Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

6: HISTORIAE DE VARIETATE

Masseo ,) relicta, decellit. Plures dehinc ejusdem stirpis cla

rissimi viri evasere usque ad Bernabovem, copiosum fortunae adversae testem. Hic b) una cum nepote Johanne Galeatio Mediolanum pro imperio tenuit. Nomen ejus & apud Italos , & apud exteras nationes longe lateque claruit, belli pucisque artibus insigne. Inter dominos Italiae opibus armisque

priores partes tenuit. P taeter Mediolanum, urbem nobilem atque opulentam, Brixiam quoque, Cremonam, Parmam,

Placentiam bello sibi parere coegit. Multis Principibus tum Italis, tum Alamannis per matrimonium sibi dejunctis, Pecundus fuit prole liberorum, e quibus quatuor egregios quidem ea tempestate viros, quatuor, quas dixi, urbibus praesecit. Arma contulit cum Florentinis , quibus Miniatem oppidum ab incolis proditum cessit; adeo potens, ut solus Urbani V. Pontificis, qui ob acceptam olim ab eo contumeliam , Imperatorem in ejus exitium acciverat, impetum tulerit, nulla urbium amissi. Vir fuit fervidi animi, nec prindentiae vulgaris ; sed in aedificando, quod Principes egregios decet, maxime sumptuosus. Videbatur secunda rerum senoectus sutura tot filiorum urbiumque ope sulta. Sed vim fatorum effugere nequivit, fortunae tum maxime, cum blandiri videbatur, opera deceptus. Captus enim per speciem colloquii a nepote, cui ad augendas filiorum opes, insidias etiambus perstrineuntiir in marmoreo ejus- bus nepotibus Matthaeo,Barnabae,&Gadem epitaplato. Ea leges apud Io- Ieatio , seribit Corius parte 3.Jovius travium in eius vita, Corium, Uglacitum, dit ea conditione haeredes dictos, ut Me S alios. Uerum Daniel Papcbrochius diolani imperium commune inter eos in exegesi Episcoporum Mediolanensium, esset, Matthaeoque Bononia obveniret. tomo. vll. Maii prae ii a , prosert ex Obiit anno I 3s6.codiee Mediolanensis Eecletiae monu- b Hic cum n/ροιε Io. trinis. Eius mentum, quo annus & dies mortis Ioan- clogium videas apud Iovium, qui con-nis notantur, qui incidit in annum I 3s s. firmat ea Dae de illius imperio hic habet quinto die Octobris, in Dominica, ex Poegius. Obiit anno I 38s. quo legendum esse quartum arguit ; at hc Sed tim fatorum. Scribit Iovius in

te anno non ambigit, cum anno I s s. ejus vita,multo ante quam in manus Ga

ruo litera dominicalis D erat, quarta leatii Bernabovis incideret, vatem do-ies Octobris Dominica fueriti mesticum ei praedixisse, ut caveret Nonas a masseo. Legendum Matthaeo hu- Maias, ei lim eo anno lanestum aliquidius nominis secundo, de quo Iovius in portenderent, ob trium syderum con. Elogiis. Divisum reliquisse imperium tri- iunctionem.

102쪽

pORTUNAE. Lin. II. 63

veneno saepius intenderat, atque in custodiam traditus, haud multo post interiit. Ita multarum urbium dominus, cujus dicto tot millia hominum parebant, qui dudum Pontificiis Imperatoriisque con; unctis exercitibus solus obstiterat, tandem carceris incolam factum mors acerba excepit. Successit ei Dux δὶ prior Mediolani, vir dignus prioribus saeculis, non in Tyranni, ut plerique nostrorum, sed in regios mores se componens. Coluit doctos atque excellentes viros, avidus laudis & gloriae; &, quod in magnis viris admodum laudi datur, perhumanus erat, natura insuper liberalis, ut qui refugium putaretur egentis nobilitatis, maximeque domo profigorum, qui undique ad ejus munificentiam tanquam ad certum asylum confugiebant. Decus certe sua virtute & rebus gestis summum praestitit nomini Italo, apud exteras nationes. Celebris erat ejus fama apud omnes, tum ob magnificentiam splendoremque vitae, tum ob praecipuam regendi ad normam justi Regis disciplinam. Bella plurima per alios gessit ; tria cum Florentinis, paribus se e viribus ; adeoque amplo fuit imperio, ut etiam summis aequaretur Regibus. Nam omnem fere Galliam Cisalpinam, quae a Longobardis nunc Lo-baria vocitatur, Bononiam usque, quam extremo Vitae tempore bello sibi adjecit, addita Ligurum Tusciaeque magna parte, possedit, usus prae caeteris summis muneribus fortunae, regiumque nomen assecuturus, si diutius vita frui licuisset. At is, cum jam spem conceptam manibus se tenere existimaret,

