Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

4aa S. tREOPHANES ARBAS. S.II., Vel sequente, Successorem nactus in Episeopatae Aurelianensi Ionam.

Scripsit capitula XLVI. ad Presbyteros Parochiae suae pretiosum Disciplinae illius aetatis monumentum. Librum ad Magnum Senonensem de Ordine Baptismi. Librum de Sρiritu Sancto ad Carolum Magnum, in quo prolatis Vetorum Patrum sententiis, ostendit Spiritum Sanetum a Patre Filioque procedere. Carminum ad diversos, et de diversis argumentis

Libros VI. Omnia haec Opusuula Theodulsi magno

studio collecta, atque eruditis pro more suo notis ill strata edidit Iacobus Sirmondus S. I. Parisiis A. 16 6., extantque Tomo XIV. Bibliothecae Maximae Lugdunensis. Poemata X. quae Sirmondi diligentiam effugerent , edidit Ioannes Mabillonius o. S. B. Tomo I. Analectorum Ρarisiis A. 1675: Fragmenta duo Theo-dulfi extant Tomo V. Spicilegii Dacheriani. Alterum eiusdem Capitulare ad Presbieros suae Parochiae e X-hibet Stephaniis Baturius Tomo VII. Miscellaueor tam Parisiis A. III 5.

CCXLIX. S. Theophanes , CPoli natus est A. 758.

ex ilIustri genere , matre Theodora, patre Isaacio, Archipelagi Praefecto. Hoe e vivis sublato , amplissimarum facultatum haeres a matre connubio i ii tactus est nobili Virgini, quam ad perpetuam continentiam pariter servandam sua adhortatione ad virtute compulit Theophanes. Eam ab rem a socero et a Leone Imperatore Copronymi filia exagitatus est; utque ab amore abstraheretur monasticae solitudinis, cujus desiderio tenebatur, honoris, causa Cyzicum cum uxorct missus, civitatem illam vallis munire ac propugnaculis jubetur. Imperatore, soceroque post trienvium mor-

422쪽

S. THEOPHANES ABBAS. 4Gtuis, facta uxori potestate vivendi, in Monasterio inter Virgines sacras, ipse Α. 78o. Polychronii Monasterium in regione Sigriana prope Cyzicum in Asia minore ad Propontidis littora petiit, Ubi Monasticam vitam prosessus , deseribendis in Cellula sua libris operam dabat. Ex Polycronio in Calonymum insulam di

scessit, ubi paterno praedio in Monasterium commutato, sexennium exegit. Inde Polychronium repetens,

praedium haud procuI Polychronio dissitum, quod Ager

vocabatur, pretio comparavit, constructoque ibi Monasterio, ejus regimen, a Monachi exoratus, tandem in se suscepit. Leone Armeno Imperatore Iconomacho, fidem Catholicam de Sacrarum Imaginum veneratione invicto confessus animo, ejus iussu in carcerem detrusus, fame, Pedoreque per biennum cruciatus est. In Samothracem dein, Aegei maris insulam, deportatus, vigesimo ab adventu suo die ad palmam sempiternam

in coelis percipiendam evolavit A. 818., die XII. Martii , ante et post obitum miraculis clarus. Scripsit Chronographiam ab anno Christi 285., Diocletiani Imperatoris primo , ad quem Georgius Syn

cellus Chronicon suum ab Orbe condito perduXerat, usque ad annum 8 I S., sive ad imperium usque Michaelis Curopalatae. Prodiit hoc opus cum notis et observationibus Jacobi Goaris, et Francisci Combesisti ex Ord. Praedio. Parisiis Α. 1655. in fol. Chronographia haee S. Theophanis, qualem nune habemus, duabus constat Partibus, quaru in quae Polior est, historiam exhibens per annos digestam, genuinum est , et insigne opus S. Theophanis, licet naevis suis non careat. Alteram partem , quae Tabulas chronologicas

complectitur, eidem sancto Scriptori penitus abiudicat

423쪽

THEOPHILUS ALEXANDRINUS. 4et4 Daniel Papebrochius S. I. in Actis S S. Tomo III. Martii, in Exegesi Praeli minari I. ad S. Theophanis Chronographiam; quod Tabulae illae plurimis portentosisque erroribus scateant, falsisque temporum supputationibus , atque ipsi S. Theophanis genuinae Historiae Palam adversentur.

