Sancti Valeriani ... Homiliae 20. Item De virtutibus et ordine doctrinae apostolicae epistola ad monachos. Omnia primùm, præter unicam homiliam, post annos plus minus mille ducentos in lucem edita a Jacobo Sirmondo ... Accessit Theophili Raynaudi ...

발행: 1758년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

REVERENDISSIMO ATQUE AMPLISSIMO

CASTANEO RUPI POSAE OPICTAVORUM EPISCOPO.

IN hae sese tuae Dignitatis exordis, PRAESUL AMPLISSIME, inter publicas

priuatasque gratulationes, Nise me quoque festivis eboris insererem , animique sensum quoquo modo tesarer, verendum erat projecto, ne , qui prisinam erga te observantiam meam nove m , aut immemorem me aut inosscissuru putarent. Veni ergo , es, quod honori tuo debebatur , non me munusculo veni. Sie enim

mihi persuass , Etam VALERIANI CEM ELENENS Is Homilias in publimm

proferrem, illas nee gratiorem tus tutelam consequi posse , nee euiquam is me potius suam tibi hoe tempore deberi. Primum ut hae Pontificatus tui quas sportula donatiectores lutegram tibi bonoerificentiae vatiam habeant. Deinde ut indicium extet, prodeturque pseris, tum scilicet sanct imi di eloquentismi Episcopi opus in lucem proditisse, eum in novi Antistitis exortu Gallia omnis communi spei publicae laetitia fere ret. Postremὸ ut vota, quae pro capti felicis auspicio tua causa conceperam, tanto potissimum auspice ae duce perssolvam. Vota, tuquam, quae mihi ex omnibus sollemnium ossciorum muniis Iola delegi. Enimvero poteram sine , dum laudibus tusson γιia personavi, atque hine adventus tui demerio gestiunt Pictavi tui, er eonfelinatalium tuorum , quid sbi eximia virtus in yraecipua nobilitate spondeat, auguram tur. Hine bonum fictum reliquae Provinciae praedicant , sapientis que Regis, qui hane tibi Ecclesiam desponderat, judicium collaudam. Poteram ρο ipse, me adulatimis metti , in praeconii tui partem venire ; atque ea de te conmemorine, quae in te a primis usque annis ipsa, quae admirari facile nihil solet , ingeniorum morumque e Ionatris Roma mirata est: sed neque tu hoe d me obsessi gentis desderas, is ego snstitutθ mess alienum duxi, qui me votorum , ill dixi, suibus contineo. Bare proseluantur alii Iaudes tuas , D' quae praeclarὸ in te vel natura

oel studium Ouit, pro meritis Germi, se mi sunt; ingenii, qua polles , judiciique

felicitatem , doctrinam exquisitam, rerum maximarnm Iupra aetatem rotinι ae prudentiam, ingenitam modestiam, reliquarumque inromam via tutum , sd piet.uem imprimis,Mmeream Dcime expentem religionem. Ego desivitis sinper votis ivsssum, petamque is DEO immortali, ut, quorum tibi munerum est author atque Ia gitor , eorum perpetuo cumulum adaugeat : Tum honorem hune tibi Ecclesiaeque tuae ita fontinet, ut decessorum tuorum tempora tua iuvideant nulli s relinquant postes is, quod aemuleritur. Hilarii ante omnes, quam praecipve optas, contingat imitatio: ut, quod elogium illi Galliae nostrae quondam tribuerunt , hoe HEm tibi aliquando Pictaui referant, piacula haerem bmescio atque ope tua liberati.

REvERENDISSIMAE ALTITUDINIS TUAE

3쪽

De VALERIANI Episcopi Homitiis, & quo tempore

ac loco claruerit. VALERIAM Episcopi praeter Homiliam de Bono Disciplime, quae incerto antea nomine jactabatur, paucisque abhinc annis Autori suo restituta est, nihil ha-elamis in lucem prolatum accepimus. Quas nunc damus reliquas undevi- sint i , celeberrimo antiquae Corbeiae Monasterio debemus. Cujus unicum, quo usi uimus, pervetustae sed parum castigatae manus exemplar, etsi Homiliam de M.

no Distiplinae non habebat, & civitatis nomen, in qua VALERIANUS Episcopus sedit, non indicabat: facilis tamen ex stili argumentique similitudine conjectura fuit, has illius germanas sorores esse , omnesque ab uno & eodem VALERIANO editas , Episcopo cemelenensi. Neque hac in re quisquam, ni fallor, repugnabit. Fuit autem tameterium, live ut posterior aetas locuta est C elium aut Cerneti , Vediam tiorum in Alpibus maritimis oppidum, cis Alpem summam nono, sexto ut vetus Itinerarium docet uls Varum nuvium lapide. Cujus hodieque prisca ruderum v stigia, nomenque haud procul Nicaea restat in colle , quem Cemesam vocant. Sed omelim Plinius lib. 3. c. s. & Ptolomaeus in Italia locant, quia Italiae initium a Varo ducunt: Itinerarium, quia Galliam justis finibus ad Alpem usque summam porrigit, Galliae adsignat. Et vero ad Galliam pertinuis te, fidem sine controversa tacit vetus Notitia Civitatum Galliae, quae inter Alpium maritimarum civitates, quae sub Ebreduno Metropoli censentur, sexto loco numerat civitatem Cranelenen- sitim. Et Usuardus in Martyrologio Prid. Idus Maias; quo die S. Pontii Martyris natalem in Galliis, civitate tamela, sollemnem fuisse notat. Ejus nimirum, quem Autor noster saepius triplici Flomilia de Bono Martyrii, sed tacito seni per nomine cothemorat. Constat ergo de VALERIANI Cathedra Episcopali. Reliquum est, ut, quo secillo vixerit, inquiramus. Rem enim conjemarte nostrae secerunt Gennadius S Isdorus, aliique illustrium Scriptorum Nomenclatores, qui illum prorsus ignorasse videntur: Ita nusquam ejus meminerunt. Mihi vero ex Cathedra ipsa Cemelensi deprehendere videor illum sub annum Cluisti cDL. hoc est, Leonis M. temporibus floruisse. Post

Leonem enim , Leonis ipsius decreto ut Hilarii Papae verbis epistola IV. docemur Cemetiensis Civitatis & Nicaeensis Castelli Epistopi diversi non sist runt, sed iidem Cemetienses simul, quandiu Cemela stetit, & Nicaeenses. Qiod videre est in Synodo V. Aurelianensi, cui Aetius presbyter, directus a Magno Episcopo Ecclesiae Ce- metiensis & Nicaeensis, subscripsisse legitur in antiquis exemplaribus, quae integras

ejus Concilii subscriptiones habent; nam mutilae sunt in excusis. hiare UALERIANUM, qui Cemel ensis tantum Episcopus nuncupetur, ante Leonis decretum sedem illam rexisse oportuit. Atque ut, quod sentio , dicam, omnino VALERIΛNUM

hunc illum esse conjicio, ad quem & alios vicinarum Galliae Provinciarum Episcopos scripta exstat Leonis ejusdem epistola de Vasensis Episcopi ordinatione , quam aeterunae memoriae Cardinalis Baronius ex Arelatens codice divulgavit. Confirmorque in sententia, quod in illo Episcoporum mina ero Ingenuum video, Ebredunensem id est VALERIANI Cemelensis Metropolitanum Antistitem. Sed & aliae duae sunt epistolae, Leonis una ad XLIV. Episcopos Galliae, altera Episcoporum eorundem ad Leonem; in quibus Ingenuus & VALERIANUS pariter conjunguntur. Stilus denique, optimus judicandi magister, characterque dictionis Valerianae gravis, inquam , ac splendida;& dignitatis succique plena facundia, quae in his Homitiis elucet, fatis hanc ejus, quam dixi, aetatem prodit: Illam scilicet, qua Eucherius Lugdunenss, Hilarius Arelatensis Episcopi, Vincentius Lirinensis, Prosper , & SalvianuS presbyteri, Galliam nostram non dissiimili eloquentiae laude & gloria decorabant. Vellem modo, emendatiores nobis, & quales disertissimus Episcopus pronunciarat, edere licitisset; sed in tanta depravati cooecis labe optandum id mage fuit, quam .erandum. Fortasse autem, quod prima haec editio non potuit, altera praestabit. Tu inte rim praesentibus, Lector i fruere

4쪽

DE HAC S. VALERIANI EDlTIONE

SIRMONDI EPISTOLA

FRANCISCUM CARDINALEM BARBERINUM.

teris ιν anti, ossi mei raris , atque eadem , ni fallor , in ipsam si'-mia persuadet. Exi. simavi enim , tum Valeriani Disos famam in discrimm iterum vocari audirem , non me rum tantum esse partium , fusiceptam alias eius causam non destrare, sed quoque O si ae Romam x-rinus interesse, ut priwntim de illa jugiritim suum sententiam pae νι- σπια. Me ni-risse autem venor E. T. Me enim ig-are potuit . tamet se ab Urbe tune a eras, cim ante annos sex Homitiarum isarinn censuram delator idem urgeret, sacram Tribunal, audita Y Volata isssioris defensi-e, siserae minae taminiams, aliud nihil decernendum censu P, quam in Nolas in novam editionem compararem, in quibus de utroque accusiusionis Opite sati erat, Me es, de Samii promine, quod imputabaι- , F de Sem ogiani ta Di cime , rejus msimulabatur. Praestuit inrumpte L . ni mper egiso ad Valeriani purgarionem lihella P. Theophilus Ronatidus, Societaetis mstrae 7brelagus, rapisse ades N accurasse, in praeclare ad east m actum pluem, quod operam in in re me- , a qua. exspectari tale nil fit poceras, sudio suo di miliaque praeuerterit. Quod si vita novi m lea seriarum est,

