장음표시 사용
121쪽
sibi pro voluntate deligunt in auctoritas, potentiaque eorum quos Camerarιos appellant 3 quippe rebus omnibus praesunt , in quibus de pecunia agitur, quae maxima est ipsorum de praecipua cura. Insuper civitatum oppidorumque omnium, quibus Ecclesia Romana imperat secundus is a Pontifice habetur locus summum jus, imperiumque habent. Sulmonensem Innocentius stolidum , somnolentum, nunquam sobrium. semper stertentem, quem omnes phaleratum asimum dice. hant, Camerarium fecit, tanta inflatum ambitione ac pompa , ut se omnibus praestare dignitate, auctoritateque existis An. 1 os. maret. Hunc, Innocentio ' haud diu post defuncto, e statu re-
..essit, dςjςctum summa egestate, atque inopia pressiim , Hos
pirale novum, cum se Florentiam contulisset, recepit, ubi rede nctus est. Mediolanensem, vilissimum sacerdotem, levem, Vagabundumque, eodem osticio, Alexandri Pontificis stultitia, functum , rem indignissimam omnium, quas unquam insania hominum tulerit. conspeximus. Agre strebant homines locum instignem, qui egregiis viris demandari solitus erat, ab inertibus & rudibus tencri, qui tantum dignitatis OnuS, nedum sustinere, sed ne aspicere quidem pollent. At ego postea, cum alienam personam, desuncto Alexandro ' ,
toriam ariem per causam quaestus exercentem conspexi, ri
dens persaepe mecum personati dudum hominis effigiem, &eum cui omnes quondam assurgere, caput detegere, inter' que lictorum ac ministrorum catervas ambulanti, Via cedere solebant, cujus nutu tam multi parebant, qui post Pontificem summam ditionem tenebant, vilem quemdam ridiculumque sacerdotem. Tum ego, Monstra , inquam, terrarum,& hominum portenta sunt, quae plerique Pontificum orbi puriunt, dum suis transmutationibus Ovidii fabulas superant. enim reddunt, quos ' proximis haberi volunt, magis
volunt. haec, quae oculis cernimus, quam quae legendo comperimus , videntur miranda. Desides quippe, inertes bustuarios,
quos potius prodigia rerum, quam homines dicas, stupidi CPrdis, ac mentis ignavae, dum suis indulgent passionibus, Diqitigod by
122쪽
FORTUNAE. LIB. II. grea in basi rerimi locant, unde stultitia eorum late possit conspici ; neque enim, quamvis magni, adeo selices sunt, ut so tuna omnino stultitiam tegat. Non est, inquit Antonius, Pomtificum magis quam Regum, Imperatorum, Ducum, Princi. pumque ea mentis pravitas, qui contemptissimos quosque.
neglectis industriis doctisque viris, ad negotia publica privataque asciscunt, saginantque: inde, mutata voluntate, abjiciunt eosdem, ac conculcant. Non est hujus temporis rese
re spadones δc eunuchos apud Assyriae quondam Reges sum. mis imperiis usos. Imperatorum certe Romanorum servi Regibus persaepe praeserebantur. Tiberius Claudius libertorum consillio vixit, quorum jussis uxor est capite caesa, concessae Provinciae, Reges dicti. Quid de nostris loquar Regibus, Principibusque, quorum aulae fatuis ac ridiculis replentur Ea ibcentia stultitiae concessa, quam prudentia assequi non potest. Vidimus ab uno ex Principibus quendam coquum , quod cr pitus ventris sonoros pergrandesque edebat, in deliciis libbitum , atque ab eo summis divitiis & opibus ditatum. Is sapienti viro, aut modesto nihil tribuisset , stulti enim sapientiam oderunt, neque, quod ipsi percipere non possunt, in aliis volunt conspicere. Sed finis sermoni nostro adhibemdus est 3 satis enim locuti sumus de fortunae inconstantia . quam si homines nossent, cautius illi porrigerent manus. Tutissimum quidem est raram coire cum rebus suis societatem, cum munera ejus instidiis sint referta. Nulli profecto stabilem se promittit, nulli fidem suam pollicetur, nisi ea conditione, ut, cum libuerit, abire licear. Stulte nimium multi de ea querbmur, cum neminem fallat, nihil agens in occulto, sed palam exequens jurisdictionem suam. Toties experimentum sui
fecit, toties in scena lusiit, toties praeclaris exemplis mortale genus admonuit sortis suae, ut nullus eam calumniari, nullus accusare merito suo possit. Tanquam viator prodit ostensas merces suas, earumque pretium, ut nemo se decipi ignorantem dicat, nullum ad emendum ab se quidpiam compellat. Liboram dat facultatem capiendi, recusandique quae exponuntur,
123쪽
Iegem quoque proposuit , quam ubique promulgavit, nihil ab se perpetuo donari , sed commodari ad certum tempus. Itaque non decipit illa nos tam nota hominibus , sed nos stulti atque insani , qui eam supplices lacessendo precibus fatigamus. Haec cum dixisset, surreximus. Digitigod by Corale
124쪽
ERUM externarum vices versare eam, quam vulgo fortunam vocant, superioribus exemplis, quae nostra aetate usque ad Martini Pontificis obi. tum provenere, satis pro viribus ingenii expliculum puto. Ad quem si quis mentem paulo aequiorem adhi-heat , & intelliget profecto verissimam esse illam Salustii sententiam, qua Voluit Omni re fortunam dominari, & simul cognoscet maximam esse hominum dementiam, qui cum ipsis fere manibus comprehendant, in hoc tam celebri fortunae theatro, tam frequentes ejus mutationes, tam varios rerum casus, tamen proni caecique, & veluti inermes ad hoc tam durum certamen descendunt, relictis veris animi bonis, in quibus nullum possidet ius fortuna. Et profecto moderatius temperatiusque suas cogitationes proserre, & consultius illius munera appetere homines deberent, cum videant ejus impetus tam saepe evertere spes nostras, consiliisque ac studiis anteire. Sed nulla ratio, nulla exempla nos terrent, quo minus per ambitionem honores, opes, imperia , bona certe fortuita , virtuti & rationi anteponamus. Ita hominum ves,nia auctoritatem tribuit fortunae , & horrendam ' fecit. At- 'que ego, cum superiori sermone, qui nobis cum Antonio Lusco fuerat habitus, finem scribendi ab initio constituissem , quanquam multa videbantur impendere, in quibus fortunae licentia evagari posset, nequaquam tamen tantam rerum eversionem Qre putabam, ut tam multa superioribus essent adjicienda. Nam quis unquam putasset aureum illud
saeculum, quod nobis Martini restituit prudentia, in extre-L iij
125쪽
mam versum iri perniciem & calamitatem 3 Pax, otium , quies. tranquillitas, itinerum ad urbem securitas, quod nunquam antea meminimus, Martini principatu vigebant. Summa in Pontificem subditorum fides florebat, urbs Roma, re quaeis eumque Ecclesiae sabditae erant, in ejus potestatem ditionem- sque redactae, pace atque otio fruebantur. Singularis obedientia iiii eum, & Christianorum unitas, quae brevi omnia, sive hominum , sive temporum culpa commutata sunt, & ad stragem, perniciemque conversa. Pro pace bellum acerrimum excitatum est, otiam in labores, quies in lalsitudinem , c
pia in inopiam, securitas in insidias & discrimina, obedientia ae fides in desectionem commutata, non solum principatum iEcclesiae, sed Italiam quoque variis cladibus assiixere. Martiis ini egregii ad omnia Principis , si avaritia, qua tamen nem, a 'ό ' I. -, caruisset, mortem plurima ostenta, quo die ' obiit, portenderunt. Ut enim omittam bubonem, qui plures men- lses in Quirinali colle aedibus suis propinquo carmen lethale lnoctu cecinerat; quatuor, quae solius Pontificis cura dicata lsunt templa, Petri videlicet ac Pauli, sancti quoque Spiritus,& item Lateranensis Basilica, disjectis campanis, aditus etiam, qui appellantur Sancta Sanctorum, de caelo tacta. Eclipsis in quoque solis, octo diebus ante, signum mortis haud obscurum fuit, ut plane constet magnorum virorum curam caelestibus esse. Nec vero secus Eugenii IV. bὶ qui Martino successit,
dura& turbulenta tempora, compluribus ad ruinam & vastitatem spectantibus prodigiis, portenta. Primo post si sceptam Τiaram Consistorio, tantus tamque improvisus homines te ror, tumultusque ex suspicione labentis aulae frequens enim multitudo convenerat) subito oppressit, fugientibus omnibus
a Apparet sanctum Antoninum de- diebus ante a Poggio resertur. Apparet
ceptum , dum scribit 3. pari. Chronte. etiam a S. Antonino deceptum Labbeum' pag. si se . Martinum vita sunctum qua Cronolog. hist. pari. 3. pag. 33 s. dum me eclis passus nais, irer est m: nam ea scribit Mattinum obi ille die io Febru eclipsis contigit die xi. Februarii an. rii, quo die solis eclipsis contigit. I 3I. uti rerum Romanarum diaria, Si bὶ Eueni. IV Electus est Pontifex phani Infissurae Se Pauli Benedicti Colat an. i 43i. V. Nonas Martii, & sacrates antur ; atque ita cum die xo. Fcbr-- Tiara redimitus IV. Idus ejusdem mensis. tia Μartinus obierit. recte eclipsis octo
126쪽
ad portas aulae, atque aliis super alios ruentibus, ut permulti varie colliderentur, quidam efferrentur pro exanimatis, & Episcopus Senogalliae ex pressura exhalaret animam, licet valido corpore ac robusto ; foedum quippe Visu spectaculum, ac miserandum. Vidi ego in propinqua aula s edens complures, &in his duos Cardinales aliorum manibus tractos, facie squalida, corpore confracto, veluti se in ianimes, cum pavitan rei-pirandi locum quaererent. Urbis deinde moenia, inter Pincianam ac Salariam portas, amplius ducentis passibus, a solo noctu corruere. Haud multo post sepulchri Hadriani, quae nunc arx est praecipua, quarta pars ambitus exterioris ad septemtrionem vergens, integra ad eam diem, nullo impulsore, col.
