Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

structissimi. Non tam hercule olim illustre suit, florente republica, Romae dicere, sive in foro, sive in curia, ubi nullo delectu habito, promiscue omnes subsellia occupabant; quam est hoe tempore, hoe in loco, unde lectissimum quemque omni litteratissimae civitatis ordine circumissilieto, Theologos, Philosophos, Medicos, Ma thematicos, Iurisperitos, atque horum sane plurimos, qui eloquentiae laudem eum sua quisque arte conjungunt. Videte, quaeso, Auditores, in vestro benδeio quantopere mihi placeam. Ego equidem litterarum sple orem ae dignitatem cum Magistratuum imperio & majestate minime eom

paro: sed tamen cum veteres Romanorum supplicationes, ovationes, triumphos in mentem revo eo. plane non tanti facio, ut amplissimae huie

mihique jusundissim' dieendi exercitationi praeponam. Nullus enim hie plebi loeus eit, nullus femellis, insanae clientium turbae ad plausus S a clamationes plane nullus; sed di viri totius Civitatis principes ad dignitatem, & Patres omnium ordinum gravissimi ad honestatem, & Doctores Collegiorum omnium sapientissimi ad judietum, di ingenui adolescentes ad gratiam & celebritatem convenerunt: quorum laetae frontes, &cunda admurmuratio dicentem potest mirum in

iodum erigere, ae beatu prorsus emeere. Verum selieitas haec huminarum omnium, ut mihi quidem videtur, longe maxima, quam est infi-pitis prope dissicultatious ae periculis eircumst-ptat Cuius est, bone Deus. tanta ingenii vis aefecunditas ad res praeclarissimas inveniendas, distribuendas, ornandas, ut ne leviter quidem ulla

22쪽

AD GRAMMAT. 3

la in parte defietat, nusquam incurrat, displiceat nemini Z Sunt enim eodem tempore praestinda multa, diversa, ac prope contraria; nee solum laborandum quomodo dicas; sed in primis qua de re dieast ut si semel in re proponenda alicujus animum offendas, eum deinceps habeas in tota oratione aversum. Est qui nihil velit audire, nisi vetustum; quosdam gratia tantum novitatis eonciliat; alii Graecas Latinasque eruditiones po stulant; amplificatione alii delectantur: eoque sunt singuli acumine ingenii, quibus ut imponas,

nulla arte consequaris. Haec me reputantem, ac

saepe antea expertum iussere denique libertatem illam abditare, quae solet ceteroquin ex hoc sug-lesto dicentibus concedi omnibus, ut de re qua-ibet suo quisque arbitratu verba faciant . Quare quem mihi ordinem ipsa studiorum ratio ac natura praescribit, eum in posterum religiose servabo, ut hoc quidem tempore de Grammatica,

tum de Humanitate, post de Rhetorica, deinde de Philosophia, postremo de reliquis disciplinis, ut quaeque solet addisci, orationem habeam, α quod de singulis sentio, id quotannis exponam.

Ita mihi boni Superi tantum vitae concedant ac virium, ut curriculum hoc primum confici m ,

deinde non improspere; libenter tum demum eessurus aliis provinciam, eum laboribus di aetate eonfectus vel fato fungar, vel in otio honestoeonquiescam. Interim de Grammaticis studiis,quihus solet aetas prima occupari, non raro etiam

altera , aliquando & postrema, quid mihi videatur, habete; di qua soletis benignitate, diligenter

attendite.

