장음표시 사용
31쪽
. Ia ' ORATIO I. nec se a quisquam afferre possit, nisi carpat alisna; nec aliena carpere, nisi modum excedat.
Quam indecorae, quam pudendae, quam prope insanae fuere contentiones illae Poggii cum Valla , Politiani cum Merula, Scaligeri cum Erasino de rebus his minutissimis, quasi de aris S focis ξ Quam illa ridicula Francisci Philelphi eum Ti- motheo quodam Graeco, qui de vi syllabae pugnaturi , ea lege in aciem ex composito descenderunt, ut victus barba mulctareturi O magnas nugas magno conatu actast O vos iniseros quicumque ab his tamquam ex tripode de Latinae linguae ratione responsa petitist Quos aestus. quas tenebras vobis offundent Grammaticae illae Philosophicae, Minervae, Aristarchi, Mercurii, Theseari, in quibus ad eriticam eruditionem multa qui. dem sunt acute ac subtiliter excogitata, ad locutionis vero Latinae usum propemodum nihili Est illustre quiddam Latinus sermo, ingenuum, per- spicuum. tricis S ambagibus carens, quod nemo umquam ex his hominibus pugnacissimis consecutus est: nec vero intelligo scriptis suis quo pacto fidem concilient, quibus ipsi. quae praecipiunt, praestare non possunt. Polycletum accepimus statuarum artificem totius Graeciae peritissimum non ante celebrem illum recte fingendi canona in lucem edidisse, quam publice proposita statua, velut artis exemplo, suas ipse regulas egregie praestando confirmasset. Ita se mihi Grammatici probent: tum vero fatebor non invitus, Latine loquendi facultatem eorum praeceptionibus tamquam ca'. non e probandam esse. Sed profecto, quod Carneades apud cicercne n ajebat, oratoriae artis scri/ pto
32쪽
ptorem ne mediocriter quidem disertum fuisse ullum, idem de Grammaticis assirmare licet, neminem adhuc artem, quam traderet, Latine loquendi ne mediocriter quidem calluisse. Non est
hujus temporis, aut loci, multo vero minus mearum virium, singulorum vitia commemorarer Vein
rumtamen, ne quid gratis ad invidiam afferre vividear, prodeant in medium hinc Terentius Varro, Veterum Grammaticorum, hinc Iulius Scaliger, nostrorum sine controversia princeps, quorum alter aurea aetate Deorum benencio natus, ciceronis aequalis di amicus, ita tamen scripsit, ut eum Livio Andronico Romanae linguae incunabulis exceptus videatur: alter vero Josepho filio communi omnium consensu primas cedit; illi inquam Iosepho, cujus peregrinitates, barbarismos, soloecismos nec unos, nec leves Scioppius collegit.& in suo de stilo historico libro posteritati mandavit . Tametsi Latinae linguae laudem ut ante dixi neque totam, neque praecipuam in soloecismis vitandis collocari puto, quod est emendate loqui ; sed in ipsa potius plena ac tereti compositione verborum, in colore & habitu quodam, ut nihil claudicet, nihil dissiuat, nihil fluctuet, sed tota permista & temperata numeris, aequabiliter constanterque feratur oratio, quod unum est, si recte sentio, Latine loqui. Numerosa haec & eoneinna verborum eomprehensio nulla definiri arte potest, nullis Grammaticorum praeceptis concludi cujus vel maximum vitium eri si de industria quaesita ad certas leges operose exigatur. In auribus est singulorum tora, di ad aurium sensum judicanda
quod fortasse olim praestare non fuit valde dissi,
33쪽
rite audientibus ae loquentibus nihil nisi Latine, at vero his temporibus, nisi quis se totum veteribus scriptis dedat, & in eorum lectione &imitatione dies noctesque versetur, nec tolerabile quippiam Latine conabitur, nec nisi insipienter judieabit. Hinc fatuae passim orationes, in qui hus eam est, perspicuus Grammaticus labor, ut omnia macra sint, meticulosa, hiulea, sine numero, sine veneribus, sine gratiis ; quae tamen a ditori misero laudandae sunt , quod nequeat bar-harismos & soloeeismos ex Grammati eorum regulis designare. O te dementem, M. Tulli, qui cum varronis de re Grammatica libros haberes. linguae tamen nitorem ex perpetua catonis, Pla ti, atque in primis Terentii lectione hauriendum tibi existimabas. Te levem, Demosthenes, qui Thueydidis historias eum saepe legisses, octies insuper descripsisti. Τantumne tibia foro, & a curia superetat otii, ut non te potius Grammatico homini traderes, unde Atticam illam sermonis elegantiam oeyus arriperest Itane igitur, Auditorest Ne vivam, siquis ex nostris, qui se Tullianos profitentur. unam Tullii Orationem aut semel in vita descripsit, aut octies lectitavit. Veligitur cicero, in quo esset Latini sermonis ratio, Demosthenes, in quo Graeci, non satis intelligebant; vel nos in Grammatico ludo, aliud agentes, quam oporteat, frultra laboramus. Valeant Prisciani, valeant Servii, valeant Donati; Suet. de vel eos consulamus eatenus, ut ab aliquo Pom-ill. Gr m. ponio Marcello de soloecismo postulati iesponde re possimus. Ergo ut extremum aliquid habeat oratio mea, quo tota hujus generis ratio concly
34쪽
datur traditus mihi ad institutionem adolestens norit linguam esse quamdam, quae Latina dieatur. Italicae parentem, eique magna parte similem. Hujus sciat esse nomina, esse verba; nominumque ac verborum ordines certis obstringi legibus, quae sint memoriter ante omnia discendae: summa constructionis eapita altissime infigat animo, calleatque probe velut ungues digitosque suos: in Ptosodia versetur aliquanto magis ; quod ratio condendi carminis certior est magisque definita, quam solutae orationis : ad extremum pau-
eis ex Etymologia Ac orthogtaphia delibatis, Grammaticos longissime ableget; sibique valde
persuadeat, non Latinum sermonem ex Gram- .matica, sed Grammaticam ex Latino sermone natam este. Quid ita 3 Nimirum ut aquas ex ipso fonte hauriat. hoe est Latinos seriptores legendi
scribendique exercitatione numquam intermissa in laeeum & sanguinem suum convertat; unde ille exiliit orationis ambitus ac nitida circumscriptio. quae supra Grammaticorum vires posita, auribus
longa diseiplina exereitatis judieari potest, verbis explicari non potest. Id unum in hae palaestra arduumeth ae dimelle, quod & liberale ingenium
postulat, & morum conformationem quamdam ingenio similem, & illam extremo loeo diligentiam , quae sola in hac arte minimum valet, eeteris tamen adiuncta naturae praesidiis, Tullianum illud dicendi genus emeere potest, quod tantopere commendatur . Hoe scilicet ab hominibus non tam miti sidere natis, aut excultis frustra requirimus, qui, ut carmina edant saepe Optima, orationem tamen, cujus non est nisi aurium sensu defi-
35쪽
definitus modus ac numerus , ostendent fortasse nullam, quae Latina dici possit. Vos igitur, adolescentes, quibus in Italia natis atque altis illud insuper accedit, quod in Italiae parte nobilissima.& ad animi cultum opportunissima erudimini, pcrgite strenue in hoc curriculo, ut maiorum vestrorum laudem retineatis. De bellica Italorum virtute nihil sane ausim pronunciare: sed litteras quidem certe non amisimus. commigrant ad nos
quotidie eallidi homines pecunia instructissimi, & praeelaram illam Musarum supellectilem, optima
volumina nobis abripiunt: artes etiam ae disciplinas paullatim abducturi alio, nisi studio ae diligentia resistitis. Vestrum est communis patriae famam ac splendorem ex tanto periculo eripere, vestrum luctuosam ealamitatem ab hoc solo, a nobis, a vobis ipsis prohibere; ut omnes intelligant Romanum imperium Italis auferri potuisse,
Romanas litteras non posse. In vos conjecere oculos,vos hortantur atque impellunt parentes pro
familiae honestate, cives pro Reip. gloria, ma iastri pro scholae fama, sed in primis Antistes Eminentissimus pro Religionis eaussa, quae cum litterarum caussa coniuntiissima est.
