Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

LUCAS TUD. LUCIFER CALARIT LNUs. α79 Liberatum falsis rumoribus deceptum a vero saepius aberrasse; nimioque Triam capitulorum studio in transversum actum , Vigilio Romano Pontifici, qui Trium Capitulorum dem nationem, a Synodo V. Oecumenica CPolitana II. Anno 553. factam, ratam habuit, ejusque Apocrisiario Pelagio, Romanae Ecclesiae Dia- Couo , qui demortuo Vigilio in Pontificatu A. 555. Successit, iniquissimum se praebuisse. Liberati Breviarium eruditissimis' notis illustratum edidit Parisiis A. 1675. Joannes Garnierius S. d. Ll X. Lucas , natione, Hispanus, patria Legio Densis , Gregorio IX. Romano Pontifici familiaris , Italia, Graecia, ac Palaestina peragratis, Tu densis in Dispania Episcopus electus, scripsit Libros II I. de altera sita, fideique controuersiis adςersus Albigensium errores, quos primus in lunem emisit, ae notis illustravit Joannes Mariana S. I. Ingolstadii A. 16ia. Jussu Berengariae , uispaniarum Reginae , ju,to volumine descripsit Vitam et miracula S. Isidori Hispa-Iensis Episcopi, quae extant apud Mabillonium Saeculo Benedictino II., et apud Bollandi Continuatores ad diem IV. Aprilis. Denique S. Isidori Chronicon multis additis locupletavit, et ad suam usque aetatem deduxit , anno Christi 1236. desinens. Habetur id ab Andrea Scholio S. I. editum Tomo IV. Hispaniae illustratae , Franeosurii A. 16O8.

CLX. Lucifer , Calaritanus in Sardinia Episcopus ,

Arianorum , quorum fraudes exploralissimas habebat , hostis infensissimus, et causae Athanasianae propugnator acerrimus , eodem, quo S. Eusebius Vercellensis , claruit tempore , eorumdem laborum , itinerum , atque exiliorum comes sere individuus. cunn eo ad Constan.

272쪽

LUCIFER CALARITANUS.

tium Augustum in Gallias profectus : cum eo Liberii Pontificis Romani Los: litus Mediolanensi Concilio inier- fuit A. 355- iuneti que oum eo studiis Arianos invi-c e OP pugnavit: cuin eo in exilium i eius , Germani' id in Syriae deportatu est, tum Eleutheropoli 1 Palae' stinae, ac denique in superiora Thebaidos. Exinde Pera te Iuliano, Diacono suo ad Synodum Alexandrinam misso , ipse re la Antiochiam contendit, ubi Catholicos inter se dissentientcs deprehenden, Paulin uiri Antiochiae Episcopum, vivente adhuc Meletio, intem Pestive atque improvido ordinavit. Factum hoc improbavit S. Eusebius Vercellensis , qui relicta Alexandria Antiochiam venerat: quod ubi rescivit Luciser, humani aliquid passus, coepit et ipse Decretum Alexandrinae Synodi de Lapsis, in proprio gradu et Ordine re cipiendis, Sugillare, communionem cum illis habere

detrectans. In Sardiniam posteaquam se recepit, an an,

mum in sententia hac obfirmaverit, atque in schisma lapsus sit, abrupta cum aliis Episcopis Catholicis comis munione , qui ab Arianis reversos cum suis gradibus recipiebant , multi ex Eruditis dubitant. Illud tamen probabilius videtur. Luciferum , se viri oris ingenii virum , opinionem quidem suam de non recipiendis Cloricis et Episcopis lapsis defendisse ; quin tamen ab eo Tum Communione se separaverit, qui eos in pristinas dignitates suscipiebant: neque Luciferiani schismatis aut rem fuisse ipsum Luciferum , sed quosdam ejus discipulos, qui post Magistri mortem non modo ordinationes ab haereticis lactas , sed Baptismum etiam ab ibi is collatum rejiciebant. Qua de re plura vide apud Boblandi Continuatores Tomo V. Maji ad diem XX. in Vita S. Luciferi, et Tomo VI. Septembris ad diem