CCL. Theophilus , Alexandrinae Ecclesiae Episcopus, Timotheo A. 385. in Cathedra S. Marci successit. Gentilium cultui strenue adversatus , non Solum delubra idolorum , ae Serapidis templum funditus evertit, verum etiam ridiculas inanium Deorum effigies , pluraque alia, quae in Adytis templorum reperta sunt, Per plateas Alexandrinae urbis circumferri voluit, ut propalata hujus superstitionis infamia Ethnicos rubore suffunderet. Anno 4oo. habita Alexandriae Synodo , Origenem ejusque libros damnari curavit; et ut a S. Epiphanio Synodo in Cypro habita damuarentur, au

thoritate sua effecit. Theodorum Mops uestenum acerrime impugnavit, ut constat ex Collatione V. Synodi Oecumenicae CPolitanae II. An tropomorphitas, atque Origenis sectatores profligavit, maxi inopere idcirco aB. Hieronymo dilaudatus, a Socrato autem et S OZOmeno Historicis vice non una gravium criminum Postula tus quos Origeni et Origenistis Monachis palam patrocinari , in aperto est. Iudustria ejus et dexteritas incomponendis diuturnis illis Ecclesiae Antiochenae dissidiis immortalem viri memoriam reddiderunt. Verum quae caeca vindictae cupidine ad exanthorandam S. Joannem Chrysostomum ad Quercum tumultuariae molitus est, numquam non Theophili gloriam obscurabunt; tametsi vera et sincera Poenitentia maculas cas Omnes e Spiasse non dubitem , adeo ut inter antiquos Et cle-

424쪽

S. THEOPHILUS ANTIOCHENUS. 4 et 5siae Patres non sine magna virtutis , et eruditionis lauda recenseatur. Morti vicinus dixisse fertur: Beatus es Abba Arseni, qui semper hanc horam ante oculos habuisti: nec prius ultimum spiritum emittere potuisse , quam S. Ioannis Chrisostomi, quem inique damnaverat, effigiem veneratus fuisset. Obiit A. 412. die XV. Oetobris, S. Cyrillum nepotem suum Succes

sorem nactus.

Extant etiamnum ejus Epistolae Paschales III. adversus Origenistas, a S. Hieronymo Latine redditae una cum Prologo ad Theodosium Imperatorem de Paschate anni 38o. Orationes illae Latine tantum exhibentur Tomo V. Bibliothecae Patrum Lugduuensis; Prologus vero Graece et Latine, non integer tamen, ad calcem Dio sit Petavii S. I. de Doctrina Temporum Tomo II. Edicta Canonica x et Responsa III. apud Ioannem Narduinum S. I. Tomo I. Collectionis concili rum , Parisiis A. 1715. Graece ac Latine. Fridericus πο- rellus Parisiis A. 16O8. edidit Dissertati ungulam , Cujus rei homo similis sit, eamque Theophilo Alexandrino attribuit. Scripsit praeterea complures alias Disto las Paschales , Librum , seu grande volumen aduersus

Origenem , Librum de Cyclo Paschali ad Theodosium Imperatorem, Distolam ad P0γhyrium, Episcopum Antiochenum , Librum de Sacris Mysteriis, sive de sacris Suppellectilibus Ecclesiae Dei, et Synodicam assi

ςersus Origenem Epistolam : quae duo opuscula B. me-roumus Latinitate donaverat. Verum praeter pauca quaedam fragmenta eorum nihil hodie lum superest. CCLI. S. Theophilus, alius utique ab eo, cui S. Lucas Evangelium suum et Aetus Apostolicos nuncupavit, validissimis Christianae Religionis argumentis

425쪽

victus , deserta Elhnica superstitione, Christo nomen dedit. Mortuo Erote, sextus post B. Petrum Antiochenae Ecclesiae Esti copus consecratus est A. 168. Quam Provinciam posteaquam summa diligentia, fide, et sanctitate per annos ferme quatuordecim administraverat, ad Superos abiit A. 18 i. Eius nomen Romano Martyrologio inscriptum est ad diem XIII. Octobris. Extant tres eius Libri de Fide aduersus Christianae Religionis calumniatores , ad Auto cum script , qui sacrae profanaeque eruditionis promptuarium juce merito appellari possunt. Prodierunt illi Tomo I. Auetarii Bibliothecae Patrum Graeco-Latinae Parisiis A. 162 . cum notis Frontonis Ducaei S. I., et seorsim Oxonii A. 168 . Scripsit praeterea S. Theophilus Librum de Genealogiis , Librum de Deorum sceleribus et Digitiis, Libros contra Hermogenis , et Marcionis haeresin, et Libros de elementis Fidei nostrae, quas omnia iam diu interciderunt. Saeculo IV. commentarii quidam in Evangelium , et Properbia Salomonis prefixum Theophili nomen gerebant, de quibus S. Hieronymus , in diqcernendis commentationibus exercitati simus , Lib. de Script . Eccles. Cap. XXXV. scribit:

Legi sub nomine Utis Theophili Antiocheni in Euangelium . et in Properbia Salomonis commentarios, qui mihi cum sui extorum uoluminum elegantia et Phrasi non sidentur congruere. Commentarii quidam in Evangelia extant sub nomine S. Theophili Antiocheni Tomo II. Bibliothecae Maximae Lugdunensis. Verum neque Theophili esse, neque illos, de quibus S. Hieronymus verbis Paulo ante citatis loquitur, sed a Latino quodam Scriptore post tempora S. Hieronymi pro-e usos suisse ostendit Nicolaus Ie Nour O. S. B. To-

426쪽

THEOPHIL ACTUS AC RIDANUS. 4etrino II. Apparatus ad Bibliothecam Maximam Veterum Patrum , Dissertatione IV. Cap. IV.CCLu. Theoρhilactus, patria CΡolitanus, Acridae Archiepiscopus, totiusque Bulgariae Metropolitanus , vir doctissimus, et in lectione Graecorum Patrum, ac praesertim S. Ioannis Chrysostomi versatissimus, non Saeculo IX. , ut Pan vinius, Posse vinus , et Card. Perronius perperam scripserunt, sed Saeculo XI. sub Romano Diogene , Michael ε Duca , Nicephoro Boloni te, et Alexio Comne no Orientis Imperatoribus noruit, quemadmodum Caesar Card. Baronitis cerιis argumen iis, ex Theophylacti Epistolis deductis, demoustrat. Quo anno obierit, non liquet. Quidam vitam eum

Produxisse ad annum usque I IO7. contendunt. Extant

ejas Commentarii in IV. Esangelia, quos merito Epitomen S. Joannis Chrysostomi appellaveris, Graece et Latino editi Parisiis A. a 631. ex versione Mannis Oecolampadii. Commentarii in Actus Al/ostolorum Graece, et Latine vulgati Coloniae A. 1568. ex interpretatione Laurentii Sissanti. Commentarii in Epistolas S. Pauli Graece, et Latine impressi Londini A.

16S6. ex versione Ioannis Loniceri. Commentarii in IV. Proh hetas mirasres, Habacuc , Ioniam, Nahum , et Oseam, Latine tantum ex interpretatione Ioannis Loniceri editi Parisiis A. 15U. Integri εjusdem Commentarii in XII. Prophetas minores extare dicuntur in Bibliotheca Augustana, Vindobonensi, et Buvarica . Distolae LXXV. prodierunt Graece eum notis Ioannis Metirsii Lugduni Batavorum A. 1617. , Latine interprete Vincentio Marinerio Coloniae A. 1622. , extan que Toino XVIII. Bibliothecae Maximae Lugdunensis. Oratio in adorationem venerandae Crucis, apud Iaco-

427쪽

4α3 S. THOMAS AQUINAS. bum Greis erum S. I. Tomo II. de cruce Graece ae Latine. Institutio regia ad Constantinum Porphyrogenitum, Michaelis Ducae filium, quam Graece et Latine elidit, atque interpretatus est Petrus Possinus S.I. Parisiis A. 165 1. Omnium Theophylacti operum

editio praestantissima paucos ante annos prodire coepit Venetiis ad tria jam in folio volumina perducta ,

erudita praelatione a Joanne Bernaro de Rubeis O. P. toti operi praemissa. In hae Editione praeter recensitos superius libros alii exhibentur genuini Theophylacti laetus , niimquam antea editi ; scilicet Commentarius in VII. Distolas Canonicas Petri, Joannis, Iacobi, et Iudae. Integra in XII. Prophetas minores e ositio. Ηomiliae XI. in totidem Euangelia

sicli matutini Resurrectionis Dominicae. Oratio Panegyrica ad Alexium Comnenum de Scythico bello pictorem. Narratio Martyrii SS. XV. Martyrum , qui sub Iuliano Imperatore passi sunt. Allocutio ad quemdam e suis familiaribus de iis , quorum Latini incusantur ; in qua communem Graecorum sui temporis errorem secutus, negat Spiritum Sanctam a Filio procedere , ae vehementer improbat, particulam Filioque

a Latinis Symbolo CPolitano fuisse additam. CCLIII. S. Thomas natione Italus , in Castro Rocca Sicca natus sub initium anni 1225. patre Landulpho, comite Aquinate , matre Theodora, Theatis Comitis filia . Monachis Cassinensibus quinquennis oblatus a parentibus , et ordini Benedictino destinatus, ibique litteris institutus est. Posthaec a Laudulpho patre Neapolim missus , Grammaticam ac Dialecticam sub Martino, Physicam sub Petro Hibernico didicit , Universitatis eapolitanae a Friderieo II. Imperatore recens conditae

428쪽

S. THOMAS AQUINAS. 4etyprimo Rectore. Ibi sanctiori actus impulso humanis rebus valere iussis Ordinem Praedicatorum ingressus est A. II S. parentum suorum ingratiis, ordinis paupertatem dedignantium. At eum paulo post Romam a Praesidibus mitteretur, a fratribus suis in itinere interceptus, ultra annum ab iisdem in Arce Rupis Siccae detentus est,

tentatis nequidquam omnibus , quae a Sancto proposito Adolescentem abstrahere poterant. Difficultatum itaque omnium victor Neapolim a suis ad Dominica nos remissus , dein Romam prolectus, cum Joanne Teutonico

Ordinis Praedicatorum Magistro Generali Pari dos primum , dein Coloniam Agrippinam perrexit, ubi sub Alberto Magno Theologiae operam dedit. Parisios ad scholas regendas, docendamque Theologiam abire iussus, atque anno I 256. , vel initio sequentis Doctor Theolologiae ibidem renuntiatus, eam provinciam ille ita administravit, ut ob insignem ne solidam doctrinam Do-etoris Angelici nomen merito sit consecutus. Octodecim postremos vitae suae annos ad populum verba faciendo, docendo, ae scribendo transegit, Arcpiepiscopatu Nea politano constantissime recusato , quem illi Clemens IV. Bomanus Pontifex et carolus Andegavensis Rex Neapclitanus saepius obtulerant. Mirum est ab homine docendi et concionandi laboribus distento tot libros conseribi potuisse. Id qua ratione perfecerit, non inutile erit commemorare. Somno parum indulgens, magnam noctis partem dabat precibus, quibus magis quam industriae scientiam adscripsit suam. Studium, et scriptionum mim quam inchoabat nisi praemissis precationibus, quas addito jejunio geminabat, cum graves in difficultates incurreret. Nequid vero continua studiorum contentio Religiosae virluli detraheret, pervolutandis Ioannis Cassias