lapsa est. Res admiratione admodum dignas speciosum qui inpe erat inspicere marmoreos lapides instar molis ad terram stratos, quos postea indignari sum sblitus frangi ac comminui, ad usum calcis ob ejus muri instaurationem. Bobus compluribus, iisdem serme diebus, Viridaria porta prope Petri Basilica me pascuis redeuntibus, unus, relictis caeteris, extremo
cursu veluti asylo ductus, Basilicam ingressus est; inde eliso
graviter obvio sicerdote, cum altare majus petiisset, ad secretiorem quemdam aditum , in quo aenea Petri imago residet, nequaquam remissiore cursu concessit;&, cum vendentem in eo loco candelas mulierculam, mensamque ejus cornibus subvertisset, progrestus alia parte Basilicae tanquam su-ribundus , alio quodam presbytero ad terram prostrato, ad ammentum rediit, quod dirum monstrum multi existimarunt. Alter insuper inter caeteros a cultura agri vesperi redeuntes boves, cum templo M. Agrippae appropinquasset, seorsum
digressius, marmoream columnulam terrae asstiam , in qua
Romani populi signa sculpta sunt, erectis anterioribus super eam pedibus coeuntibus subagitavit. Haec pluribus diebus, e
a Discol ssenogam. Nimirum Franciscvs Mellinus Romanus sepultus est ia'-D. Mariae-Popia, et , in cujus sepulchro leguntur haec carmina mortis ge-uus e Primentia, quae resere Ushellus: Gera n gallia Fra risii miti his ossa
127쪽
dem serme hora rediens, cum egisset, neque ab ea re vocibus acclamantium nam plurima turba, re vulgata, in dies ad id spectaculum conveniebat) deterreretur, tandem a patre-
familias dira enim urbi videbantur portendi) interfectus est Ejusmodi sinistris ominibus multos mortales haud injuria
perterritos, & tum urbi, tum Ecclesiiae imperio, tum facerdotio omnia adversa augurantes, nequaquam opinio fefellit. Nam raro tantam Provinciis Romanae Ecclesilae vastitatem, tantam calamitatem hominibus, alterius attulit Pontificatus. Bellis quastatae atque amictae regiones, vastatae urbes, disjecta oppida, populari agri, itinera latrociniis infesta, multa igne ferroque absumpta , ad quinquaginta amplius loca aut diruta, aut foede a militibus direpta, nullum genus saevitiae effugerunt; plures, dirutis oppidis, pro servis venumdati, nonnulli in carceribus enecti fame. Romam ipsam diutino bello amictam, amissis fortunis, omni spe substidii destitutam, novas res moliri, & a Pontifice desciscere desperatio coegit. Urbs Spoletum, opulenta quondam, ac Viribus potens, asversa arci, quam oppugnabat obsidebatque, cum diutius bellum sustinuisset, tandem proditione capta, & hostili furore direpta. Assisium quoque urbs eamdem somnae saevitiam experta , militari libidine eversa, & plura in Piceno oppida praeda militi extiterunt. Tantorum causam malorum quidam in ipsum Pontificem, ut bellorum cupidum rejiciunt; quidam consultores nam ipsum paci consulentem afferunt, alio. rum suasu ad bella impulsium) culpant. Ego in eo plures virtutes fuisse cognovi, sive verae fuerint, sive, ut multi objiciunt , fictae. Id quidem , sive hominum, sive temporum vitio tribui placet, satis constat, nullo superiorum Pontificatu , adeo malam fortunam subditos Ecclesiae Romanae fuisse expertos. Quibus de rebus cum mihi nuper cum Carolo Aretino vi. ro doctissimo sermo incidisset, qui dissicultates horum temporum querebamur: cur tu, inquit, qui quorumdam superiorum hominum sortunam fortuitam uno libro complexus es, ita & haec recentiora, digna certe quae posteris tr dantur, non mandas literis i Vereor, inquam, ne vel minutiora
128쪽