23쪽

4 ORATIO 1

Etsi omnes artes ac disciplinas in dies ampli. sicari tam est rei litterariae gloriosum atque utile, quam Reipub. augeri opibus & imperio; tamen quod Reipub. accidit, ut nimia erescendi libidine non raro decrescat , idem solet in hoc litterarum quasi regno evenire. Nihil ego de PIa, tonicae philosophiae, nihil de Peripateticae fatis, variaque fortuna disputo, quarum utraque tum demum vel corruit, vel herte plurimum detrimenti cepit, eum impotenti sectatorum studio aliatissime evecta, in praecipiti stetit, ac mole sua laboravit. Unum illud Latinitatis tradendae artificium urgeo, quod Grammaticen communiter apis pellant; opus suapte natura exiguum ac tenue, ted immodica hominum industria adeo amplificatum, ut volenti omnia percurrere nihil sit nisi Grammaticum tota vita legendum. Conatus hos praestantium virorum, si eo spectant, ut Latini sermonis diligens quaedam historia extet, non solium non reprehendo, sed etiam laudo: sin vero nobis Latinitatis discendae gratia olfentantur, longissime abjicio, nulliusque esse momenti, nullius utilitatis contendo. Prima enim illa GuariniVeronensis rudimenta ut corrigerent & illustrarent, boni praeceptores depravarunt; eoque res demum de dii la est, ut qui velit Latine scire, hune sibi a Grammaticorum insidiis cavere maxime oporteat. Quod ut evincam, cum mihi necesse sit de Grammaticorum tricis & ambagibus aliquanto disputare liberius, quaeso vos, Auditores, ne me honestissa mo generi hominum infensum putetis, qui di nat ra ipsa ad benevolentiam comparatus omnem in

vidiae suspicionem diligentissime fugio, M pro sise

24쪽

AD GRAMMA T. ς

scepto vitae instituto eorum in primis amore delector, qui de litteris benemereri pro virili parte conantur. Sunt enim eorum lucubrationes etsi ad recte loquendum non necessariae, tamen ad cognoscendum non illiberales: neque ego ita me Dii

ament) industriam hanc magna cum eruditione conjunctam contemno; sed parum admodum ad Latinae locutionis usum valere dico. Et sane, ubi puer singulas nominum ac verVorum declinationes memoriae mandavit, paucasque illas in universum regulas probe tenet, quibus tamquam cardinibus tota vertitur Latina lingua; quid est, cur statim non ad classicum Scriptorem ducatur,

quem sine intermissione Verset, inemoriae tradat, habeatque veluti unum ex familia, quicum magistri ope S auxilio familiarissime loquatur ae viis uat Z Cum enim ille potissimam diei partem in scholis traducat, quid in caussa esse dicamus, ut

perpetua rerum Latinarum tractatione Latine tamen minime discat; domi vero minore multo exercitatione minusque accurata a parentibus, a

nutricibus, a vernis domesticam linguam assequatur Z Ego certe ita mihi persuadeo, tenellos angustosque puerorum animos immensa illa regularum, appendicum, scholiorum farragine terreri atque opprimi, ut ne respirare, quidem possint, nedum se explicare, Latineque interrogando aerespondendo naviter audere. Quemadmodum enim subitarius miles si in confertissimam hostium aciem statim compellatur, periculi magnitudine atque insolentia despondet animum. su: que prorsus oblitus vix telum expedit; ita litterariae palaestrae tirunculi ingentes Grammaticorum com

25쪽

mentationes aggredi jussi. eogitatione ipsi cultatis ac laboris exanimantur, spemque omnem evadendi statim abiiciunt. Hinc stholae taedium, hine quaesiti saepe morbi, hinc impatiens vacationum desiderium, hinc denique commenta illa callidissime excogitata ad otium di ignaviam, si fieri potest, impune fovendam. Haec ego si probem, ad nuces profecto redire videar, dc puerissimilia facere: sed tamen quoties animo colligo exsueea illa, frugisque omnis ac delectationis expertia Grammaticorum praecepta, quibus tot an. nos impallescere vivida ingenia coguntur. qua dam quasi miseratione eommoveor, justoque dolori libentissime pareo. Quotus enim quisque Vestrum juvat praeterita repetere. 6c memoriam pueritiae renovare ultimam) ita fuit ad omnes litterarum labores recte compositus, ut ante coe perit aequo animo frequentare scholas, ae domestico carere otio, quam positis Grammaticis, Latinos Seriptores tractaret, eorumqRe lectione de imitatione Latine aliquid conaretur Ego sane, ut de me dicam, obruebar infinita illa atque impli eatissima regularum strue; nee pluribus votis adversa tempestate iactati nautae portum desiderant, quam ego inde me ut expedirem , & improbi laboris terminum aliquando contingerem, Deorum hominumque opem implorabam. Ut autem ad amoeniora pauso transivi, coepique est oratoribus ac poetis delibare aliquid, tum vero qua sit in novum orbem repente translatus tanto animi ardore Latinae linguae studium arripui, ut ludorum ae vacationis oblitus, magno etiam saepe cum valetudinis ineommodo libris diu noctu- que

26쪽

que inhaererem. Quod si ardentissimae illi proficiendi voluntati aliquando respondisset ingenium, ut certe magno eum dolore dieo) numquam respondit; nec vos hoc tempore plebejo dicendi genere molestissime detinerem, nee ullus esset hae

aetate Latinus Orator, eui de orationis nitore, numero, perspicuitate ullo pacto concederem. 'Nunc vero iN magna virium infirmitate siquid valeo , qui valeo sane minimum, totum cieeroni, Terensio, Livio, caesari, Virgilio, Horatio, ceterisque ejus aetatis Seriptoribus elegantissimis debeo. Nihil a me repetundarum jure postulet Pristianus, nihil Donatus vindicet. nihil valla, nihil Sanctius, nihil ille ipse, deliciae quondam

nostrae, Emanuel Alvarus, quos omnes una cum

crepundiis vel abjeci, vel deposui; nec ex eo umquam in manus sumsi, nisi per hoste dies, ut huic Orationi materiam compararem. Excidere jamdiu animo eorum monita, exeidstre leges , nihilque mihi potest ad stilum retardandum contingere infestius, quam tristis quaedam eorum recordatio ac metus, unde solent arida omnia. siteca, exanguia proficisci. Quid enim est aliud Grammatice loqui, quam omnino Latine non lor iqui, sit credimus Praeceptori maximo Quintiliano ' 'Nam ut omnia Grammatici vere dicant, utrum aliud essieiunt, nisi ut sine barbarismis, sine solaeeismis sit oratiot In quo si tota laus consistit Latinitatis, jam ne ipse quidem Cicero Latinus . est, cujus libri, si ad Grammaticorum cavillai tiones exigantur, soloecismis non carent. Neque vero id ignorans, sed quae in aliis magnopere, damnant, haec in cicero ue, mutato nomine. fi-

27쪽

guras appellant, & veluti lumina variandae orationi ae commodata valde commendant. Nituntur enim omnes Latinum sermonem certis coni plecti legibus, quibus deinde contraria multa apud L tinos Auctores cum inveniant, ad schemata, metaplasimos, antiptoses, archaismos, hellenismos.& id genus alia magnifica figurarum nomina confugiunt, quorum ope non qui deni eorum famam tueantur, qui sine piaculo reprehendi non posisunt, sed nobis illudant, ne Grammatica praecepta cum illis ipsis pugnare Scriptoribus, unde sumuntur, intelligamus. Fuit olim Latina lingua, quemadmodum ceterae, juris plane sui, ex colluvione multarum gentium Romae nata, populari convictu, communique rerum tractatione aucta, denique usu ipso, di sorte quadam inveniendi ligandique verba, non ratione di consilio ad hanc copiam propagata , numerisque suis ab luta. Hanc proinde praeceptis coercere totam, perinde est, ac de scientia, non de lingua.disputare: quod Varro ipse, analogiae ceteroquin exactorti molestissimus, aliquando cum didicisset, mullam esse observationem similium docuit, & in omnibus paene verbis unam consuetudinem dominari. Id vero quam mirum videri debuit Alvaro nostro, qui de sola nominum, verborum, ae participiorum constructione quingentas ferme regulas non sime multis praeterea observationibus conoinnaviti Fuit ille certe magno ingenio, magna industria , magna Latini sermonis peritia, cui ego de re tota libenter concedam, si suas regulas non dicam omnes, non plurimas, non aliquas, sed principem illam, ac ceterarum caput de ver bo