36쪽
Praeposita editioni primae hujus orationis. ORationem Minc cum baberem, non defuerunt
qui crederent, Me nova moliri, ac de Gramismaticis sudiis hoc in loco mutandis cogitare. u me coegit orationem ipsin rupis commistere, t
tamque consitu mei rationem O causam patefacere . Nec igitur is ego sium, ut tantum Usm; nec fimaxime possem, reruni nostrarum conditio quippiam
de veteri instituto mutari pateretur. Pueri enim fere omnes, qui huc accedunt, Grammaticen attigerant; nec juvat cum ei partem emenses, nova proposta via , rur*m ad carce es revocare. Prae terquam quod nihil semquam tanti eris, ut me ab ea docendi confiuetudine avocet, quam diligemissimi Societatis Patres abique tenent, Manuele Alvars d ce . cum enim acutissimo ingenio Viri iuventinis recte instituenda vias omnes ac , rationes θωtrai, vinam denique ἱllam invenerint, quam Italia omnis
amplexa est, quid nos in tanta virium imbecillis te novi conemur 3 Satis erit, si ductores sapieηtis os, quantum labore O solertia possumur, prope sequamur ; desperantes pψ tot tantosique conam' inveniri posse meliora. Θid igitur, inquis, moratione istac rua de Grammaticis blateras t uo vero nihil dixi, ns exercendi stili gratia. : in qua si quid peccatum est, cur non illi peccarunt. qui injustitiam, qui musicam, qM quartanam, quι asinum laudaverunt 7 Non est sane idem in civisi hominum convUiu reprehendere aliquid, ct laud te s in Academicis exercitationibus es prorsus A idem.
37쪽
persuasio videor, Latinam linguam non ex infini-ris Grammaticorum praeceptis, sed ex Ceterum librarum lectione o imitatione comparaηdam esse . . nolo ego illum tamquam in media arena destimere . Itaque ejus cau1sa Commentariolum de Latinis Scri- ..ptoribus Orationi adjungo . ut qui sint ad legen- ὶ 'dum ct imitandum probatissimi, ex singulorum classibus facile intelligat. Duae porro cum sint divi - ines celeberrimae, quarum una a quadruplici homi nis aetate, astera a metallorum gradibus peti solet , nolui tibi omnes Grammaricorum 'ignas de illis narrando, immensa Dcctionis taedium asserret, sied quod optimum duxi, in prima fere AEdream Borrishium, in secunda Olaum, viros clarissimos siecu- xj rus sium. utrum vero aliquid praestiterim, praeter describendi laborem, Maio te ipsium judicare. δε- νum cui haec' Non illis certe, qui librorum prooemia cum legerint, satis habent; magnoque siupercilio in triviis is compitis de re tota ' disceptant rsed unis illis, qui ct patienter legunt, ct sapie rer judicant, is humaniter monent. Horum aliquems, nactus fuero, de graculorum vocibus non laborabo . Vale.
