisset textat Hebraico a LXX. Interpreἰihus. Tum vero hoe labore de sanctus Opus maxime arduum aggreςsus est, ni intra .n translationem Veteris Testamcnti ici Latinam linguam ex ipso texta Hebraico , dissuadente primam Augustino, postea vero labores illos. Hieronymianos plurimam commendante. Haereticos sui

temporis, Jovinianum, Vigilantium, Helvidium. Origenia nos , quo A inter praecipue Rusfinum Aquileienssim Presbyterum , Pelagi arros. aliasque Ecclesiae pestes, et quentia sua, alque cruditione fulminis instar peruulit ,

188쪽

atque disieeit. Obiit Sanctissima senex ia Monasteris suo Bethlehemitico anno aetatis LX X K., Chrἰsti vero .r9., die XXX. Septembris. Doctor Ecclesiae fuit sano Maximus , ad interpretandas divinas Scripturas , remque

Catholicam sulciendam singulari munere a Deo Cotices sus, trium linguarum, Latinae, Graecae, et Hebraicauperitissimus, eloquentia, ac sacra profanaque eruditio ne Latinorum ae Graecorum nulli secundus , haeretiCO Tum malleus, impiorum terror, Polemicorum facit Princops ; ut adeo recte de illo cecinerit S. ProsperAquitanicus Carmine de Ingratis :Nebraeo sim tiI et Graio Latioque uenustus Eloquio , morum exemρliam , mundique magissem Quemadmodum autem vivens adhue Hieronymuq haereticos, impiosque homines habuit adversarios, et Obtrectatores; ita posterioribus etiam temporibuq Lutherus Calvinus, Oudinus, Caveus, Mo hemiu , Tillo montius Portas Regii Scriptor, Joannes Clericus , pluresquo alii hεterodoxi in Hieronymi famam impie, atque invere- eunde grassati sunt. Malunt nimirum Jovinianam , Vigilantium , aliosque haereticos duces habere, qaam Sanctos Eeclesiae Patres : ne pae aequo animo surre pos uni magnifica illa elogia, quibus fidem Romanam , Apostolieo Ore laudatam, S. Hieronymus frequenter colebrat, quibus Cathedram S. P. tri estari, quibus a Sedo Romana omnem in fidei negotio errorem amovet, quibus omni salutis spe illos excludit, qui a communione Romani Pontificis se subtrahunt. Eruditam S. Hieronymi Apo- Iogiam adversus Ioannem Clericam edidit Isseρhus Zwito

189쪽

18s Genuina S. Hieronymi Opera sunt, Latina diuinarum ' Scr tiararum uersio ex Graeco, et Hebraico textu ,

et Praessuliones in plerosque divinarum Scripturarum li-hros : Distolae quam plurimae , laudatoriae, polemicae , exegeticae: Vitae SS. Pauli Eremitae, Hilarionis, ac Malehi : Liber aduersus Heloidium de perpetua Virginitate E. Mariae: Libri II. aduersus Iopinianum e Liber aduersus Vigilantium : Quaestiones , seu Traditiones Hebraicae in Genesim : Dialogus adpersus Luciferianos: Aροlogiae aduersus Rufinum Libri II. Dialogorum adcersus Pelagisnos Libri III. Commentarii in Ecclesiasten , in XII. minores Prophetas, et in Immiores , in Matthaeum , in Epistolam B. Pauli ad Galatas , ad Ephesios , ad Titum , et Philemonem : Catalogus Virorum illustrium , sive Liber de Scr*toribus Ecclesiasticis ad annum usque 392. , ad Dextrum Praesectum Praetorio , filium S. Paciani Barcinonensis Episcopi , scriptus: istisculum de X. pisionibus Baiae. An- notationes in XII. Prophetas, et IV. Libros Regum

excideriant. Idem S. Doctor eκ Graeco sermone in Latinum

vertit Distolam S. D hanii adsersus errores Ioannis derosolymitani: Librum de locis Hebraicis , et Chronicon ex Eustibio Caesariensi: Interρretationes nominum m-braicorum ex Philonis lucubrationibus: Librum Didymi Alexandrini de Diritu Sancto. Origenis Adamanti immitius AIq. in Jeremiam , XIV. in Ezechielem , II. in Cantica Canticorum, XXXIX. in Lucam. Eρistolaraliquot S. Epiphanii Constaritias , seu Salamioue in Cypro Episcopi, et Theophili Alexandrini, ejusdemque Orationes III. Paschales.

190쪽

Fro 'hetae , in omnes S. Pauli DistoIas , in Psalterium :Libri VII. in Epistolas Canonicas : E ositio Marci .

et Im Euangeliorum : Commentarii in Iob ad Vecladiritim , et in Prouerbia Salomonis : S rsetorum Ecclesi sticorum Catalagus ad Desiderium: Indiculus de mer sibus : Distolae II. Martyrologio praefixae, ad longe probabiIias ipquro etiam Martyrologium , quamvis negari nequeat illud esse antiqui simum : Liber de Vitis SS. Patrum : Liber Comitis , sive Lectionarius : Regulaemonialium ad Eustochium: Liber de Fide Nicaeni Concilii : De Anna et Ioachim : De Obedientia et juramento : De Vita Discopi : Epistolae complures in Appenclicem reiectae, nempe I. Ad De triadem Virginem, probabilius a Pelagio haeresiarcha seripta. III. Ad Garuntii filias de eontemnenda haereditata. IV. Ad Ma cellam , ut adversa toleret. V. Consolatio ag virginem, in exilium missam. VI. Ad amicum aegrotum UII. Daviro persecto. VIII. Institutio amici in seientia divinao Iegis. IX. De tribus virtutibus. X. At Paulam, tit E stochium de Assumptione B. II. V. XI. Da eadem Ag- sumptione. XII. De honorandis parentibus. XIII. Λ lRusticum Narbonensem de septem gradibus Eeclesiae.

XIV. ad Maurieti filiam de laudibus Virginitatis. XU.

De his , qaae Deo ita Scripturis sanctis attribuuntur. XVI. Damasi Symbolum. XVII. Explanatio Symboli ad Damasum. Est libellas fidei Pelagii haeresiarchao,

Romam ab eo missus, ad S. Innocentium I. XVIlI. E

planatio fidei ad Cyrillum. XX. Ad Praesidium Diaeoἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION