Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

VIGILIUS TAPSENSIS. 45a Cartaginem A. 48.. ovoeatus, ut rationam fidei suae redderet, Eugenii Carthaginensis Episcopi prosessioni fidei subscripsit. Saevientibus in catholieos Vandalis Arianis , ut illorum rabiem effugeret , patriam vel sponte deseruit, vel ab iis in exilium ejectus, con-,tantinopolim, ac Neapolim, Campaniae se contulit. Quo anno obierit, non liquet; eum tamen ad Justini senioris usque tempora vitam Protraxisse vix

credibile est. Vigilii scripta diu inter aliorum opera delituerunt, quia sub aliorum nomine ea plerumqu. ipse Vigilius ediderat, ut Arianorum odium, atque invidiam effugeret, praetensisque Athanasii et Augustini nominibus sibi suffugium , scriptis vero suis authoritatem pareret, praecipue apud Vandalos, aliasque harharas gentes, Ariana peste insectas, et Crit

cae artis expertes.

Genuina Vigilii Tapsensis opera sunt Libri XII.

de Trinitate ad Theophilum , sub nomine S. Athanasii Alexandrini. Dialogorum Libri Π. , sire altercatio sub nomine S. Athanasii in Concilio Nicaeno inter Athanasium , et Arium, sub Probo Iudice. Dialogorum siςe Altercationum Libri III. sub nomine S. Athanasii, aduersus Arium , Sabellium, et Photinum coram Probo Iudice. De Unitate Trinitatis ad Optatum , contra Felicianum Arianum, in formam Dialogi inter S. Augustinum, et Felicianum Arianum a Vigilio confictus Liber. Altercatio cum Pascentio Ariano coram judice Laurentio, in Appendicem operum S. Augustini a Maurinis Editoribus reiecta. Libri III. contra narioaldum , seu Varimatam, Arianae Sectae Diaconum , sub nomine Idacii Clari. Li-.bri'. adMersus Aeatorium, et Eutrchetem Pro de-

452쪽

vINCENTI CS BELLOVACESSIs. 453fensione S. Leonis M. et Synodi Chalcedonensis, qui cum Vigilii nomen praeferant, ab iis, quibus de Vigilio Tapsensi nihil constabat, S. Vigilio Tridentino

Episcopo perperam tributi fuerunt; cum tamen e Api ratum sit, S. Vigilium Triden inum ante Nestorii et Eutychetis tempora, aetate SS. Ambrosii et Sim-pliciani floruisse , et Martyrem obiisse sub primo vel eundo Stiliconis consulatu, id est, anno 4OO. , Vel o5. Eidem Vigilio Tapsensi valde verisimiliter adseribitur Symbolum , quod Athanasianum vocatur. OPerahaeo haetenus recensita in unum collegit, legitimo suo parenti restituit, notis et dissertationibus illustravit Petrus Fra iscus Chisnetius S. I. Divione A. 1664., qui etiam rationibus haud adeo contemnendis evineere conatus, Acta Concilii Aquile jensis A. 381. a S. Ambrosio Mediolanensi adversus Palladium et Secundianum Episcopos Arianos habiti, et Epistolas Concilii Aquilejensis ad Episcopos Galliarum , atque ad Impera tores, adulterina esse, atque a Vigilio Tapsensi subricata. CCLXVI. Vincentius, natione Burgundus, eXOrd. Praedicatorum , Bellovacensis dictus , non ab Epi scopatu illius urbis sed a frequenti dumtaxat in eadem urbe commoratione , veri,imilius obiisse creditur A. 126.. Regnante S. Ludovico Francorum Rege , et umptus Suppeditante, triplex ex variis authoribus adornavit Speculum. Doctrinale Libris XVII. de omni genere scientiarum tractat , a Grammatica ad Theologiam usque. Naturale Libris XXII. de natura rerum , situ locorum , et ratione temporum agit. Historiale complectitur Historiam ab Orbe condito ad annum us que 125.., in qua tamen multa salsa ac fabulosa oo- currunt , sine delectu ex antiquioribus Historicis cor

