M. Tullii Ciceronis Opera, omnium quae hactenus excusa sunt, castigatissima nunc primum in lucem edita 1

발행: 1537년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Q VARTUS TOMUS CONTINET

ΟΜ NES, QV I SUPERSUNT CICERO nis Libros de Philosophia hoe nomine & ordine. De .i r II. Academicarum quaestionu libris ad Varrone missis Primi narte

Lucullum solio. De Finibus bonorum,& malorum,libros. v.

sTusculanarum questionum,lib. v. ras De natura Ueorum,lib. I I I. De Divinatione, lib. I I.

Sonanium Scipionis quod e sex libris de Repub.superest.

socitae Paradoxis stoicorum, lib. I. sic De uniuersitate,lib. I. et ς

Ciceronis de petitione Consulatus lib. r.'

Phoenomena Aratii M.Tullio adulesicente in satinum conuersa.

A R .Cicero sub aduentu Trium viroru urbe cesserat pro certo habes id quod erat, non magis Antonio eripi se,quam Cssari Cassiu, re Brutu, posse. Primo in Tusculanu sugerat: inde trafuerluit ineribus in Formiam, ut ab Caietana' uim coscensurus,proficisciti ir: Unde si quoties in altu prouectum, cum modo veti aduersa retulissent, modo ipse iactatione nauis c o volvete stuctu patino posse .redium tandem eu ec fugae, Sc vitaecspit. Regressus ad seperiore villam quae paulo

plus mille paIIibus a mari a Fris, TI oriar,inquit, in patria saepe seruata. Satis constat seruos tortiter naeliterq3 paratos luille aci dimicaui inui plum deponi testica, re quietos pati Quod fors iniqua cogeret lia ille. Prominenti ex lectica praebentiu3 immota ceruice, caput orsalum eici ec lati, Itonas crudelitati militu tuit:n anus quom scripsitie alius exproperantes,trecideriit. Ita relatii caput ad Antoniti,itillud eius inter di d in Antoniumnter duas manus in rosapistris positu: Et ille Cossit, . Si sepe cotularis,ubi eo ipso anno aduersum Antonici .uuat anui Ia Unqua luimana vox,cum a I mirario ne eloquetis,MId itus fuerat. Vix attolletes lachrumis oculos homines intueri trucidata me bra eius poterat. Vixit tres re sexaginta annos:ut ii vis abluti set,ne immatura quidem mors videri pollit. Ingenium,ae operibus,wpNm iso μrarum felix: ipse tortunae diu prolperae ex in longo tenore filicitatis mannis interim ictus UuIneribus,exilio, ruina partium, pro quibus Iteterat. filiae morte exitatam trilii atq; acerbo. Omnium aduersbru nihil ut viro dienum erat tulit,praeto mortem,quς vere aestimati minus indiana vide/

ri potuit, quod a vi ore inimico crudelius palisis erat. quam quod eiuIdem ibrtunae composito seriisset.

Si quis tamen virtutibus vitia pensarit, V V. vir magnus ae memorabilis fuit, -

dc cuius in laudes Ieque, .

cas icerone laus datore opus

. fuerit.

12쪽

RENNIUM LIBER PRIMUS.

T s I Negotiis familiaribus impediti, uix satis otia studio suppeditare possumus: & id ipsum, quod datur oti j, Iibentius in philosophia consumere consuevimus :tamen tua nos C. Herenni uolutas commouit, ut de rastione dicendi conscriberemus: ne aut tua causi oluisse nos,aut sugisse labore putares. & eo studiosius hoc nessotium suscepimus: quod te non sine causa uelle cognoscere rhetoricam intelligebamus. non enim parum hae hel in se fruetus copia dicendi, & commoditas orationis: si recta intelligetia. Sc definita moderatione animi gubernetur. Quas ob res, illa, quae graeci serio ptores inanis arrogantiae causa sibi assumpserunt: reliquimus. nam illi, ne pastrum multa scisse uiderentur: ea conquisiverunt,que nihil attinebant: ut ars dissicilior cognitu putaretur. nos autem ea,quae uidebantur ad rationem dicendi Pertinere: sumpsimus . non enim spe quaestus, aut gloria commoti uenimus ad scribendum, quemadmodum ceteri: sed ut industria nostra tuae morem geramus uoluntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio: de re dicere incipiemus: sed si te unum illud monuerimus. artem sine assiduitate dicendi non multum iuuare: ut intelligas hanc rationem praeceptionis accommoda ri ad exercitationem OPOrtere. R A Τ o R I s ossicium est de hs rebus posse dicere: quae res ad usum ciuilem moribus, ac legibus constitutae sunt, cum assensione auditorum quo ad eius fieri poterit. Tria sunt genera causaru,qus i. recipere debet orator: demonstrativum, deliberativum,iudiciale. - emonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certe personae laudem,uel uiotuperatione. Deliberativum est, quod in consultatione positum, habet in se suasionem,S dissuasionem. Iudiciale est, quod positum in controuersia has' het accusationem, aut petitionem cum desensione. Nunc quas res oratorem' habere oporteat,docebimus: deinde, quomodo has causas tra stari conuenisat: ostendemus. Oportet igitur in oratore esse inuentionem, dispositionem: . elocutionem, memoriam, & pronuntiationem. Inueritio est excogitatio reorum Uerarum, aut uerisimilium, quae causam probabilem reddant. Disposiotio est ordo, & distributio rerum : quae demonstrat, quid quibus in Iocis sit collocandum. Elocutio est idoneorum uerborum,& sententiarum ad inuentionem accommodatio. Memoria est firma animi rerum,Sc uerborum dispossitionis perceptio. Pronuntiatio est uocis,& uultus,& gestus moderatio cum uenustate. Haec omnia tribus modis assequi poterimus,arte, imitatione,exero citatione. Ars est praeceptio, quae dat certam uiam rationem l dicendi. Imitatio est, qua impellimur cum diligenti ratione, ut aliquorum similes in dicendo uelimus es Ie. Exercitatio est assiduus usus, consiuetudo i dicendi. Quoniν am igitur demonstratum est,quas causas oratorem recipere,quas cp res habeo reconueniret: nunc, quemadmodum adorationem possint oratoris ossicia accommodari: dicendum uidetur.

13쪽

AD HERENNIUMNVENTIO in sex parteis orationis eo sumitur,exordium,narra.

tionem,diuisionem,confirmationem,confutationem,coclusionem.

Exordium est principi u orationis, per quod animus auditoris,uel iudicis constituitur: uel apparatur ad audiendum. Narratio est re rum gestarum,aut perinde ut gestarum expositio. Diuisio est,per quam apeprimus , quid conueniat: dc quid in controuersia sit: Sc per quam exponimus quibus de rebus simus die tari. Confirmatio est nostroru argumentorum exspositio cum asseveratione. Confutatio est contrariorum Iocorum dissoIutio. Conclusio est artificiosus terminus orationis. Nunc,quonia una cum oratoris ossici js, quo res cognitu facilior esset: .pducsti sumus, ut de orationis partibus Ioqueremur: 8c eas ad inuentionis ratione accommodaremus: de exordio primum dicendum uidetur. CAVSA posita, quo commodius exordiri pos Iumus,genus causae est con syderandum. Genera causarum sint qua tuor,honeostum,turpe,dubium,humile. Honestum causae genus putatur cum aut id deo

findimus quod ab omnibus defendedum uidetur aut id oppugnamus, quod ab omnibus uidetur oppugnari debere: ut pro uiro forti contra paricidam. Turpe genus causiae intel Iigitur, cu aut honesta res oppugnatur: aut defendistur turpis. Dubium gentis est,cum habet in se causa S honestatis, & turpitudinis partem. Humile genus est,cum contempta res assertur. Cu haec ita sint: conueniet exordioru rationem ad omne genus causit accomodari. Exordio.

rum duo sunt genera, principiu,quod grece πρού appellatur: A insinuatio. quae nominatur. Principium est,cum statim auditoris animum nobis 4 idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur: ut alte tos,ut dociles ut benevolos auditores habere possimus. Si genus causs dubium habebimus: a be nevolentia principiu costituemus: fiequid illa turpitudinis pars nobis obesse possit. Sin humile genus erit causae: faciemus attentos. Sin turpe causae genus erit: insinuatione utemur: de qua posterius dicemus: nisi quid nacti suerimus, quare aduersarios criminando, beneuolentiam captare possmus. Sin honesstum cause genus erit: licebit recte uel uti,uel no uti principio. Si uti volemus aut id oportebit ostendere,quare causa sit honesta : aut breuiter, quibus de re hus simus dicturi,exponere. Si principio uti nolemus: a lege, a scriptura, aut lab aliquo firmissimo nostrae causae adiumento principium capere oportebit. iQuoniam igitur docilem, beneuolum, alterum habere auditorem uolumus: quo modo quid cp confici possit,aperiemus. Dociles auditores habere pote

rimus,si summam causae breuiter exponemus:& si attentos eos faciemus . nam docilis est is,qui attente uult audire. Attetos habebimus,si pollicebimur nos de rebus magnis, nouis,inusitatis uerba facturos,aut de rjs rebus, quae ad rep. pertinent, aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum immortalium religiosnem,& si rogabimus,ut attente audiat:& si numero exponemus res: cibus de rebus dicturi sumus . Benevolos auditores facere quatuor modis posimus, a nostra,ab aduersariorum,ab auditorum persona,& a rebus ipsis. A nostra persona beneuolentiam contrahemus, si nostrum ossicium sine arrogatia Iauo

dabimus, aut in rem p. quales fuerimus,aut in paretes,aut iri amicos: aut in eos

ipsos,qui audiunt: aliquid referemus: dumodo haec omnia ad eam ipsam rem, de qua agitur, sint accomodata. I tem si nostra incommoda proseremus, inos Piam,solitudinem,cesamitatem: & si orabimus, ut nobis sint auxilio: 8c simul , ostendemus. Coc

14쪽

LIBERI sostendemus,nos,in aliis spem noIuise habere. Ab aduersarioru persona be

nevolentia captabitur,si eos in odium, in inuidia, in contemptionem adduce mus. In odium rapiemus, siquid eorum spurce, superbe, perfidiose, crudelioterico fidenter malitiose flagitiose factum proseremus. In inuidia trahemus, si uim si potentiam,sactione,diuitias,in continentiam,nobilitatem,clientelas, hospitum, da litatem,assinitates aduersariorum proseremus:& his adiumeo iis magis, si ueritati eos confidere aperiemus. In contemptione adducemus, sinertiam,ignauiam,desidiam,luxuriam aduersarioru proseremus. Ab au ditorum persona benenolentia colligetur,si res eorum sortiter,sapiente mari suete,magnifice iudicatas proseremus :& si,qus de his existimatio,qus iudicissexpectatio sit,aperiemus. A rebus ipsis beneuolum essiciemus auditorem, si nostram causam laudando extollemus: aduersariorum per contemptione de Primemus. Deinceps de insinuatione aperiendum est. T RIA sint tempora, quibus principio uti non possumus: quae diligenter sunt con syderanda: aut cum turpem caulam habemus: hoc est cum ipsa res animum auditoris ar nobis alienat: aut cum animus auditoris persuasiis esse uidetur ab iis, qui ante contra dixerunt: aut cum defessus est eos audiendo,qui ante dixerunt. Si causa turpitudine habebit: exordiri poterimus his rationibus: rem, no hominem, aut hominem,no rem spe stari oportere: no placere nobis ipsis quae facta dicatur ab aduersarhs: δ esse indigna,aut nesaria. Deinde,cum diu rem auxerimus nihil simile a nobis factum ostendemus: aut aliquorum iudicium de simili causa aut de eadem,aut de minore,aut de maiore proseremus.Deinde ad nostra causam pedetentim accedemus, similitudine conseremus. Item, si negabimus nos de aduersarris,aut de aliqua re dimiros:et tamen occulte dicemus interteistioone uerborum. Si persuasus auditor si ierit: idest si oratio aduersariorum audistoribus fidem secerit teque enimno iacile scire poterimus: quoniam non tuomus nesci j, quibus rebus fides fieri soleat rgo si fidem facta putabimus: his xebus nos insinuabimus ad causam: si de eo, quod aduersar a firmissimum sibi

adiumentu putauerint: primum nos diebaros pollicebimur: aut ab aduersari id ictio exordiemur & ab eo maxime quod ille nuperrime dixerit: aut dubitaotione utemur: quid potissmu dicamus: aut cui loco primum respondeamus, cum admiratione. si desessi erunt audiendo: ab aliqua re, quae risum mouere possit: exordiemur,ab apologo,i fabula uerisimili,imitatione, deprauatione, inversione,abiectione ambiguo, suspicione, irrisione, stultitia, exuperatione,

collocatione,literarum mutatione,prsterea expectatione,similitudine,nouitate,historia,ueri, aut ab alicuius interpellatione aut arrisione: 8c si promiserio mus aliter ac parati fuerimus,nos esse dicturos : nos non eodem modo,ut ce

teri soleant, uerba facturos: quid ali j soleant: quid nos saetiiri simus, breuiter

exponemus. Inter insinuationem,&principium hoc interest: quod princi pium huiusmodi debet esse: ut statim apertis rationibus,quas praescripsimus aut beneuolu,aut attentu,aut docile faciamus auditore. At insinuatio eiusmo di debet esse: ut occulte adissimulatione eadem illa ola conssciamus: ut ad eandem comoditatem in dicedi opere uenire possitnus. Verii he tres utilitates instmetsi in tota orone sunt coparads: hoc est ut auditores sese Ppetuo nobis attoltos,dociles,benevolos prebeat: tamen id per exordiu causae maxime coparandum est. Nune, ne quado uitioso exordio utamur: qus uitiauitada sunt doceo

15쪽

4 AD HERENNIV Μbo. In exordienda causa seruandum est . ut lenis sit sermo. 8c ulliata uerbo

tum consuetudo: ut non annuata oratio uideatur esse. VITIOS V Μ exorodium est, quod in plureis causas potest accommodari: quod uulgare dicitur. Item uitiosum est, quo nihilo minus aduersarius potest uti: quod commune appellatur. Item illud quo aduersarius poterit uti ex cotrario. Item uitiosum est Quod nimium apparatis uerbis compositum est aut nimis longum est: 8c quod non ex ipsa causa natum uideatur: ut proprie cohereat cum narratione: et quod nem beneuolum,necp docilem, neget attentu facit auditorem.De exordio satis dictum est.Deinceps ad narrationem transeamus. A R R Attonu tria sunt genera: unum, quo exponimus rem gestam

Ps t & unumquodque trahimus ad utilitatem nostram uincendi causa:

li Q i, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium seturum est. AIte

rum genus est narrationis, quod intercurrit nonunquam aut fidei, aut criminationis, aut transitionis, aut alicuius apparationis, uel laudationis causa.Tertium genus est id,quod a causa ciuili remotu est: in quo tamen exeroceri conuenit, quo commodius illas superiores narrationes in causis tractare

possimus. Eius narrationis duo sunt genera: unum, quod in negotiis, alteφrum,quod in personis positum est. Id, quod in negotiorum expositione posistrum est: treis habet partes, sabulam,historiam,argumentum. Fabula est,quae

neque ueras, neque uerisimiles continet res:ut eae, quae tragoedrjs tradite senti

Hiltoria est gesta res,sed ab elatis nostrς memoria remota. Argumentii est ficta res,quς tamen fieri potuit: uelut argumenta comoediarii. Illud genus naro rationis,quod in personis positum est: debet habere sermonis festiuitate, anismorum dissimilitudinem grauitatem, lenitatem, spem, metum, siaspicionem,

desiderium dissmulationem, misericordia,rerum uarietates, fortuns commutationem,insperatum incommodum,siabitam laetitiam, iucundum exitum reorum. Verum hoe in exercendo transigetur. Illud,quod ad ueritatem pertinet: quomodo tractari coueniat, aperiemus. Treis conuenit res habere narratio

nem,ut breuis ut dilucida, ut uerisimilis siti quae quonia fieri oportere scimus: quemadmodum faciamus,cognoscendum est. Item breuiter narrare poteriamus, si inde incipiemus narrare,unde necesse erit: et si non ab ultimo initio reo petere uolemus :& si fiammatim,non particu Iatim narrabimus: & si no ad eo tremum,sed uis eoi,quo opus erit,prosequemur: Sc si trasitionibus nullis utes mur: & si non cleerrabimus ab eo,quod coeperimus exponere: Sc si exitus reorum ita exponemus,ut ante quo* quae facta sun t sciri posRnt: tametsi nos reoticuerimus: quod penus si dicam me ex Drouincia redisse: profectum quoque

in prouinciam intelli atur: Κ omnino no modo id,quod obest: sed etiam id. quodne obest,neque adiuuat: satius est praeterire:& ne bis,aut saepius idem dicamus,cauendum est : etiam ne id quod semel Ilipra diximus deinceps dicaomus,hoc modo. Athenis Megaram uesperi aduenit Simo: ubi aduenit Mesaram,insidias fecit uirgini: insidias postqua secit, uim in loco attulit. Rem dio lucide narrabimus, si ut quidque primum gestum erit: ita primum expone

mus: δ rerum,ac temporum ordinem conseruabimus: ut gestae res erunt, aut

ut potuisse geri uidebuntur. Hic erit consederandii,nequid perturbate, neqd contorte,nequid ambigue,nequid noue dicamus: nequam in aliam rem tran seamus :ne in ultimo repetamus: ne loge prosequamur: nequid, quod ad rem Pertineat.

16쪽

LIBERI svertineat, pretereamus: 8c si persequemur ea, aede breuitate praecepta fiunt: nam quo breuior eo dilucidior, & cognitu sicillior narratio fiet. Verisimilis

Narratio erilisi,ut mos,ut opinio,ut natura postulat dicemus: si spatia tempo rum,personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabui ne refelli possit: aut temporis parum fuisse: aut causiam nullam, aut locum idoneum non suisse: aut homines ipsos facere: aut pati non potuisse. Si uera res erit: nihilominus haec omnia narrando conseruanda sunt: nam serope ueritas, nisi haec seruata sint: fidem non potest facere. Sin erunt ficta : eo magis erunt conservanda. De his rebus caute confligendum est: quibus in rebus tabulae aut alicuius firma auctoritas uidebitur interfuisse. Adhuc quae dicta sunt , arbitror mihi constare cum ceteris artis scriptoribus : nisi quia de insinuatione noua excogitauimus: quod eam soli praeter ceteros in tria tempora divisimus : ut plane certam uiam, & perspicuam rationem exordior si habeo remus. Nunc,quod reliquum est, quoniam de rerum inuenti neci uranduest: in uua singulare con umitur oratoris ossicium: dabimus operam, ut nil isto minus industrie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse uideamur: si prius pauca de cauiarum diuisione dixerimus. Avs ARVM diuisio in duas parteis distributa est. Primum,

perorata narratione debemus aperire, quid nobis conueniat cum aduersarhs: si ea quae nobis utilia erunt: conuenient: quid in con trouersia relinquatur, hoc modo. I ntersectam esse ab Oreste ma Trem,conuenit mihi cum aduersari is taure secerit:& licueri ne facere: id est in controuersia. Item et contrario. Agamemnonem esse a Clytemnestra occisum confitentur: cum id ita sit,me uIcisci parentem negant oportuisse. Deinde,cuhoc secerimus distributione debemus uti. Ea diuidit in duas parteis,enumerationem, S expositionem. Enum aratione utemur,cum dicemus numero, quot

de rebus dicturi stimus ea nasiusquam trium partium numero esse non oporotet: nam 8c periculosum est nequado plus minus ire dicunus: & suspicionem asseret auditori meditationis & artificii: Qui res fidem abrogat oratori. Ex Positio est,cu res,quibus de rebus dicturi sumus: exponimus breuiter: & abo

lute. Nunc ad confirmationem transeamus.

Ο Τ' A spes uincendi ratio ψ psitiadendi posita est in confirmatione

consutatione. Nam, cu adiumenta nostra exposuerimus: contraνrial ditatuerimus: absolute nimirum munus oratorium confecerimus. Vtrunm igitur facere poterimus, si constitutione causς cognoMerimus. Causaru constitutiones ali j qua tuor fecerunt,noster doctor Hermeotes treis putauit esse: non ut de illoru quidquam detraheret inuentione: sed ut

ostederet,id,quod oportuisset simpliciter,& singulari modo docere: illos dio stribuisse dupliciter,& bipartito. Constitutio est prima deprecatio defensio

ris cu acculatoris insimulatione coluncta. Costitutiones itaq; ut diximus, tres sunt,coiecturalis,legitima, iuridicialis. Coiecturalis est,cude facto controuersia est,hoc modo. A ia x t sylva,postqua restiuit que secisset per insania: gladio

Incubuit. Ulysses interuenit: occisum cospicatur: e corpore cruentu telum educit. Teucer interuenit: cum fratrem occisum,& inimicum fratris cum gladio cruento uidet: capitis arcessit. Hic, quoniam coniectura uerum quaeritur: desicto erit controuersia:-ex eo constitutio causae coniecturalis nominatur.

17쪽

σ A D HERENNI V ΜLegitima constitutio est,cum in seripto, aut ex scriptis aliquid eontrouersiae nascitur.Ea diuiditur in parteis sex,scriptum, & sententiam, contrarias leges,

ambiguum,definitionem, trastationem,ratiocinationem. Ex scripto, & senorentia nascitur controuersia, cum uidetur seriptoris uoluntas cum se seto ipsodiisen tire,hoc modo. Si lex sit,quae iubeat eos, qui propter tempestate navim reliquerint: omnia perdere: eorum navim,ceterat esse, si nauis co seruata sit, qui remanserunt in naui. Magnitudine tempestatis omnes perterriti, nauim reliquerunt:& in scapham constenderunt, preter unum aegrotum. is propter morbum exire,& sugere non potuit.casu, Sc fortuna nauis in portum incolust