273쪽

iti Sardinia Α. 37o. sub Valentiniano I. Imp., Sancto, rum honores in Ecclesiis illius Insulae conseculus. In dubitata Luciferi Calaritani opera sunt, Libriu ad Constantium Imperatorem , in quibus S. Athanasium Alexandrinum defendit, et libertate maxima in Imperatorem invehitur. Liber de Regibus Apostatis, in

quo opinionem illam Constantio eximere conatur, quod crederet , nisi fides, quam ipse profitebatur , catholica foret et Apostolica, et persecutio, qua defensores Nica nae fidei insectabatur, Deo gratissima . Deum permisesurum haud fuisse, ut ipse secunda florentissimi Imperii fortuna uteretur. Liber de non conpeniendo cum mereticis , quo adversus CSnstantium dicentem , Catholicos Episcopos esse Ecclesiasticae pacis . concordiae. et charitatis fraternae inimicos, Scripturarum authoritate evincit, teneri nos malorum societatem fugere. Liber de non parcendo delinquentibus in Deum, quo ostendit Principibus etiam Christianis Episcoporum admonitiones reverenter esse audiendas. Liber de morte pro Filio Dei subeunda, quo constantio, Ostendit , eum licet exercitibus succinctum, Dominum Orbis, et Augusta diguitate praefulgentem , in Catholicos ad Maristyrium praeparatos nihil posse. Distola breuis ad Florentium Magistrum Osficiorum, qua profitetur autho- rem se esse librorum , quos ad Constantium Augustum transmiserat, Paratumque Se pro horam defensione momiem oppetere. Rogatus ab Atlaanasio lucubrationes suas ad illum, in eremo tunc latitati tem , misit, quas Athanasius tanti fecit, ut eas in Graecam Iinguam trans se ri turaverit, earumque Authorem Apostolorum et Pro- Phetarum aemulum , sui aevi Eliam , et Spiritus San-

274쪽

ara LUITPRANDUS CREMONENSIs.cti Organum appe arat. Omnia haec Luciferi opuscuIa edidit Parisiis A. 1568. Joannes Titius Meldensis Epi-εcopus , exinde Tomo IV. Bibliothecae Maximae Lugdutiensis inserta.

CLXI. Luitprandus, natione Italus, aliis Hispanus, Ticinensis Eeclesiae Diaconus , a Berengario II. Italiae Rege A. 946. ad Constantinum Porphyro genitum , Orien

iis Imperatorem, missus, rebusque prae Iare geSti S re versus in Italiam, in praemium navatae operae Cremonensi Episcopatu donatus est. A Berengario de in , incertum qua de causa , exagitatus , sedeque sua Episcopali ejectus, in Germaniam se contulit. Anno 968. ad otione I. Imperatore CPolim iterum missus est ad lib.ephorum Phocam, Graecorum Imperatorem, ut ejus

Privignam Theophaniam , Romani junioris defuncti Imperatoris , et Theophanonis filiam, in coniugem Ottonis II. postularet. Verum a Nicephoro ludibrio habitus,

ac gravissimis exagitatus ini uriis , re insecta rediit. Scripsit Libros sex Historiae rcrum gestarum ab Europae Imperatoribus et Regibus, exordio sumpto ab Armilli Imperatoris temporibus. Sex posteriora tamen Libri VI. capita authorem non habent Luitprandum, sed a rece Iiore quodam fabulatore Germano adiecta sunt: item Bistoriam Legationis suae ad Nicephorum Phocam Imperatorem , quam ex MS. Codice Trevirensi primus edidit Ingolstadii A. 16oo. Henricus Canisius, ac Postea adiectis non nullis emendationibus cum sex Historiarum libris Tomo II. Scriptorum rerum Italicarum inseruit Ludovicus Ant. Muratorius Mediolani A. 172S. Liber de Pontificum Romanorum gestis a S. Petro Apostolo rum Principe usque ad tempora.Formosi Papae, quem

AIosuntiae edidit A. 16o2. cum Anastasii Bibliothecam

275쪽

, LUPUS SERVATUA. 2 3 Pontificali Ioannes Busaeus S. I. Presbyter, non a L itprando , se i a Germano quodam Monacho Corbetunsi ad Visurgim , vel Ilirsset densi in SIlva Buchonia conscriptus est. Chronicon denique et Aduersaria, a meronymo De la H uera , et Laurentio Ramirea de Pria-do Antuerpiae A. 16 o. inter alias Luitprandi luo uti rationes edita, Luit prando omnino abjudicanda, at tuo in Utopiam cum nugis Amadisiorum releganda esse Eraditi omnes hodie consentiunt.