28쪽

AD GRAMMAT. 9

bo Amo adversus irruentem undique inimieorum impetum defendat, sartamque tectam ab omni detrimento conservet. Quid enim primum decernis , Emanuel, de verbo Amοῖ Num esse activum, S inter activa familiam ducere ' At. Ausonius ad neutra rejecit: in apud Deum

amat. Quid tum Z Num esse primi ordinis, nec alium postulare casum, nisi quartum Z At est qui secundi faciat, eique genitivum apponat: Nolo naidem amare tanti. - id postea ' Vis ne esse pri--imi di secundit At cicero ad quartum refert: Si quicquam me amas. Quid deinde Τ Esse etiam

quarti 3 At idem in sextum conjicit: De raudu- Attil. 7.sculo multum te amo. Pro pudori Ejus rei artem δ' efficimus ac venditamus, cujus fundamenta prima tam facile corruunt. Novi equidem, S qui analogiam summa ope defenderent, ab ipsa florentis Romae aetate fuisse nonnullos : sed nemo tamen

cum hac nostrorum Grammaticorum turba cominparandus, qui ut nihil intentatum relinquant, ab ipso mundi exordio, & vetustissima Hebraeorum lingua Romanarum vocum caussas, similitudinem,& originem petunt, petituri altius vel ab Arcadibus, sit Arcades, quod Poetae eorum jactare consueverunt, ante lunam orti fuissent. Nihil novi affero apud eos, quibus est aliquiς cum Martinio. eum Becmann', cum Vosso usus. cum his autemΤImo etiam cum viris nostrae hujus aetatis praestantissimis, qui abrepti saeculi more, gravissimum

certamen de voculae nescio cujus origine nuper instituerunt, multasque ac reconditas eruditiones

ex Hebraeis codicibus, ex Syriacis, ex Arabicis, ex Graecis ductas in tam leve negotium contule- A r ' runt.

29쪽

. ' i st

varia,

' - a Grammaticorum deliramenta dic

. ...,

30쪽

AD GRAMMAT it

his in or Praeterita tribuunt, alii adimunt. Quibusdam placent verba Neutra, ac Deponentia, quidam toto Latio exulare jubent. Denique in 'tanta Scriptorum multitudine neminem unum in . venias. qui malit aliorum vestigiis insistere, quam nova comminisci, ceterosque omnes allatrare. Nolo vos, Auditores , per singulas partes ducere .

omnesque de orthographia, de Prosodia, de Et mologia, de syntaxi controversias hoe loco explocare, ne gravissimo ossicio, ne tempore, ne patienistia vestra nimium abuti videar. Percurrite, si vacat, quae solent homines libellorum suorum initio longissime praefari, ubi ceteris, qui ante sede re Grammatica scripsere, diem dicunt, eorum lucubrationes mendMas, nugaces, sordidas, cloaei' nas sit verbo Scioppiano veniab audacissime appellant, seque ex Deorum immortalium sede qua si delapsos, allaturos optima pollicentur. Cumquasnguli & universa eadem recinant, quo se Vedi tant miseri adolescentes t cui se tamquam duci tradant germana latinitate instituendost Numquid Varroni t At litterarum porcus dicitur a Palaemo. ne. Num Prisciano 8 At Graecum hominem Latinae linguae Deum secisse existimat Alvarus. Num Vallaei At ejus Elaganitas Ramirerius de Prado inelegantes appellat. Num Donato, num Probo, nurn Servio, num charisio ' At hos omnes passim labi, & monstra effutire eontendit scioppius. Num denique Seioppio ipsi Z At miserabilis litterator dieitur ab Homio, vir desultoriae levitatis 'a Labbeo, canis Grammaticus a Lambecio. Indignamini ad haec, Auditores: sed artis, mihi credite, seu vitio, seu fato quodam fieri solet, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION