Jacobi Facciolati Orationes et alia ad dicendi artem pertinentia : cum praefatione perill. viri D. Jo. Car. Nob. a Newenstein

발행: 1751년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

iudieandas; sollieitudini huie nostrae non solum

veniam dabis, sed auspicia quoque tamquam rei gravissimae praebebis. Quamquam nihil in Theologico pulvere leve est, ipsaeque illae exercitatio nes, quas reliquae facultates umbra tegunt, di domesticis parietibus concludunt: si a Theologis suscipiantur, ex re ipsa dignitatem eapiunt, di magnorum virorum praesentia dignae sunt . Itaque ipse me tibi potius excusabo, qui neque ingenio

ita valeo, neque viribus, neque usu, ut rei non

exiguae gravitatem coram Principe sustinere possim. Video enim, quam dedeceat ineptire, ubi qui praeest, dignitate & sapientia conspicuus , sua quadam lueerubsellia ornat, magnamque verecundiam dicentibus & audientibus offundit. Sed profecto si tum denique appellare te debeo, cum paria tibi eniti potero, tardius id aequo, aut numquam fiet. Interim quae possunt a me proficisti, qualiacumque sint, humaniter excipe et nam ita quidem fiet, ut ad majora confirmatus aetatem audendo praegrediar; eaque tibi offeram, quae tuo nomine patrocianio quadantenus digna, his vero longe meliora judicentur.

GRATIARUM Ac TIO. AUdisti faellis; virtus haec prineipe digna,

Muneribus nullis allicienda venit.

532쪽

DISPUTATIONES. sis

DISPUTATIO IV.

Ad Historiam Ecclesi sticam.

p R O OE MI U M. Nondum satis molestia illa deposita, quam

ex Theologica exercitatione cepistis, ecce vos iterum Ecclesiastica historia in hanc arenam adducit, de se suisque alumnis judicaturos. Nempe plurimum sibi scholae nostrae de vestra sapientia cit humanitate pollicentur , quae se vobis sit gulae publice commendant, nullaque tantorum calorum ratione habita, aures vestras obtundunt. Ea quidem est Hidiorum nostrorum ratio, ut his diebus absoluta, aliquam sibi quaerant ex publica iuce commendationem: nisi tamen cum primum patientiae vestrae periculum fecimus, tam nobiscum benevole egissetis, nemo profecto nostrum ausus esset rursus descendere, vestrumque animum, renovato certamine, pertentare. Tametsi nova haec exercitationis species, insolitus rerum historicarum apparatus, minime usitatae de antiquissimis temoporibus quaestiones nonnullam habere videntur j cunditatem, quam illae fortasse non habent egregiae quidem ac divinae, sed tamen valde protritae Thomistarum & Scotistarum disputationes. Uerumtamen de re ipsa utcumque sit, de me quidem certe nihil polliceri possum, nisi tenue atque exiguum; tum quod nemo est, qui in tanto diuesicillimarum rerum discrimine audere debeat; tum

K k quod

533쪽

quod ego minime omnium ad audendum factus, non modo sedem ac pulverem, sed etiam umbram timere soleo. Quid igitur Z Scilicet tantum mihi esse in te praesidium intelligo , Princeps Eminentissime, ut praesentia tua confirmatus animos sumam, magnoque me sive ardore, sive impetu incertamen conjiciam . Tu nobis si faveas, nihil est aliud, quod laboremus ; nec vero favere non potes , ubi tuos videas in magno periculo positos ope indigere .

GRATIARUM ACTIO.

Unera non possunt aequa tibi lance repem Munera non debent lance minore dati .

DISPUTATIO V.

Ad S. Biblia Polyglotta.

terarum studia vocatus sum, fortunam in eulare coepi; quae me in altum repente compulisset, ubi magnam vitae partem modico fructu lassarer, nihilque mihi perdiu appareret, nis pon- rus o aether. Exiguus quidem codex aci discen- dum offerebatur; at eum ajebant multis abditisque linguis descriptum esse, quas simul omnes terribili nescio quo nomine polyglotta vocabant, aeter

534쪽

risque voluminibus exaratas ostendebant. His addebant & Biblia magna, & criticos Saeros, ct Cornelium a Lapide, & Τo statum, & Ugonem,& Sylveiram. & Lorinum, S alia multa Scriptorum nomina, qui non libros, sed bibliothecas ad nostras animulas fatigandas ediderunt. Dii boni, quae tum me cepit desperatiot Parui gravate quidem, ut fit, sed tamen parui, quoniam

ita necesse erat. Quid tum postea i cum paullo longius pro ressissem, facile cranovi omnia initio ad fallendum composita fuisse; nihilque studiis nostris planius esse, si recte instituantur. Linguae multae sunt, sed valde sibi similest interpretes

prope infiniti, sed eadem fere recoquentes: Volumina immensa, sed succus mediocris, ex uno in aliud minima varietate decurrense uno verbo, si methodus non desit. Omnia in medio posita Sexpedita. Neque vero haec dico, quod putem posise me in hae exercitatione facili negotio praestare: iam enim fateor ante tubas, non eue mihi propositum, ut contentionibus emineam, a quibus me dc voluntas, & exilitas laterum, & verecundia quaedam paene rustica cogit esse alienum.

Sed haec ipsa, ut spero, imbecillitatis pudorisquo confessio ab ea me culpa liberabit, qua se multi nimio plus fidentes hoe in loco contaminant.

GRATIARUM ACTIO. .

MUnera non referor nimirum senore nullo Illecti nobis munera vestra datis.

535쪽

DISPUTATIO VI

Ad S. Scripturam Vulgatam .

p R O OE M I U M. Ecce nos Vulgatae Scripturae Interpretes, ut

nobis quidem videmur, satis industrii, ut aliis nescio quibus, desides & ignavi. Sunt enim quidam nimii obsoletarum linguarum admirat res, qui nullam diligentiam probant in saeris litteris adhibitam, nisi Graecos & Hebraicos codices complectatur: quorum opinio si quidquam habere momenti debet, videtis quodnam judicium nondi eam de Scholasticis scriptoribus, sed de ipsis. Sanctis Patribus ferendum sit; qui omnes, pra ter Hieronymum, Hebraicis litteris earuerunt, multi vero etiam Graecis. Equidem non intelligo , qui fieri potuerit . ut Deus Optimus Maximus in medio Latio religionis sedem constitueret, nee tamen vellet ad ejus mysteria explicanda Latinas litteras esse satis . Latinus igitur erit supremus religionis Antistes atque Interpres, Latinae ejus conititutiones, Latinae sacrificiorum formulae, Latinae preces; liber vero ille, unde haec omnia fluxerunt, per quem maxime eonstant, ad quem unum tamquam ad lapidem Lydium exigenda sunt. intelligi ex toto non poterit, nisi ad Graecos S Hebraeos eonfugerimus i Si qui tantum ingenii habent atque otii, ut multarum linguarum cognitionem comparare possint, afferant per me

536쪽

licet ad Uulgatae Scripturae studium non Graeca solum Hebraica, sed etiam Arabica di 'gyptia ; sed a nobis tamen 'nihilo plus requirant, quam quantum potest Latinus homo ad sacrorum Bibliorum interpretationem divina providentia vocatus. Nam quod de fontibus ajunt, inde puriores latices fluere , quam ex rivis, id a D. Hieronymo petitum est, cujus aetate minus aliquanto depravati erant Hebraici Graecique eo ces, Latinus vero nullus designari poterat in magna Interpretum varietate, qui pro certo haberetur. Nunc universae Ecclesiae decreto quidquid erat in antiquis illis fontibus auctoritatis , in Vulgatam interpretationem derivatum est; ut jam nec pervicacibus Hebraeis, nec levibus Graecis ad noliram institutionem indigeamus. Haec habui, quae hodiernae exercitationi breviter praefarer, ut a veteri accusatione me meosque aliquando liberarem . Quod superest, in judicio vestro conquie scimus, cui sane tantum tribuimus, ut, si jubeatis, a proposito susceptoque consilio statim disce. dere parati limus . .

UTor jure meo, dum carmina binὸ rep--

537쪽

si 8 SCHOLASTICAE

DISPUTATIO VILAd Dialecticam ἀ

quid sit syllogismus, tenentes, in hanc a renam prodise jubemur, di Dialectiei personam fultinere. Scimus totum hoc discrimen valde leve videri illis, qui crassiore Minerva rerum nomina capientes, Dialecticos parum abesse a Grammaticis putant; quod utrique de verbo ac nomiane, eorumque recta inter se conjunctione pluriamum disputent. Neque vero nos tam abiectos homines Grammaticos judicamus, ut eorum societatem reformidemus, praesertim si illi ad nos aecedant, quemadmodum Seioppius fecit, eum suam illam Grammaticam philosophicam scripsit. Ne illud quidem inficiabimur, utramque hanc facultatem in re levi occupari, modo ipsi nobis ostendant. leve aliquid esse, animi sensa recte formare & efferre. Sed hona illorum venia di- eam ; siqui sunt, qui ita sentiant, vereor ne ingenium habeant ad Dialecticam non satis id neum e nam vel minus apte cogitant, vel sua cogitata infeliciter exprimunt. Nos ex quo ec pimus hoc in pulvere exerceri, tantum videmus, ut nunc demum homines nos esse cognoscamus. ratione & judicio praeditos, ad cogitandum natos.& ad ea, quae cogitamus, mutuis sermonibus i