CLXII. Lupus Seruatus, in provincia Lugdunensi quarta claris parentibus progenitus, Monachus Ferrarie sis in Senonensi dioecesi O. S. B. ah Aldrico Abbato suo , qui SenonensiS postea fuit archiepiscopus, in Germaniam , cum Diagonus jam esset , studiorum causa missus est ad Rabanum Maurum, Fuldensem tunc Abbatem, celeberrimum per ea tempora Sacrarum Scripturaram interpretem. In Gallias regressus, Praepositus primum

Cellae S. Io loci in Pon livensi comitatu, tum vero A. 8 2. Abbas Coenobii Ferrariensis electus fuit, Odonuabbato iussa Caroli Calvi Franciae Regis a praefectura amoto ob atrocia illius flagitia. Interfuit Lupus A. 8... Synodo Vernensi II., cujus et Canones gondidit, Sucssionensi II. A. 85S., aliisque Ecclesiasticis, ae politicis Conventibus. Legationem etiam A. 855. iussa Caroli Calvi Regis obiit ad J.eonem IV. Romanum Pontificem. Obiit post annum 861. Lupum Presbyterumue cui Rahanus Maurus octo libros in Epistolam ad Romanos

nuneupavit, eumdem esse cum Lupo Servato , Ferrariem si Abbate, communior est Eruditorum sententia. Genuina Lupi Servati Opεra sunt Liber de tribus Quaestionibus , videlicet de Libero Arbitrio , de Praedestinat o- ne bonorum et malorum, et de Sanguinis Christi super-

276쪽

YARCELLINUS COMES. 2 42ua taxatione, seu redemptione usque ad salutem impiorum : item Collectaneum de iisdem tribus Quaestionibus. Edidit utrumque opusculum Iacobus Sirmon diis S. I. Parisiis A. 16 8. Liber Distolarum CXXX. a Papirio Masono primum editus Parisiis A. 1588., eκInde a Duchesnio Tomo II. Historicorum Franciae. Vita S. Migberti Fritigiariensis in Bassia Abbatis, quam eum Hinc mari Epistolis Moguntiae edidit A. 16o2. Joannes Busaeus S. I., et mmiliae II. in Sesemnitate ejusdem S. Wigberti. Vita S. Maximini Episcopi Trevirensis , quae apud Surium extat in Vitis Sanctorum ad diem XXIX. Maii. Opera omnia Lupi Servati Fe rariensis Abbatis prodierunt a Stephano Baliario recognita , et notis illustrata, Parisiis A. 166.. in 8.', An- tuerPiae A. 17io. recusa , exinde Tomo XV. Bibliothe- eae Maximae Lugdunensis inserta.

cI XIII. III ore linus, Comes Illyrici, Iustiniani Imperatoris,

adhuc Patricii, Cancellarius , floruit A. 534. , quo Chronicon suum finivit , exorsus illud ab anno o79., quo S. II iero urinus desiit , et ad quartum usque Iustini, ni Imp. Consulatum deducens. Quae deinceps sequuntur ad fi nem usque Iustiniani, ab alia manu Prosecta Sunt. Jacobus Sirmondus S. I. ex vetustissimo Codice Titiano tum ipsum Chronicon multo emendatius, tum Scriptoris antiqui Appendicem longe a uetiorem dedit Parisiis A. 1619. Scripsit praeterea Margellinus .Libros IV.

277쪽

MAR CLFUS MARIANUS SCOTUS. 15 de temporum qualitatibus, et positionibus locorum, ac totidem alios de urbibus Constantinopoli, et Hierosolymis. Utrumque Opus iam diu interiit. CLXIV. Marcti us , Monachus Parisiensis, iam

Septuagenarius, collegit circa annum 66o. , et Laule rico Par siensi Episcopo nuncupavit Libros II. Formularum Ecclesiasticarum , ad Francicas et Germanicas antiquitates illustrandas sane utilissimos. Hos Primus e tenebris eruit, et nolis doctissimis illustratos edidit Hieronymus Bignonius Parisiis A. 16io. Auctior eorum

editio a Aipardo, Advocato Andegavemi , adornata iterum prodiit Parisiis Λ. 1666. Habentur etiam Tomo XII. Bibliothecae Maximae Lugdunensis , et inter Capitularia Bogum Francorum Pari,iis A. I 677. a StePhuno Latinio Tutelensi edita Tomo II. CLXV. Marianus Scotus A. 1o28. in Hibernia natus , patrio solo relicto Coloniam venit , ubi in Coenobio S. Martini A. 1o56. Monachus O. S. B. factus cst. Inde Fuidam translatii, , et Sacerdotio Herbipoli in tiatus, in Cella Fuldensis Monasterii inclusas, decem

annos strictam solitudinem est clausuram servavit. Annoro . iussu Sigefridi, Archiepiscopi Moguntini , et Ah-Latis Fuldensis, Mogutitiam venit, ubi secundo inclusus est charao solitudinis et silentii desiderio. Obiit in saero illo, quo se ipsum incluserat ergastulo , vir religiosissimus A. 1o86. ae latis LVIII., et ad S. Martini sepultus est. Scripsit Chronicon a Christo nato ad an- Num usque Io83., editum a Pistorio inter Scriptores rerum Germanicarum Tomo t. tiano viae 161 S., et inter Scriptores Germanicos a Struvio editos, Balisbonae 1726. Tomo I. Chronicon istud ab imposiore quopiam interpolatum fuisse, patet ex commentitia Ioanna Papissa cu-

278쪽

α 6 MARIUS AVEWIC. MAR. MERCATOR ius in nullo ex antiquioribus Mariani Chroni eis IIS S

mentionem fieri , Eruditi omnes consentiunt. Suot tam continuavit usque ad annum 12oo. Dodechinus , suti sinem Saeculo XII. Abbas S. Disit, odi in Comitatu Spati- hemiensi. Epistolas omnes S. Pauli, Mariani Scoti manu exaratas Λ. Io79., et annotationibus marginalibus, cie interlinearibus ab eodem illustratas, in Bibliotheca Caesarea asservari, monet Petrus Lambecius Lib. II. Commentariorum de Biblioth. Caesarea Vindobonensi, Cap.

VIII. pag. 7 9

CLXVI. Marius, Sedis Aventioensis , quae Postea Lausannam translata est, apud Helvetios Episcopus , Saeculo VI. ad finem vergento floruit, et concilio Matisconensi II. A. 585. subscripsit. Obiit exactis in Epigoo- Patu annis XX., aetatis suae arino LXIV., sepultus Lau- Sannae in Ecclesia S. Tyrsi, quae exinde ob novi hospitis celebritatem S. Marii nuncupata est. Scripsit Chronicon a tempore quo S. Prosper Aquitanus desinit, id est, ab Anno 455. . usques ad annum 58 I. quod Petrus Manciscus Chi elius S. I. primus ex MSS. codicibus eruit, et Andreas Duchesnius inseruit Tomo I. Ser piorum Francicae Bistoriae Parisiis A. 1636. CL, VH. Marius Drcator, natione Italus, Labeus homo , graece simul ac Latine doctus , S. Augustini. quem Epistola ad ipsum data consuluit, studiosissimus, ac fidei catholicae adversus Pelagianos, et Nestorianos sortissimus fuit vindex. Anno 429. Commonitorium adversus Pelagianos, et Coelestianos Theodosio iuniori CPoli obtulit, esse eitque , ut Urbe regia cum dedecore pellerentur. Scripsit etiam hyistolam de discrimine inter haeresin Nestorii , et dogmata Pauli Samosa leni, Ebionis, Photini, et Marcelli. Librum Subeto.

279쪽

s. MARTINUS BRA ARENsIs, talionum adsersus Iulianum Pelagianum : Contradicti nes adcersus impios Nestorii anathematismos. Idem denique Nestorii sermones , et Distolas non nullas , Theodori Ilops testent Fragmenta, Sancti CFrilli Alexandrini Aρologeticas revonsiones adoersus Orientalium Objectiones, et Theodoretum : neo non varia ejusdem Theodori Mopsueatent, Theodoreti Cyrensis, et Eutherii Tyanensis excerρta ex Graeco sermone in Latinum transtulit. Opera omnia Marii Mercatoris, cruditissimis Commentariis illustrata , edidit Parisiis 167 o. in sol. Joannes Garnierius S. I., ae postea Stephanias Baliarius P,

CLXVIII. S. Martinus gente Pannonius, Graecis litteris valde eruditis , iuvenis adhuc ad visitanda loca sancta Ierosolymas petiit, Inde solvens in Gallaeciam, Hispaniae citerioris provinciam , delatus est; ubi pla-rimis e Suevorum Gento ad Catholicam fidem ab Arianismo conversis, varia condidit Monasteria, atque inter illa etiam Dumiense, cuius praesecturam geSsit. Cum

que Theodemirus Suevorum in Gallaecia I es in Concilio Augusto-Lucensi A. 562. Petiisset a Patribus pi res in suo Regno Episcopos institui, habita Regiae petitionis ratione, novae erectae fuerunt Sedes Episcopatis, constitutis cuique Dioecesi limitibus. Honor hic Dum tensi etiam Monasterio obtigit, cujus Abbas S. Martinus primus Damiensis Episcopus inauguratus, Bracarensi I. concilio A. 565. interluit, ae demortuo Lucretio , ad Metropolitanam Sedem Bracarens m evectus,

Concilio Bracarensi ΙΙ. praefuit Λ. 57o. Obiit A. 58ο. die XX. Martii, quo ab Ecclesiis Gallaeciae et Lusitaniae ejus memoria honoratur. Conciliorum Canon saliquot tum Graecos tum Latiniis collegit, et in Cabi-

280쪽

tula LXXXIV. distribuit: ae Grascis quidem Canoni has

suam ipse interpretationem adhibuit, quod prisca in te Pretatio obscura nimis sibi videretur. Canoni hus prae terea Graecis atque Latinis verba non nulla addidit, quaedam detraxit, quo clariorem eorum sententiam redderet , quin immo ex duobus tribusve Canonibus divers rum Conciliorum Capitulum unum consecit: duasque Collectionis suae quasi partes facien , in altera, quae ad hiscopos uel unipersit m pertinent Clertim , in alira ve-τO , quae ad laicos fertinent descripsit; ut de quo CaρLtulo aliquis scire uoluerit, possit celerius inpenire , quemadmodum ipse in sua Praefatione narrat 'ad Nitigium Metropolitam Lueensem in Gallaecia. Extat Colle et io haec Martini Bracarensis Tomo I. Bibliothecae Justellianae Iuris Canonici Parisiis cili lac A. et Tomo III. Conciliorum Harduini Parisiis 3714. Antiquiores Ca- nonum Collectores , Rhegino, Burchardus Vormati ensis , Ivo Carnotensis, et Gratianus, existimarunt Martini Bracarensis Capitula a S. Martino I. Romano Pontifice fuisse sancita , ac proinde illa laudarunt, Ex Decretis S. Martini Papae, sive Ex Concilio S. Martini Papae. Fortasse, ut observat III. Ioun. Γaρtista Bartholi, Fel triensis Episcopus, in Institutionibus Juris Canonici, cap. XLIX. fieri potuit, ut qui primus Collectione ista Martini Bragarensis usus est, Capitula notis istis indicaret: Ex Con. Martini P., quibus significaret , ea Capitula sumpta fuisse ex Collectione , sive ex Conlectione, ut olim non nulli scribebant, Martini Pannonii. Quas notas qui primus transcripsit, cum et Martinum Pannonium fuisse, et ab eo Collectionem factam in gnorarent, ita interpretandas credidit: Ex Concilio Martini Papae . cumque alius ex alio deseriberet,

SEARCH

MENU NAVIGATION