diem b) suum obiit, tribus e adolescentibus filiis haudqua-

a Duae prior Ioannes Gi- I o a. die tertia S Nembris, ut seri eius Ieatius , in eujus laudes multo minus inscriptio sepulchralis, quae res ejus ge- quam Porgius, sertur Iovius. Ducis no- sias centum & uno versibus haud inelemen, & insignia hute primum eollata gantibus continet, legiturque in templo sunt a Uvencestao Imperatore, quam Carthusiae Ticinensis, ubi numari voluit, inaugurationem saetam scribit Corius extructo prius sinsularis magnificentiae initio partis quartae anno I 39s. die Do- coenobio ac templo. Ejus teliamentum minica s. Septembris. Iovius Uvencesi refertur a Cόrio pari. IV.

Iaum Lad suum appellat. Hane solem- e γ Tritas ado ent, s. Nimirutonem pompam Potaius etiam perstringit Ioanne Maria, Philippo, & Gabriele inhilior. Florent. lib. 3. pag. 114. eia. spurio ex Agnete Mantegaccia. Potatus. Venetae 1 H. in histor. Floreat. lib. 3. pag. Is - ba Dum m iit. Nutarum anno

103쪽

ει HISTORIAE DE VARIETATE

quam pari rerum selicitate relictis. Patriae quidem vastitas, mors adolescentium 'in violenta, documento extitere, nihil esse in rebus humanis certi exploratum, consiliaque nostra parum proficere, ubi obsit stat fortuna. Armis enim, quae a patente in tutelam erant provisa, in perniciem versis, variisque factionibus inter duces armorum obortis, adolescentium opes distractae defecere. Hinc urbibus, quam quisque poterat , Occupatis , tractus ejus omnis deflenda eversio subsecuta. Civiles dissensitones maximis inter se odiis certantes, omnia ferro, igni, caede absumpserimi. Variis saepe cladibus pugnatum est, agri populati, incensa oppida, captae atque eversiae civitates. Rhegium, Parmam, Placentiam, Comum, Papiam, Vercellas, Novariam, opulentas urbes, foede a militibus dbreptas , majori ex parte hostilis furor evertit. Reliquias inte

stina dissensio caede & civili sanguine replevit , nulla in

parte orbis tamdiu rabie civilis cruoris debacchata. Multi proceres, quod bella civilia pariunt, varie absumpti. Certe duo ex filiis, una cum matribus, violenta morte perierunt: tertius i in alterius opibus nixus tanto parente indignam vitam agebat. Nescio an multis jam saeculis Italia majus aspe-

a Mm a lescentium violet M. Dan- Philippi mortem contigisse, quod aperte

ne, Maria, cum imperii asperitatem innuit S. Antoninus pari. 3. tit. 1 a. cap. invisus esset, Idibus Maiis in temio D. II. g. I . cum ea verba insequenιi

Goti ardi, in ipso vestibulo interficitur a reserantur ad Augustum anni r 4 . C Baucis fratribus. Iovius in ejus elogio. rius autem pari. 4 pag. 3s8. scribit Phi- Philippus repentina morte obiit anno lippum interiisse anno i . De menser 4 8. pridie Idus Augusti, ut Iovius ha- Augusto conveniunt omites, de die disebet in ejux vita. Verum Raynald. ad an- sentiunt sere omnes. Apparet ergo pernum I . n' 2s. & ex eo Spondanus peram a Iovio assignari annum 1 48. ad hune annum, n' 8. existimarunt Phi- pro emortuali. Mendosus porro est Postippum vita sunctum hoe eodem anno sit locus de morte Eugenii ; nam is Ponis 3 . mense Augusto. Adde his Poggii ii sex obiit anno I 47. mors vero ibi comauctoritatem in histor. Florent. lib. 8. sertur in an . I 46. Stephanus Baturius pag. 36o. Quare facile censeo eius mor- rom. 7. Misceli. e eodicibus bibliothecae tem esse couserendam in annum 1447. Coibertinae edidit ex auctore eoaevo vi- scribit enim, ubi de Eugenii IU. morte tam Eugenii Iv. subjecitque orationem

sermonem habet, in haec verba: Inremm aeneae Sylvii de ejus morte, quae eonfi Rumius primo, eodem mense , scilicet Fe- mant mirum in modum Potali enarra-bruario , anno se cis co quMiragesimo post tionem. Gabriel nothus anno I oy. B milia qua vetentos, tum Phimus .H- -- cicaldi jussu Genuae capite obtruncatur. no, mense mori tur. Ex quo Pog- Corius pari. iv. pag. 3ox. n'. x s.

Di testimonio clare evinci uir, m. I r. c b Tertius. Nimirum Philippus.

Xerit

104쪽

xerit sortuna: opus, magisque deplorandam rerum Varieta-t cm. Asperrimum quippe videre regionem florentem quondam inter Italos, viris atque opibus resertam, moerore postmodum consectam , cladibus, obsoleto squallore, ac diutina vexatione horrentem. Sed non absque ostento caelestis ea numinis evenere; orta prius stella crinita, quae & Ducis interitum portendit, dc patriae vastitatem. Semper, inquam, Antoni, his conjectis aliquid nobis portendi in magnis viris

accepimus, idque etiam a priscis rerum scriptoribus tradi. tum. Ita est, inquit ille; sed haec tanta rerum mutatio mulistorum quoque ruinam peperit, qui sibi per occassionem civilium dissensionum variis in urbibus tyrannidem usurparunt. Haud vulgares in viris non admodum illustribus fortunae motus. Infestam, inquam, certe fortunam experta est, Antoni,

& multis malis oppressa. Sed vetus est sententia, filios plerumque delicta parentum luere, ut, quod illi in alios moliti sunt, pari in posteros exemplo recidat. Scis hunc dincem αὶ praestantissimum virum, in patrui necem, quanquam juste id fecisse videatur, conspirasse; scis domo extorres ex

pulisse nobilissimas Scalae bὶ Carrariaeque familias, ob solam

dominandi cupiditatem : ut haud mirum sit ab se commisi, rum poenas a filiis expetitas. Vera, inquit Antonius, narras,& in hoc ducis ambitionem. Regnum quidem Italiae sibi mente desponderat. Paulum culpo. qui nobis magnum orna' risis Paulis mentum abstulit, oppressa ea praesertim semilia, quae praeci- Alboima,puam gloriam apud Italos obtinebat. Gentem eὶ Scalae amtiquam sane accepimus, ac primariam Veronae, dc quae ejus urbis centum ferme dc septuaginta annis dominio potita sit,

leatitim , conspirasse in Berna vem exploratum est, ut habent scriptores omnes Mediolanenses. b ὶ scala Carra erare familias. Galeatius Franciscum Carrariensem seniorem diuturnis bellis oppressit, qui in carc rem detrusus , in eodem Modoetiae ex hae vita migravit. Scardeoniux de antiquitatibus patavinis lib. I. civis. I 3. e Gerum Baia anιip sane. Gasi par Scioprius in stemmate similiae Scaligerianae illius ortum ducit ab initio saeculi duodecimi. Primus in stemmate est Mallinus Scali et vasallus Abbatis M nasterii Sae Mariae organae an. IIo I. Primus qui ut beVerona potitusest,Mastinus dicitur, quem a Comitibus S. Bonisaeuinteremptum scribit Torellus Sarayra de origine & amplitudine Veronae.