Diuitiaco by Corale

538쪽

ter nos conferenda. Quam misera est eorum conditio, qui nondum eo pervenerunt, ut disciplinae hujus tam divinae usum & utilitatem intelliganti ille ' inquit Fabius libro Instit. Io. c. a. profecisse sciat , cui Cicero valia placebit a Quod ille in arte dicendi valere putabat, ego adiitaram hane cogitandi artem exigua mutatione transferre soleo, ratus hunc esse primum adolescentis progressum ad philosephica contendentis, si Dialecti eos libenter audiat. Neque enim diffiteor, ab Oratoriis & Poeticis studiis ad haec nostra venientibus omnia videri strigosa, exsucca, frigida, molestiarum plenissima. Itaque qui porro pergit, & perspicit intra eorticem, ille nimirum philosophus est, vel Philosepho proximus: qui nihilo plus capit, quam Grammaticus, Vo cemque omnem, cujuscumque sit scholae, aut magistri, ex sono & strepitu iudicat, is redeat ad Priscianum. Sed de allit nimis multa : ad me ipsum venio, de quo in primis hodierna exercitatione judicium ferri debet. Equidem nihil habeo , quod pollicear, ne illam quidem, quam mnes ceteroquin hoc in loco jactare solent, voluntatem & industriam. Ipse enim mihi vehementer dissido ; & quamvis intendam vires omnes, 'attamen eum reputo, quam longe absim ab eo fastigio, in quo laus philosophandi sita est, non solum nihil in praesenti audeo, sed vix animum majoris aetatis expectatione sustento. Si ullo umisi quam tempore fiet, ut aliquid possim, huius re te diei reeordabor, quo die mearum virium persecutum facere ineipio, di ex vestra erga nos benevolentia semen capio. a f

539쪽

sao SCHOLASTICAE GRATIARUM ACTIO.

Sssipe fatigantem repulit me Gratia r numquid Noa satis est, inquit, munera velle daret

DISPUTATIO VIII

es Ad Physicam.

. P R O OE MIUM.ARtem illam jam adepti, quae definitionis,

divisionis, S argumentationis regulis continetur, reliquum est . ut ad eas disciplinas agis grediamur, quarum gratia tria haec sciendi instrumenta non tam a Dialectieis, quam ab ipsa natura: sunt comparata. In his primum locum tenet Physica scientia, quae terram hanc in qua vivimus, aerem quem ducimus, coelum quo tegimur , uno verbo hominem homini manifestat. Nam via & ratio discendi postulat, ut antequam ad altissimas eontemplationes erigatur animus, quibus sapientia constare dicitur, quae sunt ante pedes, atque adeo in nobis ipsis teneamus; &per hos quasi gradus ad reliqua contendamus. Atque eo jam loeo sumus, ut otiosorum reprehensiones, quae nos in Logicis subtilitatibus occupatos fatigabant, non amplius timeamus e nisi forte ab illis quoque cavendum nobis est, qui operosa omnia, quantaecunque tandem dignitatis sint, improba e solent. Nihil sane praeclarum est, quod

540쪽

facile comparetur. Ae si quis sibi persuadet, per otium & voluptates ad aliquam laudem perveniri posse, non dicam Philosophiae, quae primas in scholis tenet, sed artium minimarum , is quidem non nostra, sed Medici opera indiget. Ex quo

sit, ut eorum voces contemnamus, qui Aristote-Ii studiorum nostrorum duci & auctori obscuritatem objiciunt: quasi vero ille, qui tam elare aedilucide Moralia & Politica tractavit, eumdem nitorem ad naturalia afferre nequiverit, nisi ipsa Terum conditio repugnasset. Quamquam Aristotelica omnia obscura esse necesse est hominibus istis nescio quibus, certe ineruditis, qui cum Graeccarum litterarum cognitione careant, coguntur interpretibus uti. Mihi vero Aristoteles non modo obscurus. sed etiam ineptus ac prope ridiculus 'idetur, quotiescumque per interpretes loquentem eXcipio, praesertim vero illos, qui Scholastici dicuntur, genus hominum ad rixas natum, qui neque Graece, neque Latines cum sciant, Graecos tamen Philosophos interpretari audent, & i, inosermoni tradere. Dii te perdant, miser litterator, qui cum me a teneris unguiculis in disciplinam accepisses, tam multa pollicitus: non tamen iis litteris imbuendum curasti, per quas maxime ad haec Musarum saeraria accedere possem. At hoc tibi tamen debeo, tuaeque institutioni, quod de re nulla judicare ausim, in qua ipse uti ne queam judicio meo ; quod virium mearum im- .hecillitatern non dissimulem; quod non turpe ducam post alios consistere, o quod non didici, plane nescire fateri. Itaque ego Aristotelis doctrinam admiratus eximiam ac prope divinam, nihil de

SEARCH

MENU NAVIGATION