Wis Ameriarem semeneiam requirat, inde optare frgulari E. T. pietate fumis, providete, ut malum maneat sancti Og in decretion, atque innoxis N inisi inas Seriptori fama iuuegra constr-- tu . IN PAE quidem eo immu, ne imp rturius videar intercessor, verendum cresdo. quod rater c-mum doctorum sufragium, qu Valerianum bactenus eum approh itiorie legisl, siam etiam E. T. M acere rasi recla non solent, idius emtatu es uando/sapore delectatam insessio. Parisiis XVL AD

aristi M. M. XXXV Ad duo Capita, quae objiciuntur circa Homitias VALERIANI.L Tmum est de M li nomine quod negant huie Auctori convenire. Constat autem id V a me prosectum non esse, quia multis ante annis, cum prima ejus Homilia de honodisciplina, ceteris nondum repertis, in Germania ederetur, idem titulus praefixus est. juxta vetus exemplar, ut monuerunt, Monasterii S. Galli, in quo inscriptio est hujusimodi: er S. Veseriam Gemella O DUOpi. Unde eum animadverterem non temere ab aliis sieesse appellatum, nec certi quicquam haberem in contrarium, non existimavi debere me, aut posse line nota hune illi si ulum adimere. Utrum autem Valeriano imbutum olim hoc nomen fuerit ob peculiaris opinionem Samctitatis, an propter dignitatem tantum Episcopi; quemadmodum difficile sciret statuere, cum Cimelae civitatis post ejus eversionem vix ulla restent monimenta: ita vicissim ad hoe illi a rogandum, si jure competat, satis non estet sitispicio quae obtenditur dominae Semipelagianae . eo nimirum tempore, quo Ecclesiae auectoritate damnata nondum erat, cum videamus Cassianum & Hilarium Arctat ensem, qui hanc prae coteris profitebantur, Sanctos nihilominus. alterum 1 S. Gregorio in epistola XII. libri UI. alterum in Martyrologio Romano appellari, fit utriamqtie apud suos usetato Sanctorum cultu honorari. B. Alterum ad doctrinae istius criminationem spectat, quam volunt in nonnullis la a mime Homiliarum locis deprehendi. In quo quidem praeterquam quod nullus videtur esse loeus eiusmodi, quem defendere non liceat, melioremque in t ensium interpretari, prout inhoe ipso genere chrysol cimum & alios patres tum Graecos tum Latinos explicare mos est:

, quod V. Theophilus in libello quem pro Valeriani defensione seriphi, ab omni eum Iabeliberum esse docet: Hoc insuper observandum est, licet concederemus Valerianum cum aliis Praesulibus Gallieanis qui eodem simulo, eademque in Provincia vivebant, doctrinam eandem amplexum suisse, non potuisse illos tamen haereticos hoc nomine censeri ante Synodum Arausimnam II. quae doctrinam illam damnavit, & a Sede Apostolica confirmata est annis post Valerianum amplius sexaginta. De Ualeriano rursus, ut de Sancti nomine ae titulo sit controversia, negari non potest

stetisse illum semper, dum vixit, in paee & communione Ecclesiae catholica'. cujus rei fidem facit epistola LII. S. Leonis ripae ad ipsum & alios Episcopos Galliae scripta, & hωrume altera ad S. Leonem. Concilium item Regense, cui adsuit, & eum ceteris subseripsit. Tum etiam quod ejus quocunque honorifica fit mendo in ei istola evoratoria SPniai Arelatensis III. in qua transteium est de concordia inter Faustum Abbatem insulae Lir, nensis & vicinos tres Episeopos. quorum unus suit Ualerianus. Homiliae praeterea istae ab annis XX. cum excusae Parisiis primum suere, recusae postea in Germania suerunt, & Lugduni non semel, lectaeque ab omnibus sine offensione & eum fructu, ae piam revera & religiolam doctrinam continent, utilemqtie inprimis ad stibiliendam in rationem Sanctorum, & cultum sacrarum Reliquiarum. Adeo ut non desuerit vir magni nominis, qui diceret scriberetque, quando in Germaniam allatae sunt, divina iactum providentia videri, ut hoe potissimum tempore ad consutandos haereticos repertae sint. Neque hae enus apud nos auditum est quempiam praeter Denuntiatorem extitisse, qui earum te,

monem non probaret. . um Epistola. & quod instar uim nevis subnexum est, ex autographo Si-ONua desumpta sunt. U Tota. I. Conciti Galliae P. I a

5쪽

in e emplari VALERIANI ed SistΜomui reperta fiunt ad ratem desertim postea ipsius Si cium trama hie TESTIMONIA, quibus palam fieri vellet. VALERIANUM in Histilia XL ubi eum Semipe. akiaisis sentire vivus est quibusdam, traud aliter tamen loculum esse . quam M. IIIoa Patres. haud dubib

Πάσης η καταση - τῆ vini βουέ rixoris. το δε-n τῆ Θεω. Omnis bonae actionis initium in nostra voluntate positum est: complementum vero in Deo.

Idem in L . II in Epist. II. ad Corinthios.

Ex quo nimirum in elligimus, quamvis Deus misericordiam erga nos adhibiturus sit; nobis tamen istud prius faciendum esse, ut misericordia dignos nos ipsos praestemus. Quam. vis enim misericordia sti, dignos requirit: Non etenim temeri quibusvis obtingit, etiam si, pore laborantibus &c.

Voluntas nostra proprium ex se habere debet, ut velit. Deus incipienti incrementum dabit, quia consummationem per se infirmitas notia non obtinet, meritum tamen adipbseenia consummationis est cx initio voluntatis. OGATus Us. II. Est enim Christiani hominis quod bonum est velle; & in eo quod benh voluerit eu terer sed homini non est datum perficere: ut post sipatia quae debet homo implere, restet aliquid Deo ubi desieienti succurrat: quia ipse solus est perscctio: & perfectus solus Dei Filius Christus: eeteri omnes semipersecti sumus: quia nostrum est velle, nostrum est currere: Dei perficere. Unde & B. Apostolus Paulus ait: Neque volentis, neque currentis, sed ad Dei gratiam pertinentis. HaeRONYMus Iob. III. contra Pela anos paene ruitio. Sesto Baptismum praeterita donare peccata, non suturam servare justitiam, quae labore &industria ae gentia,& seruper super omnia Dei clementia custoditur: ut nostrum strem e. illius tribuere quod rogatur; nostrum incipere, illi M perficere; nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus. Auguriimus Enchirid. Cap. XXXII. Totum Deo dandum est, qui hominis voluntatem bonam & praeparat adjuvandam, di adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona Volunt ' hominis multa Dei dooa, sed non omnia . quae autem non praecedit ipsa, in eis est di ipsa.

Ex veteri Codice Fbriacensi

in qno varia antiquorum Patrum O stula ves Fragmenta. Valerianus quoque Cemetiensis Episcopus in libro de bono Diseiplinae: Bene inquit Me sis tin or es temperas disciplina: sta Ira boe ipso tinnim es periculorum casus M iras judirum carere mus, poscam conservanda Iaculis es curuit, & quae sequuntur in Homia r. P3g. 34s. d.

INDEX

6쪽

ΙNDEX HOMILIARUM

I. De Bono Disciplinae.

3 III. B de arcis ta angulta Via. II.

IV. De Promillis S non Redditis.

- . . - .

Ull. De Misericordia.d.

VlIL Item de Misericordia. II.

X. De Parasitis.

II. - .

XU. De Bono Martyrii. L

XVI. Rem de Bono Martvrii. IT

XUU. Bem cle Hono Martyrii. III.

. De Avaritia.

rius M Epistola ad Monariat de Virtutibus & ordine Doctrinae

INDEX CAPITUM

rioinst - - mg. 33-CApur L Ualeriani sedes. De Musdem aetate, natione, genere, statu priva Io, Conjectanea. - - ibid. AHre Il. Quae aduerius Ualerianum lac re visa, aut videri potuerunt. 37. C UT III. Quae prima Valeriani quoad Semipelagianninum aetentio, mul

CAPUT IU. Germana Semipelagianitat expositione tradenda, proluditur ad legitimam Valeriani ab ea labe ex.

emptionem. - - 43. laetores Sempelagianorem Gad

rinn, Pro re 9 Hilarius a ius ab Arm

Himila Inter eraeis ex lati a Deo juxta eos inmu tamari expissa. ibid. ι graria meruum ei humano ini

strum vim timerent divina trit u S libertari humana circa saetae phnegaro vestiritali creara eo initio. 48. . a m ei Gallarum in Augustinum calamis elisae. - - ibid. Cassam error Armatus in bα ea a. 49. Cur tamen Sem eletianis are eitur. - ibid. Smma erroris semipes moram, S eis dicti Sem elatiani. tri Priarii relli uir, ac Iriss Mn es. . mi Ex:rema e n per iaciss- eon tritio p ndo Iacta, π circa quia prae-

7쪽

nimi 1 semipelasiani sino proxime exposto abhorruisse . - I. cipis m. Quae prioribus locis Semipes, gianismum subolere in Valeriano visa, demonstrantur Catholica M.

Graria aut libertatis ne tram excludit. - - ibid.

Nec non septima. - - βου α

Tandemque undecima, -- in D ciem morbosissima. - - Sy. mpQ UII. Catholico omnino h Valeriano dictum esse: NUrum essem milem perficere, multipliciter ostenditur . sis. Opus Viaeriani, nobis velle, Deo perficere, tribuentis. - UM. Primis dicti Q Carataca α - βυ. - μου Dinacio exporioris data, quoadinamque diui panem. - - ibid. Secinia eoem tuli expositio Ca

Patres iamrina' fila iam cari. 62. Expositio tertia Criolica di fidem dicti --- 64. Addua quarta inis meratio cathes, ea dictis fiui - OS. Indicatur suurga fullam iam λατ-

carer VIII. Valerianus modum loquendi Scripturarum aemulatus,atque adeo male notatus. - - si . tapo IX. Cum Valeriano gravissimi P tres aeque causia eaderenζ α 63. CApo X. An Valerianus Sancti titulo, quo jam olim in MM. M tis potitur, exuendus - 77.

GAS PARIS BARTHII ADVERSARIORUM LIBRIS

VALERIANUM

. . M. 2. Du iris occumcur omelis. Ego in eo sum ut suspicer, curiis a VHeriano scriptum; pro nugis videlicet, & Obstantibus veritati vanitatibus. rimulus. Pag. 3. b. Nunc livi cursι procerus aetatarin: nune per DNERSA tota animi alacri tatur. Scribe: per demersia. BARTH. Pu. 4. a. Parum laudis habet UIRTUTUM erexis, qua ex labore non descendit. Uidetur a undare vox virnaum. Contra sententiam Auctoris est, Vinutes agnoscere in aliquo sine labore. BARTILPap. 4. b. Dum erueritis legirus Homu in lituit, caustis gloria elatigis viam. Attentius inspire, quae sunt illae leges mortis, ct quae harum institutio. omnino assentieris nobis Ma tis legendum. Ut in avaros, libidinosos & ebriosos invectus est harunus: ita jam lab intulo crudelitatis ad militares viros venit. BARTH.

8쪽

SANCTI

EPISCOPI CEM ELIENSIS,

ULTI qui sanae doctrinae adversantur,' justitiam culpant, & disseipi,

nam imperium esse judicant, ae r tu nabilem eastigationem superbiae assignant: cum non tu imperium,

nisi ubi aliquid juberi r injustum; nee sit superbia, nisi ubi nul igitur disciplina. Di-iciplina igitur magistra eu religionis, magistra

verae pietatis: quae nec ideo increpat ut laedat, nee ideo castigat ut noceat. Denique mores hominum irata corrigit, inflammata custodit, prov. s. ita Salomone dicente: Eli, ne a dis it r. pcina D mi, saetigeris cum ab re increparis. erum diritu D ius, increpat: flagellat σπιιem omnem filium quem recipis. Nihil profecto est, quod non disciplina aut emendet, aut salvum faciat. Quam si quis sepiens apprehen derit, nee gratiam amicitiarum perdit, nec periculum damnationis ineurrit. Nemo disciplinamurrationabilem putet, iub qua vidit, uni, versis quae in caelo & sub caelo sunt verbo operante compositis, omnipotentis Dei stare consitum. In principio enim operis suis Deus nihil prius quam disciplinam fecit: Nam cum assistente sapientia caelum suspenderet, terram pararet, maria concluderet, & suis locis sui ue temporibus cursum solis, lunaeque globumisponeret, omnia sub disciplina eonstituit. Quid autem non esset tenebrosum, quid non incompositum, quid non haberetur absurdum, nisi constitutis lesibus euncta starent elementat

Nunquid sine ditaplina agitur solis eursus qui

quamvis divini itineris neeessitatem insatio ius impleverit, ad ossicium tamen suum mutulinus occurrit, & se parte caeli quotidie te rarum spatia lustraturus Ostendit. ranta est sciplinae ratio, ut intra temporum metas lege eonscriptas ita indefessi itineris alternis vicibus sderum cursus agitetur, ut nee Luna desectionis suae damna euugiat, nec Solem diurni linminis fiamma destituat. Nunquid fine disciplina est, quod tanti maris fluctus humili terra. rum littore continentur, & in filo sinu frequenter incitata ventis altior aggere unda conci dituri omnia prosecto insipiens natura comfunderet, nisi mimdum disciplinae ratio gubem

naret.

Disciplina.

Haec cisto proposivimus dicere, ut disceretis e bedire Evangelicis praeceptis, & eaelellibus obtemperare mandatis. Quid autem rationa. lem animam, & ad Dei imaginem lactam expediat, facile potest homo intelligere, cum videt saeratis per voluntatem Dei constitutionibus disciplinae etiam elementa servire. Audite

Prophetam dicentem: Servite Dom- in t γ Pal. a. r meis taee ri cunt tremore. Aineundae disci- II.

φιanct irascatur Dominia, S perearis is via justa. Bene in omnibus causis timor o

temperat disciplinae: qui pro hoc ipso quod

imminentes periculorum casus aut iras judicumeavere novit, potestatem conservandae salutis

obtinuit. Quid igitur adultero castum quid lati esset tutum quid latroni non pervium

quis non expavesceret concara littorum, si

creta sylvarum i quid non praesiumptio possideret, nisi furorem animorum sub metu poenae loempesteret Ac nisi constitutus esset ordo vivendi, nunquam profecto finem poneret natura. Nihil est quod non sula suadeat, si gulae

disciplina consentiat. Nihil est quod non pe dat luxuria, si amore vitiorum a te disiciplina discedat. Nihil est quod non habendi ac pos sidendi cupiditata animus occupet, nisi avaritiae vitium disciplina condemnet. omnia sub metu disciplinae vitia jacent. Iam non est in quo fides unquam erubescat, s homo futurum Dei judicium respiciat, de causam reddendae r tionis intendat: nec est in quo vindex scelerum flamma desaeviat, si intuitu disciplinae autuae sunt honesta cogites, aut quae sunt puden a castiges. Multi ibi nometi credulitatis imponunt, ubi pro amore disciplinae, crimen asmissa steteris supplicio vindieatur latronis: eum

sententia judicantis justis legibus serviat, &non solum praesentibus, sed etiam suturis manum porrigat. Quis igitur non licito credoret se debere peccare, si impudicis ει impiis actibus judex non praeseriberet disciplinam Videamus quid lex loquatur: Non occiues, i Exod. sto. adulterabis, Mn Draleris, Non fallian testimonium t 3. dices. Haec sunt disciplinae leges, quibus etiam districtio sententiae secularis obsequitur, impugnando turpia. resecando eriminost. Nam adjicit Scriptura non I-Rom. II.

Ab operis, 3

9쪽

operis, sed nulli. Ita ut etiam vicarium poenae GK a:. genus exigat, cum dicit: Omluin pro oculo, . ' impro dente. Sed illam antiquae sententiae s veritatem lacile vitare possumus, si flammas

suturi judicii eogitemus. Absolute autem docet Paulus Apostolus posse contemni saecula- Rom. 13. ris arma judicii, qui dicit: Si vis ruri timere ρ a. usalem, sud iston es fat. Sed Laee non otiose tractanda sunt: N: mcum de his terrenis potestatibus Apostoli doctrina commemorat, sensibus noliris caelestis judicii partes insinuant: Nam eum doeet serviendum taeuli legibus, admonet necessari Ohominem suturis cavere temporibus. Si vis, inquit, non timere potestatem, quod bonum est sae. Η est dicere, si vis non futurum timere judicium, deci ina a malo, Ecfac bonum. Ergo hanc primam constitutionis formam, quae saeculi legibus caret, cavere debemus & vincere, ut possimus a nobis illud praejudietum futurae mortis excludere: quia quos ista temporalis non asiligit poena, hos illa in aeternum insatiabili tormentorum persequitur dolore. ano autem illum homicidii crimen evasisse aestimet', quem excusatum secularis judicii eo rupti sententia absolverit. Nec ille adulterii facinus praetermissum putet, qui indulgentiae lege deprehensiis ex ast. Nemo cum sisam dexteram videt falsitatis reo, dedita jure minplieia judicet suisse concessa. Delanetis eo poribus salva sunt erimina. nisi suerint prius apud Deum lachrymarum intercessione purgata. Expectat enim reum sium gehenna debitis armata stippliciis. Ad confusionem magis praesentis vitae, non ad absolutionem criminis, pertinet auctoritas sententiae saecularis. Illa ergo nobis sunt ante omnia cogitanda suppli-eia, ubi homo vivit durante parna, ubi nec tormenta corpori, nec desunt membra tortori. Quae tamen Lacile vitare possumus, si habenas Rom. 13. disciplinae teneamus, ita dicente Apostolo: Si, vis timere potestatem, bonum fac, N halvis lamdem ex ea. Quis sapiens non ad haee disciplinae bona animum laetus apponat, ubi potest homo non salum criminis poenam vitare, sed& gratiam laudationis acquireret Audite Pr ptam. a. Pbetam dic tem: Amebendite disi nam, n id inando iras agur Dominus ..perearis de via ,sta. In hoc loco ad illos, puto, pertinet ista sententia, ad quos nondum disinplina pervenit: qui adhue in deviis morantur capti antiquo stiperstitionis errore. Probantur enim sub ime nunquam vixisse, qui admonentur ut appre-endant studium disciplinae. Sequitur in hoc PMlmo: Ne quando irascatuν Dominus,et retalis

Igitur si illos Propheta statuit reos, ad quos disciplina nunquam pervenit ; quid de illis judicandum putamus, quos disciplina destituit

Inter utrorumque achis authoritas propheti- eae lectionis incusat minorem plane culpam non pervenisse ad disciplinam, quam legem dimov. s. sciplinae respuisse. Ecce dieit Propheta: γaa. Premi disciplinam, odiet animam suam. Et vere ut dixit, ita est. Nam hostis est de inimicus animae suae, qui spretis distiplinae monitis, diabolicis occupatur ossiciis. Dicunt aliquanti disciplinam satis duris legibus constitutam. quantur ista satis mi ri, quos ad omne facinus ille diabolus auctor mortis invitat; quorum mentes insatiabilis gula possidet; super quos regnat ebrietas, quos turpis luxuria captivos tenet; dc a quibus nunquam superbia ingrata

discedit. Illis autem quibus est studium honestae fidem servare continentiae, humilitati pie. tatique servire, dulce disciplinae onus est de leve jugum Domini, quod non gravat nisi aut perditos aut perituros. Erubesco dicere in confusionem humanae nreligentiΡ quare apud aliquantos parum proseiat disciplina, eum videamus pastorale mNisterium etiam apud mmta animalia non perire. Doctant nos ecce servare ordinem disciplinae tam dociles equorum animi, cum in gyrum ducti nexuosis gressibus membra componunt, & sub unius habenae retinaculo ita laxari se eonsentiunt, ut ¤di de standi modus sub quadam legum d

spositione servetur. Ita quos natura numero

dividit, studio disciplinae conjungit. Videte quam sortia boum corpora plaustro subjae

ant: quae in tantum imperio animum parant, ut tumentia naturaliter levi jugo colla supponanti Ita disiciplinae eonstitutionibus serviunt etiam quae in seritate nascuntur. Unde miror aliquoties hominem, eui inest lapientia de intellectus prudentiae, passim praecepta disciplinae negligere: cum videamus mutum animalvitia cavere, jussis obtemperare, imperio de servire, atque ita ad omnem obedientiam animum aptare, ut cum opus fuerit armatis legio

nibus oceurrat, de hostilibus se telis jussumo jiciat. Audite in hoc loco Prophetam dicem tem: Og metu hos possessorem sis , est Mims μω m. r. v

sipe domi a sui: Issaei autem me non cognovit. V reor dicere, ne nostram negligentiam pulset ista sententia. Non autem cognoscit Dominum, qui conditionis sitae non cognoscit citacium. Ostendam sane quomodo Dominus possit aut inveniri, aut cognosti. si tamen est animus videndi. si vis videre Dominum, revire mendicum suscipe peregrinum, visita imrmum, Curre ad carcerem. Si vis videre Deum, vincula captivitatis absolve, nodos ini.

quitatis incide. Audi de hoe Dominum diem. tem: Uisivi ,-dedistis 1 hilere: bostes Di, dum infusicepissis me: nudus fui,me peruistis me: im δε firmus I ,- uastis me: in carcere eram, nisiis ad me. Moneo itaque ne despicias nudum, ne caeco manum subtrahas, ne involutum pannis eontemnas. In hac enim veste primum Dominus cum a Magis quaereretur, im

ventus est.

Et quia de disciplina secimus mentionem, sub qua fides Christiana urget, neeesse est ut

Omnia in aures vestras vitae omamenta des rantur, ut intelligat unusquisque parum sibi prodesse conversionis famam, nisi in contem

ptu mundi amaverit disciplinam. Ergo culstudium est Christum eolere, prius cordis scutcorporis indumenta suscipiati omnis igitur vita religionis professae, integritatis debet s

mam sentire, ne quem experiat corona viri

tis, pudoris damno seriat. Corporis integritas vitam muniat, integritatem fides ineoni minata custodiat, ut manente utriasque patria beneficio, immaculatum hominem faciat regnare eum Christo. Sed in hoc solo eonstat conversionis nostrae ratio, ut boni simus. Laborandum igitur illi ante omnia est, ut qui bonitatem sequitur, bonus esse judicetur: Nam

quamvis homo purum corpus immaculatumque custodiat, laceratam vitam ad Deum po

tat, cujus aeuis vultum infamat, licet seiamus conscientiam solam bonis actibus posse suise re. Sed quanto melius est ut semper de te bene sentiat, qui circa januam tuam vanis P. spicionibus st-uenter aegrotati Insitum est enim naturaliter vulgo, ut de bonis male semper

10쪽

S. VALERIANI CEMEL 3 Nsis UO MILIA il. Ier judicet. Sed tu qui curam honae sammeo-

is, studio tuo gratiam integrae opinionis a quire. Vita ergo nostra ita sit lucida, ut sit Omnibus nota. Int ias religioni, pudor sermutat humilitati. Quem amor tenet servantae integritatis, ante omnia salsi ad se samam non admittat erroris. Magnum est quidem. & gloriosum, di usque ad caelum omnium ore proserendum, nunquam malis actibus locum diaisse:

sed multo sortius est nunquam salsis suspicionibus laborasse. Quid enim tibi prodest sobrietas, si vitia ebrietatis exerceas Quis te non ebrium judicet, si inter emuentes vino e Iices tatantium piros imiteris Quis te eastum putabit, si te viderit meretrieum sabulis mi Ptum sceni eo sermone compostis, aut loquentem turpia, aut inhonesta resonantem p Laudo

quidum conscientiam castitatis in te, sed odicolloquium meretricis. In quo loeo fortasse dicet aliquis: Suffcit mihi pura conscientia. 9uantum ad innocentiam pertinet, tibi soli Rassicit; sed providendum est ne saeilitate tua

alter peccet, & alienum peccatum in te redun-Μ3 x x8 det, juxta illud quod dicit seriptura: Va stum quem Amdalum venis. 9uamvis autem pretiole corpus vestias, & niveo vellere membra Componas, non sine macula diem transigis, si eamini ardentis ora contigeris. In o nni igitur actu tuo vitam ituam disciplina comitetur.

Si vis plaeero Christo, elabora ut professionem

tuam ndes adiuret, fama commendet. Pr

cedat vos patientia humilitatis Bela, assistat pudicitia integritatis magistra: fugiat cupiditas, erubescat ebrietas, luxuria actus suos lugeat, superbia consus, discedat. Quieumque igitur est qui festinat Deum agnoscere, sub hoe disciplinae ordine Christum nostrum poterit in Umnire. Multa quidem superabant adhue, dile-α i, quae disciplime ratio suadebat aperire: quae interim putavimus differenda, ne otiosis

auribus saltidium pareret longa narratio. SMne ne quid in hoc opere subtraxisse videamur, la rabimus ut ea quae religiosis ambus, competunt, inuenti i tempore disseram .