105쪽

multis egregiisque Principibus, qui non Veronae tantum, sed Vicentiae, Paduaeque, ac multis praeterea urbibus imperaverunt, adeo aequo jure nonnulli, ut nil sere ad j historum Principum modum desideraretur; domi belloque instignes, plures ex eis fuere, maximeque liberales, quam rem & multi meminerunt, & Dantes a in noster, apud quos summo in honore aliquandiu est habitus, commendat: id in eis reprehenderim , quod omnes canum efferum ac mordax nomen , quae

sola res tyrannos argueret, filiis indiderunt. Nam primus eo. rum Canis si)ὶ cognomento senior, cujus humanitatis , Virtutisque multa decora facinora extiterunt, vocitatus est. Alterum deinde Mastinum, seὶ tertium item Canem , cui

avaritia Rapidi cognomentum dedit, appellavere. Ad Antonium tandem civitas pervenit, virum solitarium atque impotentis animi, quem contra bellum cum Patavinis gerentem Dux Mediolani, qui sibi animo Italiam desponderat, arma movit; acieque victum per quinque militum, qui pedibus stipendia faciebant, proditionem, civitate amisia, Venetias fugere compulit. Ita in hoc viro regendae Veronae so tuna, vitae degendae venenum finem secit. Minime, inquam, mirum hunc suae temeritatis scelerisque poenas dedisse, sibi enim ipsi excidium paravit; nam degeneravit a virtute superiorum, primum caede in fratris, quem, ut solus regnarer, interemit, tum moribus Principe indignis: ut non fuerit inbquum , per scelus parium dominium, per ignaviam retentum, stulte amisisse virum solitudini deditum, suoque consillio fidentem; quo accidit, ut dolo peditum, qui portae urbis cinstodes praeerant, proditus statu everteretur. Fertur postea culpantibus solitudinem amicis,atque ad eam damna urbis amissae

a i Dant 1. Nemo nescit Dantem Ali- habes apud Schraderum , monument gherium Veronae apud Maligeros, dum rum Italiae pag. 3 o. P tria pulses esset . se recepit e, honori- e 'Antonium. Hic urbis habenas ficie habitum, ut ille habet Cantu i . suscepit circa annum I 396. ultimus ex de Paradiso. huius familiae Principibus. Corius par b Coii. Ille magnus dictus,& - ec I. Perarat VCronae cirea an. 331ν. Cade fratris. Bartholomaei, ut se- έ Imperavit ei rea an. 13 3. Ius regnaret; sed victus est a Joanno G cd --Illius epitaplua leatio, & Verona expulsus Q. 1397.

106쪽

reserentibus respondisse, si unquana patriae restitueretur, cuis biculum se aulamque domus decem patentibus 1 emper po tis ornaturum , quo liber ad eum omnibus, nullo discrimine. aditus pateret, ne quid amplius ignoraret rerum suarum. Sed omnibus fere usu venit statu rerum dejectis , ut tum humanitatem , benignitatemque polliceantur, quum nullus eas requirat, in eandem insolentiam moresque redituri, si prior redierit felicitas, & fortunae indulgentia. Haec enim secunda magnam prosecto caliginem humanis offert mentibus. Nunquam sane se homines noscere incipiunt, nisii illius beneficio destituti; ea praesente, sapientes prudentesque censentur; ubi abscessit, tum stultitia apparet, olim felicitatis vestibus contecta. Absunt adulatores, qui laudes augeant, absunt qui observent verba loquentium, quique eorum vitia in virtutes. Vertant. Ita quum suo, non alieno ornatu conspiciuntur, detegunt ignaviam stultitiamque multis antea involucris obdu.ctam. Tum Antonius: Omittamus, inquit, Principum vitia, quae magis reprehendi, quam corrigi possunt. Sapientes enim pauci sunt, stulti sibi similibus delectantur. Nos prosequamur fortunae mutationem, quae, cum acerba fuerit in evertenda tantae familiae dignitate, acerbiorem se tamen in Principibus Carrariae dedit, post amissam urbem, etiam turpi vitae exitu deformati S.

Patavium ) urbs quondam opulenta suis legibus institutisque publicis vivebat, Imperatoribus parens. In ea Carrariae familia diu primaria habita est , dc suis civibus accepta. Eam civitatem Mastinus senior cum Vicentinis bello certantem, per auctoritatem Imperatoris Henrici, quum subdidisset, per

causam stupratae postea a filio mulieris, seditione orta, ainctoribus Carrariae Patritiis, amissit. In ea familia, regendi cura assia mpta, urbem tenuit. In ea primus omnium dominatus est pater Francisci, qui est senior appellatus. Hunc virum belli pacisque artibus praestantem, & Franciscus Petrarcha b

a Patavium u=bs. De dignitate, am- b anrisius Petrarabo. Passim in filia plitudine , vetustate hujus ut bis , legendi operibus. Scardeonius , Pignoria Uriatus.

107쪽

8s HISTORIAE DE VARIETATE

N res gestae testantur; nam ob acceptam a Venetis iniuriam hellum adversus eos gravissimum omnium , quod unquam gessere, inito cum Rege Hungariae Januensibusque foedere, excitavit, - quo & Tervilium a Venetis vi cepit dux belli peritissimus, cujus si consilia valuissent, actum de Venetis procul dubio fuisset. Pacei in constituta bellum contra eum, quem paulo ante retuli , Antonium dominantem Ueronae movit, ς quo sessius, cum Veneti in ultionem praeteritorum temporum, neve ejus opes crescerent, cum Duce Mediolani foedus contra se iniissent, impar viribus succubuit. Ad Venetos Tervisium rediit; Franciscus, amisSa Patavio, nam filius Florentiam ante confugerat) vivus ad Ducem, atque inde in carcerem perductus, mortem obiit,anno aetatis dὶ sexagesimo. Ita egregius tum conssilio, tum opibus Princeps, ob insensum Venetis animum, dum majora viribus aggreditur , cecidit. At vero saevior filium fortuna excepit, quae adjacturam amissae civitatis, & filiorum quoque tristem inter, tum ,& ignominiam etiam mortis adjecit. Franciscus, se is etiam fuit junior dictus, ultimus possessae per plures annos uditas Princeps. Hic cum Patavium , vivo adhuc in carcere patre, per Florentinorum praesidium, & bello quod primum cum Mediolani Duce gesserunt , ab hoste eripuisset, per pacis deinde conditiones obtinuit, ut civitas, quam armis recup

rasset, sui juris esset. Mortuo duce, iὶ Veronam, captis Am

eiu lib. v. leead .ll in sine & lib.sequenti. b Pac. constitu M. Narrat Sabellicus initio deead. memoratae Franciscum Car. rariam a Venetis conserto praelio, victum sugatumque, pacem ea conditione imis Petrasse , ut a Patavinis primum Veneto nomini quadraginta millia nummorum silverentur. Franciscus ipse, sive ejus filius supplex coram veneto Principe se sileret, vcniam petiturus. Additae sint aliae leges, quas, si lubet, invenies ibidem apud eundem Sabellicum. Inita est

pax anno I 38 I.

e M-. Nam effeeit , ut eo pulso, gominatus Veriniae in maniu Galaacii

veniret anno I 397.

cujus corpus Patavium transsatum est anno I 393. die xx. Novembris.Scardeon. de anti ivit. Patav. in Franci eo Seniore.

eὶ Francisius Res Francisci iunioris gestas , & variox sortunae casus , in hane propemodum sententiam narrat Scardeonius , loco citato de Francisco Carrariensi juniore. s) Mortuo duee. Nimirum Ioanne Galeatio. Porro Franciscus Veronam recepit anno I o . quo anno absumpto veneno Guillelmo Scala,& filiis ipsius in oppido Montialicis earceri mancia

Patis, Veronae dominiu dictus est, donec

108쪽

FORTUNAE Lia. II. 6stonii filiis, qui urbem receperant, suae ditionis secit. Inde

cum arma ad Vicentinos vertisset, ira odioque in eum minti sese Venetis dedidere. Missi oratores, ut bello deditorum

abstineret, interdixerunt , tum ob tutelam Vicentinorum, tum ne vires ejus, in quo parum fidebant, augerentur, id quod erat futurum rati, parum tutam societatem incremento vicini tyranni sore. Ita obstandum esse censuerunt, ne longius vires ejus progrederentur. Durum erat urbis jam comceptae animo spem relinquere, durius cum validioribus certare. Inter spem metumque dubius, cum aequis conditioni. bus res componi posset, bellum maluit. Hoc inferior vir, bus , cum annum amplius traxisset, primo Veronam, ubi alter ex filiis captus est, amisit 3 tum longa obsidione, in qua ad extrema ventum est, fessis rebus confractus, sese urbemque hostibus dedit, pactus vitam cum belli duce. Tum Venetias deductum, ac primo in custodiam liberam traditum, deinde, ne qua seditio ejus causa inter cives oriretur, in Qedum carcerem conjectum, haud multo post una cum filiis strangularunt, , foedo ac turpi mortis genere. Egregias vero domos, multisque praeclaris opibus nobiles, Veronae alteram, alteram Patavit, haud parva Italiae ornamenta funditus sori na extinxit. Impar virium magnitudo, sed par vitae exitus qui

sequitur. Fuit Ot ho tertius b) ex familia nobili Parmensi, haud inferior inter eos, quos sibi Dux Mediolani ad gerendum bellum paraverat. Post ipsius obitum, cum inter primores Consilii orta seditio causam novandarum rerum disteminasset, ac quisque, prout armis poterat, sibi vires damno publico quaereret, Placentiam, Parmam, Rhegiumque cain

rei indignitate commoti Veneti Verona b cibo tertius. De Othone tertio

prius cum spoliaverunt, qua ipsi potiti scriptores Pene omnes Blondus lib. I sunt an . I Os. Saruna da origina m decad. h. Corius pari. 4. Digna in Isi--ιιι φνο- storia Principum Atestinorum lib. Q

a me eadem habet Bonaventura ae Anselis liba qui tamen

Scardeonius, qui Franeistum peremp- initio lib. 6. non fuisse Parmae tyrannum tum scribit at . I oε. die '. Ianuarii eontendit. A Blondo cibo, Othaonus filios vero in aestuariis necatos esse ea- appellatur. Illud satis eonstat eum in

dem nocte. Haec eadem Sabellicus dicta tri sectum fuisse die a . Maii anni i oo.

I iij

109쪽

o HISTORI E DE VARIETATE

tas, multis mortalibus per speciem advers, factionis ad libidinem occilis, hollitem in modum diripuit, vir impotentis animi, ac superbi. Has veluti sedes latrociniorum cum sibiduum millium equitum praesidio nixus delegisset, proximos agros vastabat, praedas agens, nullo discrimine , neque jure servato. Multa ab eo crudelia facinora edita, varie homines caesi, infantes ad parietes elisit, igni ferroque omnia rabida ac vesana mente vastata. Bello inde cum Marchionem Ferrariensem lacesseret , rapiendi cupiditate , agrumque Mutinensem multiplici clade amigeret, per causam foederis ad colloquium evocatus, gladio peremptus occubuit , aliquando , licet tarde, tantorum scelerum poenas luens. Adjecit fortuna ad spectaculum suum etiam ludum Gabrini Cremonensis. aὶ Is antea pedibus stipendia cum meruisset, occasione praebita, invadendae urbis Crcmonae consilium cepit. Tenebat tunc Cremonam, post Ducis superioris obitum, familia nobilis , qui Cavat boves b) dicebantur, primores civitatis semper habiti. In eadem educatus hic erat, suarumque partium semper habitus, vir spectatae ad eam diem fidei: uni omnia crodebant consilia, in eo spem unicam habebant, cum rerum sitarum defensorem se habere existimarent. Hujus familiae Principes, decem serme numero, per speciem venationis ad coenam in castellum quoddam, cujus sibi custodiam crediderant , evocatos una omnes eadem nocte interemit. Inde ad urbem nequicquam tale sill picantem accedens, arcemque per