nutiora videantur quaedam iis, qui magna legere consueverunt, vel nonnullis nam veritas solet odium parere displiceant. Pluribus quoque scribendi libertas insensa eis, hiltoriae vero lex, ut nosti, res veras exposcit, in qua mentiri nefas est, verum reticere, vanum ac leve putatur. At ea, Carolus inquit, a te scribi volo, quae parvam offensiionein contrahant ; non enim aliqua praetereundo, sed minus cognita, atque incerta pro veris narrando, culpam scriptores subeunt,
quos tamen ipsos scimus multa multorum saepius & vitia &virtutes ad gratiam praetermitisse. Quod item tibi, si vereris tempora, censeo iaciundum. Obsequar igitur tuo, inquam, consilio, ea tantum, salva veritate, comprehendens, quae Maditi ni obitum sunt secuta. Initium vero scribendi sumetur ab Eugenii Pontificatu, quem simul ac iniit, duorum Cardinalium , qui privatas offensiones communi bono praeserentes, sua odia Pontificis potentia ulcisci volebant, culpa, ac su si, de inserendo Martini nepotibus bello cogitavit. Non
nulli eum facillime impulsum ad id credunt, objecta spe po
tiundi thesauri, quem Martinus is erat apud nepotes in comparaverat. Hoc multi consilium satis culpant. Nam cum pace uti posset re viris bonis maxime quaerenda in bello se implicuit minime necessario, ex quo multorum ruinam, & Ecclesiae hujus nostrae plures calamitates subsecutas videmus. Dux
igitur ad id bellum Jacobus sa) Caudola ex regno accitus, vir fide dubia, & qui saepius ab sociis ad hostes descivisset. Sede vestigio infidus animus, pecunia grandi corruptus, cum
a IMobus Caudis. Aeeivit eum serant. Rem totam narrat Eugenius ipse
Eugenius an. I 3I. e Nea litano reg- in literis, quibus Hugoni Erilcopo P no , quando misit Ioanna Regina eopias nestino, Legato in Campania tunc crea- substatarias Pontifici ; sed Columnenses to, potestatem satis amplam confert . eum pecunia corruperunt: itaque dese- nam resert Antonium Columnam Sale cit. Confirmant Poggii sententiam lite- nitanum Priveipem, inpenti couiarum rae Eugenii, quae hae de re indieantur a numero ad urbem aecessisse , sed a P Raynaddo ad an. I 3I. n'. II. id etiam pulo Romano pulsum, ac demum e confirmat Blondus lib. 4. deead. 3. natus omnes Columnensium adventu Foedam hane turpemque desectionem, Nicolai concidisses de quo mox Pogeum intellexissent Veneti & Morenis eius, & confirmantur eadem a Blonzotini. Nieolaum Stellam vulgo Totimι- ub. 4. decad. 3. natem dictum in auxilium Pontifici m
129쪽
magnum hostium exercitum ductasset, relicto, ne dicam, pro- ldito Pontifice, ad hostes transiit, ea tamen conditione, ut bello inferendo abstineret: quae res causam praebuit componendae pacis. Inde Nicolao Stella , qui ea tempestate ci
vitatem Castelli prisci Tiphernum appellant, cum haud
contemnenda equitum ac peditum manu oppugnabat, duce. copiarum constituto, urbis praesecto, ob initum ab eo cum
Martini nepotibus superiori tempore foedus, beIlum intulit: quo paterna haereditate, amissis plurimis oppidis, pulso rursus a Nicolao, qui Vetralias Oppidum, invito Pontifice, occuparat, bellum asperrimum excitatum est. Nam fidei parum constantis cum multa a Pontifice se indigna contenderet, ltandem sentiens ducem se adversus alium praeparari, ne in- lterciperetur, relicto Vetrallis praesidio, Castrum novum, quod l Columnensium factionis erat, petiit. Eo relicto, cum in agro Comitis Urbini concessisset, validiore coacto exercitu, urbem versus rediens, Sutrii suburbium, quod ipsam civitatem aequabat, vi captum, ac direptum, igni serroque vastavit. . t Castro deinceps novo iterum occupato, ad urbem inopinato lnoctu profectus, ut de improviso Pontificem caperet, tantum omnibus terrorem incussit, ut Pontifex, relicto Vaticano,
