Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

uxores advolant, onusque paenitendum temerε suscipiunt. Inde impensae majores, inde gravissima censui puerorum cohors, inde jurgia, inde divormita, inde infinita prope mala, quibus leges re media parare conatae lant, sed pararunt omnino numquam. Illud inter cetera cautum est, ut matrimonia recte fierent: nam malum principium similes fere exitus consequuntur. Hinc illa e plosa, quae clandestina vocantur, quibus faciles plerumque puellae olim deceptae jura legesque seu 1ira appellabant. Aut igitur uxore abstinendum ell, aut ita quaerenda uxot, ut sine fraude do-Ioque fiat. Id dum ostendo, favete humaniter, Auditorest non quod ego humanitatem vestram υἰlo modo mereri possim, sed quod omnibus pa ratam esse pro vestra facilitate velitis s

a Lim conatus Grates deducere Pindo, Numine non fausto disticha multa dedi, Pothea tentavi, numquid tetrasticha possent; Sed numeros sprevit Gratia trina meos. Carmina jam crescant: poterunt hexasticha focismFrangere majori Arrea corda sono . - DIM

552쪽

DISPUTATIO XVI.

Ad Moralia.

P R O OE M IUM. Si quis rerum nostrarum ignarus tantum hune

apparatum aspiceret; ingentia volumina, sublimem exhedram, exactores rigidos, magnam or natamque arenam, frequentiam, silentium, expectationem, & quod eaput est, judicem Eminentissimum, is certe gravem sibi animo certaminis speeiem objiceret, agique de Musarum arisae focis existimaret . Ubi vero nos in medium voeatos audireti nescio quid nugarum blaterare, putaret se tamquam m Oceani litore Caligulae mimum spectare, cum parata expeditione, machinis balistisque dispositis, indicta denique pugna, adversus conchas exercitum duxit, in easque unas tantarum irarum immerentes impetum secit. Ita fit, Auditores. ut nos infirmitate nostra gravis. simae exercitationis dignitatem minuamus; magnamque vel ex eo eommoveamus invidiam, quod non infra scholas eeteras detrusi,tum demum

prodeamus quandoquidem prodire juvat eum alii ompino desierint. Ac de nobis quidem, nostraque gloria, quae revera nulla qst, nQn adm dum laboramus: verumtamen Moralem distiplinam, quam nos, quales demum eumque simus. in hanc lueem asserimus, quis pati possit tam acerbe accipi, di velut inter ipsas litterarum vis

Sueto in cati . c. 46.

553쪽

quilias amandarit Sieeine morum ae vivendi magistra turpiter iacebit, aut etiam iis locum eedet disputationibus, quae inani cogitatione verbisque futilibus circumscribuntur Z .id ita est do genere hominum male merita, ue cultores quaerere precario debeat. neminemque unum inveniat.

cujus ingenio & auctoritate sustentetur ρ Τibi se hodierna luce commendat, Princeps Eminentissi. me, cujus tanti interest Moralia studia in Epistopali ditione florere, ut ipsa ditio sine illis nulla futura sit. Interim vero habe, quid nos pos- ismus: ae si nihil aliud, hoe tamen proba, quod iter optimum ingressi sumus. i

GRATIARUM ACTIO.

SOerates, ut scribit Plato, in disputationibus

ita versari solebat, ut cuperet inferior potius, quam superior discedere; quod ratione victus. falsis opinionibus, siquas animo comprehe disset, liberaretur. Tanto hoc proposito exemplo, hihil mehereule doleo, quod me toties in hoc tertamine ad absurda declinantem sapientia ve-Itra revocaveritis ; nee turpe existimo ab iis vin- iti, qui pro eorum coni modis pugnant, qui vin- leuntur. Et me igitur victum a vobis fateor, & lhb id ipsum ingenti beneficio obstrictum: quae simplex atque ingenua debitionis confessioenon solum ad referendam gratiam, sed etiam ad ineundam Eliquo modo valere debet. Nisi forte ii vo- his grati videntur, qui confecta demum pugna. Musas excitant, quae sibi epinieta canant, di abeuntea tamquam ad coronam comitentur. Nos si quas

554쪽

quas agere aut habere grates possumus, primum agimus & habemus, quod non infra dignitatem vetii am putaveritis nobiscum manus conserere; deinde quod victos profligatosque in fidem tutelamque vestram acceperitis, seu poties jam acceptos retinueritis.

DISPUTATIO XVII.

Ad S. Scripturam.

ΡUblieae disputationes ad veritatem detegendam primum inventae, nescio qua Dialecticae artis depravatione superioribus annis degener/runt, di a rerum dignitate ad Verborum pugnas Occontentiones adductae sunt. Cum enim olim qui tamquam studiorum exactores advocabantur, plures subinde dissicultates proponerent, nullaque Verecundia impedirentur, quin una soluta, ad aliam iit transirent, gravissimum fiebat ingeniorum experimentum ; totique coronae, absoluto certamine,

apparebat, non quanta subtilitate ac volubilitate Verborum esset, qui responderet, sed quanta ejus scientiae intelligentia, de qua sibi respondendum proposuisset. Uerum posteritatis levitate facium est, ut non videatur ex dignitate ejus qui interrogat, a prima dissicultate discedere; di inanibusi' verbis ac sophismatis rem ducere praeitet, quam g alio confugere, & novo argumento adversarium, tentare. Sed concedamus hoc scholasticis exerci

555쪽

tationibus, in quibus nihil fere nisi acuminis gloriola quaeri turi dominentur ibi vulgaria formulariun monstra, perterrefaciendis adolescentibus imventa : esto in eo eampo victor ac triumphator. qui quod semel proposuit. ad finem usque velitando sustinuit; S multiplici verborum conia snatione idem dicere sexagies potuit . Aliud quiddam nobis in S. Scripturae studio institutum in ;totaque hujusmodi exercitatio in eo consistit, ut ejus sensa quam optime & quam planissime explicentur, multisque similibus allatis confirmentur . ceterum nihil laboramus, utrum argumenta dialectieo artificio eontorta sint ς utrum loeo uno nostra eum sententia conciliato, alius omnino novus & a primo diversus afferatur; utrum difficultates difficultatibus eolligatae simi, & alteram altera tamquam filia parentem excipiat. Unum illud fatemur deesse nobis, quod ab ingenio pro-fieistitur; quod quidem si rei propositae responderet. nimium beati nobis videremur, nec tot Iaboribus ae vigiliis florentissimam aetatem fran- peremus. Quod si in hae virium infirmitate plus Iusto audere videmur, reputate, non nos quidem de nobis iudieare, sed ejus parere jussicio, qui rerum nostrarum arbiter divino eonsilio constit tus, non studia modo universa, sed singulorum contentiones pro sua prudentia Sauctoritate m

deratur.

GRArIARUM ACTIO. TRia sunt, quae beneficium ornant & a lueficant , is qui dat, id quod datur, re

556쪽

DISPUTATI ONES. m

is qui aeeipit quae singula magnam mihi injμeiune agendarum gratiarum difficultatem. Nam. ut ab ultimo incipiam , is ego sem , in quo nulla erat promerendi caussa , id vero accepi iaquo uno ad famam S existimationem nihil est maius, hoe est praestantissimorum virorum pra sentiam, &, nisi me amor fallit, favorem quoque. Verumtamen qui beneficium contulere, non valde me sollicitum habent 3 quippe etsi pluri .mum mereantur, nihil tamen solent pro sua benignitate postulare. Iuvat ergo a vobis bene elum accipere, Viri ornatissim ,, qui praeter debitionis professionem nihiI insuper requiritis. Hoc vobis gloriosum est, tantoque gloriosius, quanto pauciores sunt, qui, gratis hoc tempore benefaciant. De te vero tibique quid dicam, Praeossit Issultrissime, erius praesentia & iudicio tantopere laetantur Musae nouraet Unum illud verissima dicam, quod multarum laudum initar erit, esse-eisse te sulentia di humanitate, ut ille ipse rebus nostris adesse videretur Princeps Eminentissimus . qui unice optari potest ac debet.

DISPUTATIO X v III

P R O OEM Iu M. OUi de valetudine seribunt, si fere missioremae litterarum osores, nos tamquam male sanos accusant, quod diebus ferventissimis non si

557쪽

lum non cessemus, sed etiam operam laboremque intendamus. Videlicet non intelligunt. nostras has exercitationes adeo nihil incommodi habere, nihilque molestiae, ut & a Latinis ludi, &a Graecis σπιλαὶ, hoe est otia, sint appellatae. Quod enim incommodum esse potest . in tecto conclusoque loco, & ad solem arcendum praeclare comparato eum lessissimis viris sedere, de rebus pulcherrimis conferre sermones ; imgeniosas disputationes audire, modo Poetae Optimi , modo oratoris, modo Philosophi cogitata percipere, 'ine ulla denique aut certe sine magna eorporis contentione insitum a natura diuendi desiderium suavissime explere ξ Numquid, ni ita esset, tam multa ingenia, tamque praeclara minimam quamque invitationem acciperent, tanto silentio ae favore adessent, ne ipsima quidem interrogandi, monendique officium recus renit vobis enimvero injuriam faeiunt, nobilissimi Auditores, qui nostrum hoc consilium damnant talibus suffragiis probatumr nisi quod qui ita loquuntur, sibi ipsis potius injurii sunt, quod ostem dant, non modo se litteratos non esse, sed omnino quae sit litterarum ratio ae natura, qui locus ac tempus, ignorare. Quamquam mihi quidem nihil aliud quaerendum est, quam quid jubeat Princeps Eminentissimus, cujus auspicio studia nostra reguntur et neque enim aut ille jubere potest, nisi

opportuna, aut nos incommodum reputare debemus . quod ipse nobiscum patientia tam insignisiascipiat. Illud unum hodierna exercitatione mo testum fore video, quod ab hae ingenioli mei i firmitate manabit: sed tamen siquam vim ac si

558쪽

gnifieationem habet, quod vulgo fertur, nihil ita esse in provincia philosophica monstrosum, ut omni prorsus auctore careat, videor mihi in eampo tam lato posse aliquid, si minus probandum, at certe ferendum.

GRA TIARUM A C TIO. SI ego nune vestris ornatus benefietis gratias

agere velim, haec ipsa beneficia non satis e gnoscere videar ; aut mihi plus assumere, quam vel aetas, vel ingenium, vel exiguus hie dicendi usus pati possit. Silere autem me neque loel eon suetudo sinit, neque mehereule si sineret, ipse mihi tantae debitionis conseius quiescere posim,& sine ulla mei in vos studii atque observantiae significatione distedere. Ergo quam benevolentiam in ipso certamine adhibuistis, sola voluntate nisuque contenti, eam nunc quoque suscipientes, satis habete, me omnem prorsus gratiae referendae rationem persequi, quamvis pro mearum virium infirmitate nullam assequar. Id ego te inprimis oro atque obsecro, Prineeps Eminentiss- me, cujus beneficia eum plurimi faeiam, doleo uel maxime nullam mihi esse facultatem, qua ti-hi voluntatem hane meam aut privatim probare possim, aut in hac publica luce patefacere. Fruere virtute tua, quae ipsa per se magno viro debet esse satis : ego enim, quod unum valeo, tam excellentis ornamenta animi perpetua eogitatione complectar, ossicio eolam, praedicatione amplificabo.

559쪽

DISPUTATIO XIX

Ad quamlibet disciplinam.

PROOEMIUM. SIqirando nova potuit publieae exercitationis

species in palaestram litterariam afferri, nunc certe necesse est: tum quia veteres nimio vulgatae usu, di interdum etiam dolo foedatae pristinam dignitatem aliquo modo amiserunt. tum quia tan ta est eorum hominum copia, qui sui periculum in hae luce facere eupiunt, ut nisi plures un die producantur, quotidie civitatem eonun Vere oporteat, di a ceteris occupationibus abducere . Ergo dimicationem illam, in qua unus versari is lebat , duce aliquo ejus ingenium voeemque re-

sente, nunc tres subimus, sed partem singuliuam, lateribus plane nudis, sine Magistri praesidio, ae siue illa confidentia opis, quae alios mu- inire consuevit, & adversus tela omnia, undecum que mitterentur, confirmare. Neque vero tantum audemus, ut credamus posse nos viris praestantissimis cum laude resissere; verumtamen hac iratione declaraodum publice fuit, nihil minus propositum fuisse nobis, quam ut nova hae disputandi forma dissimitatem di periculum defugeremus . Nunc vero quis ita in nos iniquo animo erit. ut cum videat in hac acie adolescentem nulla re nixum, nisi suo qualicumque ingenio, non faveat humaniter, modicisque eontentus bona cum gratia

560쪽

ria dimittat Z Id quidem ab omnibus, sed a te inprimis speramus, Princeps Eminentissime, qui ut mos viresque nostras perquam exiguas optime no sti, ita aliud nihil postulas, nisi ut satis animorum sit ad res dissicillimas suscipiendas.

SI, quod Aristoteles ait in secundo Rhetori eorum libio, verecundum est saepius beneficium ab eodem accipere, quanta nos obrui verecundia debebimus qui vos tam saepe logis nostris obtundimus, S rerum minimarum judices constituimus Enimvero si perturbatio haec, quam etiam virtutem nonnulli putarunt, laudabilis in juvene eli , habemus abunde, de quo nobis ipsi gratulemur: sin autem ne ipsa quidem, quod ex vitio oriatur, culpa caret, videtis quo loco simus. Sed nisis hae e philosophiee: valeat Aristoteles; potiusque nos ossiciorum magistro Ciceroni tradamus, qui animi esse ingenui putar, cui mritvm Meay, ei plu- ad vaditifimam veste debere. Quo plura in nos confertis , i. a. epileo plura expectamus: nimirum quod ipsi vos beneficia vestra otnate debeatis, nec aliter ornari possint, quam si novis beneficiis cumulentur. Hoe vero tu ne monendus quidem es, Princeps Eminentissime, nisi quod, ut Ovidianis versiculis utar,

nendo

Laudat , O bortatu comprobaι acta μοι

SEARCH

MENU NAVIGATION