speciem legationis ingressus, urbis tyrannidem invasit. Tenuit eam ultra quam tanti maleficii ultio postularet. Verum multos post annos, cum sortunam tyrannidis scelere partae pertaesum esset, bello victus a Duce, certo foedere urbe ces-

a Gaόrini Cremmensis. De Gabrino icone expressam adieri eodem loco Fondulo multa habet Antonius Cam- Campus.

pus in historia Cremonensi . qui cum bὶ Iacobus archio

per multos annos crudeliter Cremonae de vaadana, narrante Antonio de Ca esset dominatus , demum a Philippo po in lib 3.hist Cremon.an. 3Is. summo Maria Mediolani Duce , oim in manus totius urbis Cremonae consensu , im ejus mei disci, eapite mulctatus interiit perium primus accepit. Apud eumdeman. 1424. Campus Irb. ad hime an Campum de hac familia Plura recen-Corius imitar. pari. 4. Eius e figiem sentur.

110쪽

FORTUNAE. Li B. II. Isit. Suspicione postmodum, ne quid adversus Ducem novarum rerum moliretur, Orta, a compatre suo ad prandium ro-. gatus, cum annuisset, captus est atque in carcerem ductus. Fertur, cum dolum sensisset, non infacete dixisse: Mea quidem eaena fuit, hoc aurem pranium , duplici proditione notata ; dc 'coenae,qua per nefarium scelus anno I Ο6. tot viros interemit;& prandii, quo ipse captus periit. Poth autem veluti proditor poenas dedit ; nam primo capite damnatus est, inde per membra dii tractus, diu ad portas Mediolani triste spectaculum fortunae pependit. AEquum videtur addere his iniquam sortem

Ludovici Alido siti, qui urbem I molam justo imperio pro Ecclelia Romana a parente acceptam tenebat. Hanc clim annis tribus tu viginti, desuncto patre, summa cum justitia aequitateque administrallet, amabatur Vcluti parens a civibus suis, vir modelius atque integer, &, quod raro inter magnates accidit , multarum rerum doctrina excellens: dignum quippe existimabant, qui ad extremum Vitae secunda fortuna utere. tur ; sed illi aliter villim,cujus est maxima cura novas res semper moliri. Bello namque, quod tertius Dux Mediolani primum movit adversus Florentinos, cum suarum partium fautor videretur, nil tamen timentem nullo enim belli munere implicabatur) latrones quidam noctu adorti, admotis scalis, arcem primo, deinde effractis portis, equitatuque Ducis intromita, urbem cepere. Ludovicus, cum effugere potuisset,

timens captae urbi, per pactionem sese hostibus dedit, a quibus ductus Mediolanum, atque incola carceris factus, immeritam vitae sortem passus est. Multi in eo Ducis inhumanitatem carpunt, qui, cum etiam manifestis hostibus placabilis esset, Principem insignem virtute, dolo ac proditione captum , nihil hostile verentem . non bello indicto hostem in- In R- digna contumelia carceris excepit. Biennio exacto, laxata cu-

a Ductus Mediola--. Contigit haec eistanorum habitum strictioris , quam Alidosii calamitas an. I 2 . De Alid dicunt, observantiae, &Christianae virtu-siorum familia nonnulla habri Rubeus eis egregium specimen dedisse.Idem stria in Histor. Ravennae lib. 7. qui scribit bit V viaingus in annalibus Minotum Ludovicum Mutinae , post adeptam ad M. I 26, libertatem, diu vixiae, induisseque Fran.

SEARCH

MENU NAVIGATION