38쪽
De ortu, Interitu, & Instauratione
Ac de ejus Scriptoribus ad secula viue XVII. OV m 4m0dum aperto Romae asylo, da
laque victis hostibus liberalissime civitate, dispari genere homines in unis Igentem coaluerunt, ita linguae variaeae dissimiles, inter se commistae unam illam Pepererunt, quae Romana ab urbis, Latina a regionis nomine appellata est. Sed quia priami Urbis incolae Graeci generis fuere; & Romulus ipse de rebus suis, & Numa de disciplina sapientiae Graece scribentes, sermonem hunc in primis populo eommendarunt; hinc magna consecuta est similitudo inter utriusque Geptis litteras, S litterarum sonum, atque adeo. inter verba ipsa , & verborum constructionem. Quocirca Quinctilianus l. I. c. Haec, inquit, diviso mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet: nam maxima ex parte Romanus inde conversius est . Adde, quod per saecula quinque, & eo amplius, vel nullae, vel perrarae fuere Romae litterae praeter Grajas: eumque Romanus sermo ad eam c piam S elegantiam pervenisse visus est, ut ad artes ac disciplinas transferri posset, nescio qua ta B a men
39쪽
men semper verecundia Graecae linguae tamquam parenti honorem detulit; & a victa debellataque provincia Populus Romanus gentium dominus leges dicendi scribendique accipere non recusavit.
Hor. l. a. ep. I. Graecla capta ferum victorem cepit, O artes intulis agresti Latio. Quod cum reputo, vix mihi persuadeo fuisse ullum, aut esse. aut vero umquam esse posse, qui Graeca studia in homine Latino non probe . Ex iis, qui Latinae linguae tempora in eertas aetates velut hominis vitam distribuunt, illi nobis videntur probandi maxime , qui Infantiam ejus ad annum Urbis eonditae DXIV. eo CCCt dio S M. Tuditano, perducunt; quo anno Livius Andronicus fabulam dedit, ut tradit cicero in Bruto e. 38. & lib. I. Tuscul. c. I. EisIenim & Salios Sacerdotes Numa constituit, qui
armatos Deos canerent, di Pontifices, qui Romanarum rerum annales conficerent; rudia tamen &incondita fuere omnia, qualia novi Imperii status, perpetuis bellis post Numam petitus
patiebatur. Rus aevi monumenta patetim, incen
si a Gallis Urbe anno CCCLXVI. periere; par tim' vetustate ipsa absumta sunt, praeter legum fragmenta pauca, quorum specimen velut prima halbutientis Romae verba praebemus. Lex Romuli, seu Tatii collegae ejus, seu Tullii sexti Romanorum Regis apud Festum in vo-
sei parentem puer verberit, ast oloe plorasit,
40쪽
Hoe est Si parentem puer verberet, at ille ploret, puer sacer esto Divis parentum, h. e. eis tamquam hostia mactari possit. Si nurus socerum verberet, sacra Druis ejus esto. Anno ab Urbe eondita CCLXI. eujus aetatis sermonem hamdum appellat T. Livius i. a. e. 32. Lex prima Tribunicia apud Festum in voce SACER ex emendatione partim Scaliseri, partim F. Ursini. Quei aliuta faesit, eum pequnia familiaque saeerestod. Sei quis em oeisit, pariceida nec estod. Ηoe est
qui aliter fecerit, cum pecunia o familia sacer esto .
Si quis eum occiderit, parricἱda ne esto. 'Anno ab Urbe condita cccIU. ta XII G. bulis lex prima de Iure privato ex optimis monumentis concinnata, Sein ious voeat, atque eat . Neit, endocapito amtestarier. Si calvitor, pedemve struit, manomendoiacito. Si morbos aevitasve vitiom escit, quein ious vocat, iumentom dato. Sei nolet, aroeeram nei sternito. Hoc est ,
Si in jus aliquis vocas, flatim vocatus eat. Mis, incipiat vosans refles appellare. Si frustratur, pedemis fugiendo refert, manum illi iniicito . Si morbus vel aetas impedimento fit, quominus ,re possit, qui In ius vocat, iumentum Hyi dato. Si nolit iumentum accipere, lecticam illi ne parato. Novi sane, viros praestantissimos & leges Regias,