Ilo MILIA IL

λη Ulcis atque innumerist disciplinae legibus. dilectissimi. stat audistis Evangelistam dicentem, vivendi rationem Christus noster instituit; & diversis modis renascenti populo viam salutis ostendit: nihilque occultum esse voluit, quod animam aut salvaret aut 'deret: ne res tanto pretio comparata diaboli eis superstitionibus ignorantiae victo decepta serviret. Sed

quod pejus est parum prodest medicina morbturis: & ideo dissedis est via salutis, quia iacilior est semper exitus mortis, ita riptura di- . cente: Quam ampla S spatiosa via est . que ducu13. ad mortem,'mucti sunt qui intrant per e 1 Quam arcta angula dia, qua ducit ad vitam,mmtici qui inveniunt eam 1 Mirantur fortasse aliquiquare Evangelista amplam & facilem dicat esse

viam mortis, cum iter vitae toto arctetur ae.

cella. Cui autem unquam dissicilis suit ad inferiora descensus, ubi homo oncre suo trahitur, & lascis sui victus mole portatur: Multa sunt autem quae viam prosperae salutis impedi. t. In quo loco illos specialiter mortis imjuria persequitur, quibus vanitas & crudelitas dominatur. concurrunt privterea in praejudicium vitae dissensi nos, aemulationes, lites, rixae, iacrilegia, adulteria. homiridia, fraternllodia, parricida ia consilla, sallitatiluis armata

pessuria: qutu non solum ascendentem impedi. unt, sed etiam in profundum Tartari mergunt.

Quando ergo seri potest, ut ille homo Deile

ad iis periora pcrveniat, quem tanta vitia impediunt Ailla N angustalia eri quae digit auditam. Haec est illa via, dilectissimi. per quam justi pergunt, de sane i immaculatique gradiuntur: per quam illis iter est, qui humilitate, integritate, sanctitate praediti, indefessi Claristum nostrum proseqiiuntur. Huius ergo Viae cligendus nobis S muniendus aeressus est quia scut est arduus, ita est per ius; facilem autem se volentibus praestat, si non aut vanitas impediat, aut sallax huius mundi ornatus obsistat: Liberum autem & exutum omnibus impedimentis illum esse convenit, qui iter ardui montis aggreditur. sicut autem videmus in-llusto lasce vacillare vestigia; ita multis lapsi,us subjacet anima, s suerit iniquis actibus ocicupata. Unde exonerandum corpus est cucularibus desideriis. impeditum; ne per ardua &excelsa tendentibus, aut periculum mortis incumbat, aut desperatici laboris aderescat. Quis igitur sapiens animal sium impeditum sarcina per Ugustum iter dirigat, cujus unum latus excelsi montis moles premat, aliud rupes praeceps adstet; ubi nisi temeritas prae literit, aut revcr. tendum est,iaut evadendum p Similis est & h minis illius causa, qui viam religionis ingressus est. Opus est ergo ut semper resecet quaecunque aut inhonesta videantur, aut turpia, qui animam sitam ad caelestem gloriam desiderat pervenire. Non sine caua autem dicit Dominus, Relinque bona tua, Ssequere me. Bona ista. Mattiuis. dilectissmi. mala nostra sunt, terronis altibus enutrita: quibus dum a i Dranti nimium attemeserviunt, caelestia perdiderunt. Si vultis itaque ut vobis pateat caelestis ianua, removenda sunt omnia, & pomitentia: d putanda int, quaecunque in excidium vitae negligenter & ineonvenienter usitata sunt. Di Dficile autem est ut ad ea quae praeparavit D minus credentibus in se, tibi perveniendi sit aditus, nisi onustum vitiis pectus exoneres, atque omnes initistitiae culpas religioste disciplinae austeritate compescas. Superflue autem te putas ardui itineris & viae asperae semitas tenere, si animae impediaris errore. Ponite vo- his denique, si videtur. ante oculos duos ad

superiora tendentes; quorum unus graViplindere onustus purgab alter teri tantum iaculo nixus ine at: & videbitis quis facilius ad simperiora perveniat. Respicite prius ad illum qui gravatur onere e & ridebitis hominis illitis pendentia retrorsum festinare vestigia, atque ita sexo genu incedere, ut putetur redire. Modo descendenti. modo eadenti similis ita in diversam partem penduli itineris toto corpore per singula momenta jactatur, ut ipse necessitas ambulandi pene plus desperationis habeat,

quam laboris. Convertite modo oculos Uestros ad illum, et us cerricibus nihil ponderis imminet, θ: videtis quam liber incedit, quam Deile illi est per ardua exutis ire plantis, S in locis scrupeis pendulis haerere vestigiis. Nune

levi cursu procerus attollitur: nunc per dj- veri a tota animi alacritate portatur: ut ostendat disseultatem locorum liberis non impendere corporibus . nec laboriosa esse cuiquam itinera, quamvis snt ardua; si exoneretur mens

injustis ponderibus occupata. Similis est, dilectissimi, ratio sive his, quos iniqui actus On

SEARCH

MENU NAVIGATION