primum ad Adriani sepulchrum, deinde postero die in ur- hem confugeret. Nicolaus ponte Milvio per ignaviam cust dum capto, cum in agrum Latinum transisset, ingenti peco- rum , hominumque praeda abacta, Tibur per intestinam factionem recepit. Inde Subiacense, pluraque ejus regionis oppida in potestatem ejus redacta. His oc Flastonis civitas, dc ea quae Praefecti fuerant castella, adjiciuntur. Urbs Roma obsessae
similis erat, cum neque egredi, neque ingredi tuto homines Mao I433. possent.Hoc rerum turbine circumventum Pontificem ' major
belli moles aggreditur. Franciscus μὶ Calignotae Comes, qui
a F-κψω Cui visu Comes. Franeiscus Ssortia praeclariis ob Mediol nensem meatum haereditate partum. Is suadente , imo impellente Philippo Maria,specie in Neapolitanum Regnum proficiscendi , in Picenum primum se eontulit, ubi plures urbes oecupavit. Quare Eugenius ne urbi aliquod malum ille portenderet, pacem Petiit. Nond. lib. s.' Decad. 3. S. Antoninus. 3. Part.
130쪽
in agrum Flaminium cum mille δc quingentis equitibus exciteriori Gallia descenderat pacato similis, cum per simul tionem petendi regni Neapolitani aditum per Picenum a Pontifice , data fide nihil se moturum, impetrasset, nil tale suspicante Eugenio, Picenum omne, oppido satis opulento, quod imperium abnuerat, prius direpto, subegit. Romam deinceps versus proficiscens, nequicquam tentatis ad desectionem Spoletinorum animis, subacti'ue, partim vi, partim metu, Interamna , Tuderio, Λ melia, Suriano, Toscanella, pluribusque Ecclesiae Romanae oppidis, ad Mallianum. id est in Sabinis , castra posuit. Nemini dubium erat quin, si prinpius urbem exercitum admovisset, magnos in ea ex timore motus esset excitaturus; paci enim quam bello, quo diutius defatigati erant Romani, consulere maluissent. His dissicubtatibus coactus Pontifex, legatione missa ea, qua tempora postulabant,conditione, ' pacem pepigit. bὶ Paucis enim rest, M. t 3 εἰ tutis, caetera, in queis de Picenum, Comiti cessere; ipse Vexillifer Ecclesiae constitutus. Romani interim variis jactati bellorum casibus undique enim ab hoste acerrimo Vex bantur ) spe subsidii aut fortunae melioris destituti, necessitate quadam destilaentes Pontifice, se in libertatem vendicant. Verum, cum parum consilio, minus opibus valerent, neque modum libertati, ut rei insuetae, statuerent, turbulenta consilia, dc in his de capiendo Pontifice agitabant. Quod imul ac persensit Pontifex, a in re cum secretioribus communicata , unicQque viae assumpto comite, Soldani nomine, vo
a 3 Legatione missa. Ad Sigismundum eurrentes,libertatem eonclamarunt, ab RDmanorum Imperatorem , & adve- Eugenio Franciseum Cardinalem Cori netos. dulinerium nepotem poposcerunt obsi- b Pacem Narrat Blondus in dem. Bloni. Decad. 3. lib. in pri titulum Marchionatus Francisco Piee- cipio. num tributum , deead. 3. lib. s In Re- d Persen ἡ poni sex. Eandem ab v ges o literarum Eugenii apud Runal d. be Eugenii fiagam iptitam propemodum aliae pactiones leguntur. verbis describit Blond. cit. lib. si qui e - c Se in libertatem oenrieant. Id evenit narrat etiam ea omnia . quae in itinere dolo Nicolai Fottebraceli; sim eum ille contigere. Ingressus est Florentiam Eu- Praedas circum Uiter bilim egisset,Roma- genius IX Kalend. Iulii in Vigilia sanctim,aeditione conflata, in Capitolium con- Joan. Bapt. ut liquet ex literis hae de te