429쪽

43o S. TII AS AQUINAS. Collationibus Patrum, quibus miro dLlectabatur , tempus aliquod diebus singulis impendebant, exemplo parentis sui S. Dominici, cui liber ille ad consequendam perlectionem plurimum profuerat. Anno 127.. cum Nea poli in patria maximo applausu Theologiam doceret, ad Oecumenicam Synodum Lugdunensem II. a B. Gregorio X. invitatus, itineri Galliam versus se commisit. At non multo post in Campania Italica gravi morbo implicitus, quia nullum in vicinia Praedicatorum Coenobium erat, Fossae Novae celebri Cisteretensium Abbatia Terracinensis Dioeceseos; substitit ubi singulari dharitate a Monachis illis exceptus, cum mortem sibi imminere certis indiciis persentisceret, omnia Scripta sua Sanctas Romanae Ecclesiae judicio, ae censurae insigni modestia, ae demissione subjecit, haeo verba Proserens cum Sacrum Viaticum recepit ; Ego de isto Sanctissimo Corpore Domini nostri JEsu Christi, ef aliis Sacramentis multa docuit, multa scr*si in Fide JE-su Christi , et Sanctae Romanae Ecclesiae, cujus

correctioni cuncta subiicio. Tum sacro oleo extremum inunctus , anno ChFisti 1a ., aetatis suae quinquagesi mo inchoato , die Vll. Martii ad immortalem et beatam vitam migravit , a Joanne XXII. A. 1323. in Sanctorum numerum relatus. S. Pius V. A. 1567. ipsum quintum Ecclesiae Doctorem dixit, ac Festam ejus diem eodem ritu cultuque ae aliorum quatuor Doctorum celebrari jussit. Urbanus V. saerum Angelici Doctoris eorpus Urdini Praedi eatorum dedit, quod Tolosam A. I 368.

trandutum est.

Praeter Commentaria in omnes ferine Aristotelis libros, a quibus recensendis abstinemus, quod ad in-bilitatum no trum non pertineant, genuina S. Thomae

430쪽

S. THOMAS AQUINAS. 43ε Aquinatis opera sunt: Commentaria in IV . libros Sententiarum Petri Lombardi Episcopi Parisiensis. Qua stiones XII. Quodlibeticae, sive Placitorum S. Thomae. Quaestiones disρutatae, quarum X. sunt de Potentia Dei, De Veritate XXIX. De Malo XVI. Unieade Creaturis spiritualibus, De Anima, De Unione Ver-hi, De Virtutibus in communi, De Charitate , De correctione fraterna, De Spe, De Virtutibus Cardinalibus. Summa Catholicae Id ei contra Gentiles in Libros IV. distributa, egregium sane et insigne opus. Evositio in Librum S. Dionysii de Diςinis P ominibus. Summa Theologica in tres partes divisa, nobilissimum et postremum opus S. Thomae, in quod omnium librorum suorum succum atque medullam congessit; quod- quo S. Doctori solidis argumentis adversus Ioannem

Launotum vindieavit Natalis Alexander DissertationeVI. in Historiam Ecclesiasticam Saeculi XIII. et XIV.

Supplementum Partis III. , quam S. Thomas morte Praeventus absolvere non potuit, summa si te asi diligentia ex aliis certis ac genuinis ejusdem S. Doctoris operibus collectum est , praecipue ex ejus Commentariis in Libros Sententiaram. Euositio in Librum Iob. E Osilio in Psalmus LI. Dauidis. Expositio in

Canticum Canticorum. Catena aurea in Matthaeum, Marciam, Lucam, et Ioannem. E ositio in omnes S.

Pauli Epistolas. Sermones pro Dominicis diebus, et Pro Sanctorum solemnitatibus. Ex LXXIII. O 'usculis,

quae sub S. Thomae Aquinatis nomine circumferuntur , genuina ab Eruditis censentur, Opaseulum I. Contra errores Graecorum, ad Urbanum IV. Opusculum III. Dcclaratio quorumdam articulorum contra Graecos, Armenos, et Saracenos, ad cautorem Antio-

SEARCH

MENU NAVIGATION