mis delata est: illam aegrotus possidet: navim petit ille,cuius fuerat. Haec conostitutio legitima est ex scripto,& sententia. Ex contrarηs legibus cotrouersia constat,cum alia lex iubet,aut permittit: alia uetat quidpiam fieri, hoc modo. Lex uetat eum,qui de pecvnris repetundis damnatus sit: in concione oratione habere. Altera lex iubet, Augurem,in demortui locum qui petat, in cocione nominare. Augur quidam damnatus de pecunius repetundis, in demortui loo cum qui petat,nominauit: petitur ab eo multa. Costitutio haec est legitima ex contrari js legibus. Ex ambipuo cotrouersia nascitur,cum scriptum duas,aut plureis res significat,hoc modo. Patersam illas, cum filium heredem faceret: testamento ualia argentea uxori legauit. T ullius haeres meus Terentie uxorimes. xxx. pondo ualorum argenteoru dato,quae uolet. Post mortem eius uasa

pretiosa,& celata magnifice illa petit: Tullius se quae uelit ipse.xxx. pondo ei debere dicit.Constitutio est legitima ex ambiguo. Ex definitione causa cono stat,cum in controuersia est,quo nomine saetiim appelletur.ea est huiusmodi. Cum L. Saturninus Iegem seu metariam de semissibus, & trientibus laturus esset: Cepio qui per id temporis inlaes .urbanus erat: docuit Senatum,perari um non posse pati Iargitionem tantam.Senatus decreuit, si eam legem ad pospulum serat,aaversius rem p. uideri eum sacere.Saturninus ferre coepit, col legς intercedere: ille nihilo minus cistellam detulit. Cepio,ut illum cotra S.C. inotercedentibus collegis aduersus remp.uidit serre: cum uiris bonis impetum facit: pontes disturbat: cistas deiicit: impedimento est, quor secius seratur lex.ac. cersitur Cepio maiestatis. Constitutio est legitima ex definitione.uocabulum enim definitur ipsum,cum quaeritur,quid sit minuere maiestatem. Ex trasta

tione controuersia naseitur cum aut tempus differendum,aut accusatorem mutandum, aut iudices mutandos reus dicit. Hac parte constirutionis Graeci in iudici js, nos in iure ciuili plerunque utimur. I n hac parte nos iuris ciuilis se entia iuuabit. In iudici js tamen nonnihil ea utimur, ut hoc modo. Siquis moculatus accusatur, quod uasa argentea publica de loco priuato dicatur se situs

lilia: possit dicere, cum definitione sit usus, quid sit sertum, quid peculatus:

secum furti agi, non peculatus oportere. Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro uenit in iudicium, quod in priuata actione praetoriae exceptiones fiunt,& causa cadit is, qui non quemadmodum oportet, egerit: dc in publicis quaestionibus cauetur legibus, ut ante si reo commodum sit, iudici um de accusatore fiat: utrum illi liceat accusare, nec ne . Ex ratiocinatione controuersia constat,cum res sine propria lege uenit in iudicium : quae tamen

18쪽

tclix. Qui parentem necasse iudicatus erit:Is obuolutus, Ac obligatus eo lodeiiciatur in profluentem.& lex. Paterfamilias, uti super familia, pecunia uesua Iegauerit: ita ius esto.& lex. Si paterfamilias intestato moritur: familia, Pecunia* eius agnatorum, gentilium cis esto. Malleolus iudicatus est matre necasse:eidanato statim solliculo lupino os obuoIutu est:& selee ligneae pedibus inductς sunt:& in carcerem ductus est. Qui defendebat eum tabulas in