453쪽

S. vlNCENTIUS LEMNEΝsIS. rasa. Deculum Morale eidem tribui solitum , in quo agitur de assectibus, de lege et gratia, de virtutibus et vitiis, vel ab ipso Vincentio adornatum fuit ex II. a II .e S. Thomae, quam S. Doetor Parisiis absolverat, vivente adhuo Vincentio; vel quod verisimilius videtur, a Vincentio Ballovacensi conscriptum non fuit, sed ab alio post obitum ipsius ex II. II.e S. Thomas majori ex parte contextum est. Qua de re plura vide apud Natalem Alexandrum O. P. in dissertatione VI. ad Hist. Ecclesiasticam Saeculi XIII. et XIV., in qua solidis argumentis Summam Theologicam legitimo PDrenti suo S. Thomae Aquinati vindicat. Quadruplex illud Speculum prodiit Venetiis A. 159 I. , et Duaci A. 1624. Scripsit etiam Consolatorium de morte amici , ad S. Ludovicuiri Gallia rum Regem. Libros II , de Gratia Dei, stoe de Mysterio Redemptionis humanae. Librum unum de Gestis, moribus , Vita, ac Iaudibus B. V. Mariae, et alterum de laudibus S. Joannis Euangelistae. De Eruditione Puerorum regestum, ad Margaritam Reginam Franciae , S. Ludovici conjugem. Quae omnia Basileae prodierunt A. I 8 I. CCLXVII. S. Vincentius, natione Gallus, quem aliqui, nescio an satis solide, Tulli Leucorum splendida nobilique familia ortum, ae fratrem fuisse S. L pi Episcopi Tricassini contendunt Monasti eam vitam apud Lerinenses egit, atque ad Presbyterii dignitatem

evectus est. Anno G. . assumpto Peregrini nomine aureum scripsit aduersus Haereticos Commonitoritim , quod merito catholicae veritalis armentarium vocaberis ex quo tela depromuntur prostigandis omnium haereticorum erroribus opportunissima, saepius editum,ao notis a Stephano Balario illustratum Parisiis A.

454쪽

S. VISCENTIUS LERINENSIS.

1669., et 1684 Porro Commonitorium illud duplexerat, quorum alterum Vincentio nescio quis suffuratus est, antequam ultimam manum eidem admovisset,

ut refert Gennadius Massiliensis Lib. de Script . Eceles. Cap. LXIV. , unde recapitulationem quamdam in tria capita distinctam, quae istius viges suppleret, priori Commonitorio ipse Vincentius subnexuit. Hinc qui Vincentium testem citant, nulla primae aut Secundae partis ratione habita, plerumque sola nominant Commonitorii capita, quae numero sunt XLIII. recapitulatione illa in censum veniente. Obiit sub Theodosio II. et Valentiniano III. Imp., adeoque ante annum 45o. Ejus nomen Marti rologio Romano inscriptum est ad diem XXIV. Maii. Praeter Heterodoxos, Vossitim , Usserium, Oudinum, Caveum etc. ex Catholicis Recentioribus Au-telmius, Pagius, Maurini Editores operum S. Augustini, Natalis Alexauder, Christianus Lupus, Henricus Card. Noris ius , Joan. Laurent. Berti, Dupinius , Bailletus, Tille montius , aliique, S. Vineentium Lerinensem Semipelagianum fuisse , atque in eius Commonitorio manifesta apparere Semipelagiani erroris vestigia contendunt, maligni verborum ejus interpretes , quo 'Tum frivolas exeeptiones invicte elisit Laurentius Alti-cotius S. I. in Dissertationa d0 Semipelagianis Rebus et Hominibus, praefixa Parti V. Snmmae Augustinianae Romae A. 1757. Neque propterea Lerine usis nostri Fides ae doctrina in suspicionem vocari merito potest, quod Vincentius quidam A. 43o. sexdecim objectiones evulgaverit ad infamandam S. Augustini ejusque discipulorum doctrinam, quas confutavit S. Prosperlibello, qui inscribitur, Responsiones ad Capitula Ob-

455쪽

S. HNCENTIUS LERINENSIA. iret num Vincentianarum. Praeterquam enim quos demonstrari nequeat, authorem illarum objectionum se sub ficto Vincentii nomine nou oecultasse, et S. Prosper in earum confutatione , nulla facta Vincentii alienius mentione, eas pluribus adtribuat qui consensione communi in illis labricandis et evulgandis conspiraverint : nihil obstat, quo minus objectiones illae tribuantur Vincentio alteri, qui A. 439. concilio Reiensi interfuit, aut Vincentio Victori Asro eiusdem aetatis Scriptori , quem tu pluribus aberrasse constat. At demus, neutri illorum eas adscribi posse. Ergo tribuendae erunt Vincentio Lerinensi Τ Mirabilis consecutiol quam tum dem n ratam habebunt aequi rerum judicεs, quando Adversarii ostende sint. Saeeulo V. tres tantum litteratos Vincetitios in toto orde Christiano extitisse, quibus tribui possint objectiones illain. Quare cum per duodecim et amplius saecula S. Vim centius Lerinensis, Christianae doctrinae fama maximo nobili latus in Ecclesia floruerit, iniquum censeo, a tam diuturna et inveterata sanae dogtrinae Possessi ne inanibus quorumdam cavillationibus illum expelli ;potiorque euilibet merito debet esse Romani Martyrologii authoritas, quod ad diem XXIV. Maii testatur, Vincentium Lerinensem Presbyterum doctrina et sanctitate consρicuum fuisse , quam Recentiorum quorum dam , qui nulla de causa, atque ex meris conjecturis, iisque sane Divolis, lethale ejus doctrinae et sancti lati vulnus infligunt. Caeterum illud mirari satis nequeo, quod Adversariorum aliqui, qui Semipila glauorum uam erum in infinitam augent, eisque non modo Vincentium Lerinensem , verum etiam plerosque ejus aetatis Aresalensis, Vieuuensis, ac Lugduneosis

456쪽

provinciae Episeopos accensent; ubi tamen de Gothe scalco agitur, tanta conteutione Mouachum petulautem ae contumacem, in Carisiaca Synodo virgis caesum. ab omni errore vindicent, B. Rahano Mauro Moguntino, et Hinc maro Rhemensi Archiepiscopo, viris summis , ac praeeipuis Sacri Benedictini ordinis saeculo IX. Iuminaribus aperte infensi. Habent utique illi consilii sui causas, quas cuilibet non obesae naris lacile Iidet divinare. cc LXVI I. Guardus, Monachus O. S. B. in coenobio Pratensi, seu S. Vincentii Lutetiae Parisiorum , noruit Saeculo IX. non sub Carolo Magno, sed sub ejus Nepote Carolo Calvo. Scripsit A. 875 ex Adone Praecipue, ac Beda Martyrologium, Imperatori Carolo Calvo nuncupatum, quo diu Romana, et pleraeque aliae Ecclesiae usae sunt. Quo anno Ohierit, non liquet. Guardinum hoe Martyrologium prodiit L vnnii A. 1568. cum adnotationibus Ioannis Molunt, et alibi saepius. Idem opus ad excusa exemplaria quatuordecim ad conices MSS. integros decem et Septem,

atque ad alios ferme quinquaginta collatum , ab addit mentis expurgatum, castigatum et quotidianis, iisque doctissimis observationibus illustratum edidit Antuer- piae in fol. A. 1714. Joannes Baptista Sollerius S. I., Bollandi continuator. Indiculus Patrum.

457쪽

ccLXIX. Wo,ofridus Strabo, natione Germanus, Monachus O. S. B. in Coenobio S. Galli, Rabani Mauri Fuldae

discipulus, post a Decanus S. Galli, ao demum Ab- has Augiae Divitis prope Constantiam A. 8 2. electus, Sacrarum Litterarum fuit peritissimus, inter praecipuos Saeculi IX. Scriptores numerandus. Obiit A. 8 9., cum jussu Ludovici Germaniae Regis Legatione sungeretur apud Carolum calvum Franciae Regem. Genuina Walafridi opera sunt: Extrema S. Mammae, sive Mamantis Monachi. Vita S. Gudegarii. Visio S. Vettini metro seripta, ac varia alia Poemata, quae omnia exhibentur Tomo VI. Antiquae Leetionis uen-riei Canisti. Liber de Osriciis diuinis, sive de Exordiis , et incrementis Rerum Ecclesiasticarum, cum Tractatu de eoersione Hierosolymae ad Caput XIX. S. Lucae , extat Tomo XV. Bibliothecae Maximaa Lugdunensis. Libri II. de Vita et miraculis S. Galli, apud Laurentium Surium ad diem XVI. Octobri . Wita S. Othmari Abbat s , et S. Blailmaci apud Joannem Mabillonium Saeculo III. Benedictivo. Pogmata quaedam Walalaidi, antea inedita, vulgavit Stephanus Balaaius Miscellaneorum Tomo IV. Ip ius etiam Wa-Iafridi est Glossa ordinaria in sacram Scripturam, ex aliorum Interpretum , ae praesertim Rabani Mauri Commentariis collecta, ac postea ab Anselmo Laudunensi aucta et Ioeupletata , quao Tomis VI. in folioe prodiit Parisiis A. 1 o. , Venetiis 16o3. Duaci 1617.

458쪽

UPANDELBI Ros. S. ZENO PERONENSIS. 4 DCCLXX. mandet bertus, Diaconus, et Monaehus O. S. B. in coἡuobio Prumiensi Dioecesis Trevirensis, sub Lothario Ι. Imperatore A. 8 2. Martyrologium totius anni metrice suripsit, quod integrum, et purum , suo Autho ri restitutum et nitori edidit Parisiis A. 1661. Tomo V. Spici legii sui Lucas Dacherius o. S. B. una cum Praetationibus soluta et stricta oratione cone innatis. Idem Wandet bertus scripsit etiam iussu Marquardi Ah-hatis Librum unum de Vita S. Goaris, et alterum de miraculis ejusdem. Extat uterque Lib r apud Ioannem Mabillonium Saeculo II. Benedicti no , et apud

Continuatores Bollandi Tomo II. Iulii ad diem VI.ojusdem mensis, in Actis SS.

S. Zeno, Episcopus Veronensis, non sub Galliano,

sed suh Constantio , Iuliano Apostata, aut etiam Ualentiniano I. Imperatoribus Saeculo IV. floruit. Constat enim ex Epistola LXIV. S. Ambrosii, scripta circa annum 381. ad Syagrium Veronensem Episcopum , ejusdem Syagrii Docessorem fuisse Zenonem , quem S. Ambrosius ibi sanctae memoriae pirum appellat: atque unictim in Veronensi cathedra sedisse Episcopum Zenonem. Num Martyr obierit, res est ambigua, tum quod nullus ante S. Gregorium Magnum Martyrem eum vocaverit; tum quod nulla ea aetate , eaque in regione serveret Paganorum Imperatorum persecutio. Onπhrius

Panςinius, Frater Eremita Augustinianus, Lib. IV

459쪽

siam Veronensem ab antiquo usque ad sua tempora, id est, ad Saeculum usque XVI. . anniversariam dem, tamquam de Pontifice Consessore, commemorationem secisse: primumque Aloysium Lipomanum, ejusdem urbis Episcopum, S. Zenonis solemnem mem Tiam , tamquam Pontificis Martyris , in Ecclesia Veronensi fieri i ussisse. Scripsit S. Zeno Sermones quosdam sive Tractatus , quos veluti quibusdam gemmis sententiarum argutiarumque ex intervallo distinxit. Ex his tamen aliquos Zenoni fuisse suppositos manifestum est. Sio Tractatus de Lazaro, et alter de Martyrio Isaiae sunt Poterii cuiusdain, incertae Sedis Episcopi. Intem Pretasio vero Psalmorum a CXXVI. usque ad CAXX.,

est S. Bilarii Pictaviensis. Quatuor alii, Attende tibi , de liuore et inuidia , de Ieiunio , et de Aparo diuite,

sunt S. Basilii Caesariensis, ex illis scilicet, quos Ru sinus Aquilejensis vertit. Joannes Dominicus Mansi ianotis ad Historiam Ecclesiasticam Natalis Alexandri Tomo IV. pag. 38. observat, in II S. Codice, dono dato ab Ilinomaro Rhemensi Monasterio S. Zenonis in Dioecesi sua sito , tractatus S. Zenonis triginta eadem vetusta manu descriptos esse, cui subiunguntur undecim alii paulo ante enumerati, manus plane diversae. Sermones S. Zi nonis, Episcopi Veronensis, notis a se illustratos ediderunt Petrus et Hieronymus Fratres Balterinii, Presbyteri Veronenses , Veronae A. I 739.

O. A. III. D. G.

460쪽

PATRUM , Ac VETERUM SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM,

Qui primis XIII. Saeculis floruerunt, et de quorum Vita ac Scriptis in hoc Indiculo agitur.

S. Barnabas. Num. XXXVI. Ach ae Presbteri. II. S. Hermas. CXIV. S. Clemens Romanus. LIX. S. Dionysius Areopagita. LXVII.

S. Ignatius MartFr. CXXVIII. S. Polycamus Smyrnensis. CCV. S. Iustinus Marbr. CXLVIII. Tatianus. CCXLI Athenagoras. XXXIII. S. Hegesiρρus. CXII. Melito Sardensis. CLXXIIIS. Theophilus Antiochenus. ccLI.

SEARCH

MENU NAVIGATION