carcerem asserunt: testamentum ipso presente conscribunt: testes rite assueo runt : de illo supplicium paulo post sumitur. Ii, qui heredes erant: testamento hereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum oppugnauerat in eius periculo: suam uocat hereditatem lege agnationis. Hic certa lex in rem nulla assertur:& tamen multae asseruntur, e quibus ratiocinatio nascitur, quare postuerit, aut non potuerit iure testamentum facere. Constitutio legitima est ex ratiocinatione. Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis,ostedimus. nunc de iuridiciali costitutione dicamus. IVRIDICI Alis constitutio est, cum factum conuenit: sed iure,an iniuria saetiam sit,quaeritur. Eius eo stitutios Dis partes sunt duae: quar u una absoluta, altera assumptiua riominatur. Ab soluta est,cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris assumatur, recte factum esse dicemus. ea est huiusmodi. Mimus quidam nominatim Accium poetam compellauit in scena: cum eo Accius iniuriarum agit: hic nihil aliud defendit,nisi licere nominari eli,cuius nomine scripta dentur agenda. Afissumptiua pars est,cu per se defensio in firma est,sed assumpta ex extranea re, comoprobatur. Assumptiuae partes sunt quatuor,co cessio, remotio criminis tras latio criminis, comparatio. Cocessio est,cum reus postulat sibi ignosci.ea diuisditur in purgationem,& deprecationem. P urgatio est,cum consulto se negat reus secisse ea diuiditur in fortunam,imprudentiam,necessitatem. Fortunam, Di Cepio ad Tribb.pl.de amis Lone exercitus. Imprudeliam, ut ille, qui de eo seruo,qui dominum occiderat: supplicium siumpsit, cui frater esset, antequam tabulas testamenti aperuerit: cum is seruus manumisius testamento esset. Neocessitudinem ut ille, qui ad diem commeatus non uenit: quod eum aque interoclusissent. Deprecatio est,cum& peccasse,& consulto secisse eo fitetur: Sc ta, men postulat ut sui misereantur. Ho in iudicio non potest sere usu uenire: nissi quando pro eo dicimus,cuius multa recte facta esse constant. Hoc modo,in

loco communi per amplificationem inssciemus: quod, si hoc fecisset: tamen ei pro pristinis beneficias ignosci coueniret: verum nihil postuIat ignosci.EOgo in iudicium non uenit: at in Senatum, aut ante I mperatorem, & in conciolium talis causa potest uenire. Ex translatione criminis causa constat, cum fecisse nos non negamus: sed aliorum peccatis coactos secisse dicimus: ut Ore stes,cum se defendit, in matrem confert crimen . Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis non crimen, sed culpam ipsam amovemus: & uel in hoominem transferimus Hiel in rem quampiam conserimus. In homine trans sertur,ut si accusetur is,qui P. Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu Coss.deo findat:& eos dicat non modo imperasse: sed rationem quo ostendisse quaν re id facere liceret. I ri rem consertur, ut siquis ex testameto. quod facere iussitast,ex plebistito uetetur. Ex comparatione criminis causa costat, eum dicimus necesse suisse alterutru sacere:& Id quod fecerimus,satius suisse sacere: ea cauosa huiusmodi est. C. Pompilius,cum a Gallis obsidereturineque effugere ullo

19쪽

3 AD MERENNIVM modo posset: venit cum hostium ducibus in collocutionem :ita discessi, utim

Pedimenta relinqueret: exercitum educeret: satius esse duxit amittere impediamenta,quam exercitum exercitu eduxit: impedimenta reliquit. accersitur maiestatis. Quae constitutiones,& quae constitutionum partes sint: satis uideor ostendisse. Nunc quomodo eas,& qua uia tractari conueniat,demonstranducit: si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambobus in causa destinari: quoratio Omnis totius orationis conseratur. Constitutione igitur reperta, statim quaerenda est ratio. Ratio est,quae causam facit, & continet defensionem, hoe modo: ut docendi causia in hac potissimum consistamus.Orestes cum confiteatur se occidisse matrem: nisi attulerit facti rationem, peruertit desensionem:eego assert eam: quae nisi intercederet,ne causis quidem esset: illa enim, inquit,patrem meum occiderat. Ergo,ut ostendi,ratio ea est,que continet defensionet sine qua nec parua quidem dubitatio potest remorari damnationem. Inuenta ratione, firma metum quaerendum est: idest,quod accusatione continet: quod assertur contra rationem defensionis: de qua ante dictum est. I d constituetue hoc modo.Cu usus suerit Orestes ratione hoc pacito iure occidi: illa enim pastrem meum occiderat: utetur accusator firmamento,hoc modo. Sed no abs te tamen occidi,neq; indemnatam Poenas pendere Oportuit. Ex ratione de nosionis,8 ex firmamento accusationis, iudic0 quaestio nascatiir,oportet quam nos iudicationem,Graeci κω μενον appellant. Γ a constituitur ex contuitistione

firmamcnti, rationis defensione,hoc modo. Cum dicat Orestes se patris ut ciscendi causa matrem occidisse: re stum ne suerit a filio sine iudicio Clytemnestram occidi.Ergo hac ratione iudicationem inueniri conuenit. Inuenta iudiocatione, omnem rationem totius orationis eor conferri oportebit. In omnio

hus constitutionibus, & partibus constitutionum, hac uia iudicationes remorientur, praeterquam in coniecturali constitutione: in ea enim nec ratio quaeritur,quare secerit fecisse enim negatur)nec firmamentum exquiritu quonianon subest ratio quare ex intentione,& inficiatione iudicatio costituitur, hoe modo. Intentio: occidisti Aiace. Inficiatio: non occidi. Iudicatio, occiderit,e. Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad hanc iudicationem iconferenda est si plures erunt constitutiones, aut partes constitutionum : ὶν dicationes quoq; plures erunt in una causa: sed omnes simili ratione reperien

tur. Sedulo dea imus operam,ut breuiter. 8c dilucide quibus de rebus adhue dicendum fuit, diceremus. Nunc,quoniam satis huius uoluminis magnitudo creuit: commodius est in altero libro de ceteris rebus deinceps exponere: neo qua propter multitudinem literarum possit animum tuum defatigatio retaro dare. sed, si quidem haec tardius, qua m studes, absoluentur: cum rerum magnitudini, tum nostris quot occupationibus ast ignare debeobis. Verun tamen maturabimus: & quod negotio diminutusuerit, exaequabimus industria : ut pro tuo in nos ossi cio, & nostro in te studio, munus hoc accumula tissime tuae largiamur uoluntati. Rheticorum

20쪽

RHETORICORUM AD C. H E RENNIUM LIBER SECUNDUS.

N Primo libro Hereni breuiter exposuimus,quas causas recipere oratore oporteret: & in quibus Oaechs arotis elaborare conueniret: 8c ea ossicia qua ratione facit

Iime cosequi posset. Veru quod nem de Oibus rebus simul dici poterat: & de maximis primum seribendum

fuit,quo cetera tibi iaciliora cognitu uiderentur: ita nobis placitu est, ut ea, quae dissicillima ement: potissmu

scriberemus. CAUsarum tria genera sunt, demostrativum,deliberativum, iudiciale: multo dissicillimum est iudiciale: ergo id pri mum absolvemus .hoc & priore libro epimus,cum de oratoris ossiciis tractast hamus: quoru inuentio & prima et discillima est: ea quo nobis erit hoc in libro propemodu absoluta: et paruam partem eius in tertium uolumen trasserimus. De sex partibus orationis primu scribere incoepimus. In primo libro Iocuti stimus de exordio narratione,diuisione, nec pluribus uerbis, quam ne cesse suit: nec minus dilucide,quam te uelle existimabamus.Deide colun de confirmatione consutatione dicendum fuit: quare genera constitutionum.& earum parteis aperuimus: ex quo simul ostendebatur,quomodo costitutione,& parte is costitutionis causa posita reperiri oporteret. Deinde docuimus.

iudicationem quemadmodu queri conueniret: qua inuenta, randum,ut omnis ratio totius orationis ad eam conseratur. P ostea admonuimus, esse causa. quaptureis,in quibus plures constitutiones,aut partes costitutionum accomomodaren tur. Reliquu uidebatur eme,ut ostenderemus quae ratio posset inuestriones ad unam quamq; constitutione,aut partem costitutionis accommodastre:& item quales argumentationes,quas Grsei επιχειρομπα appellant, sequi et qualeis uitari oporteret : quoru utrunqa pertinet ad confirmationem,& costa rationem. Deinde ad extremu docebimus,cuiusmodi conclusionibus oratioonum uti oporteat: qui locus erat extremus de sex partibus orationis. P rimum ergo queremus, quemadmodu quan caulam tractari coueniat. 5 nimirum

conieetiiralem,quae prima,& dissicillima est: potissimum eo syderemus. I NCausa coiectural narratio accusatoris sit spiciones interiectas, & dispersas hahere debet: ut nihil a stum,nihil dictu,nusquam uentum aut habitum: nihil deniq; factu sine causa putetur. Defensoris narratio simplicem,Wdilucida expositionem debet habere, cu attenuatione suspicionis. Huius costitutionis ratio in sex parteis est distributa,probabile,collationem,signum,argumentum,co secutione,approbationem. Horum unu quodq; quid ualeat, aperiemus. P roo

habile est, per quod probatur expedisse reo peccare: et i simili turpitudine hominem nunqua abfuisse. Id diuiditur in causam,etinuita. Causa est ea,quae in duxit ad maleficiti,commodorum spe, aut incommodoru euitatione: ut cumqusritur,num quod comodum maleficio acquisierit,num honore,num pecuoniam, num dominatione: num aliquam cupiditate amoris, aut huiusmodi libidinis uoluerit explere: aut num quod inco modum uitarit,inimicitias,infamisam, larem,suppliciu . Hic accusetor in spe commodi, cupiditatem ostendet

SEARCH

MENU NAVIGATION