Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

31 HISTORIAE DE VARIETATE.

petiero , non tu milii satisfacias, si narres quod ea sit opus ex tecto & parietibus confectum; sed si ligna, calcem, lapides subministres. Itaque semper ego M. Tullii ossiciorum libros utilitate pLetuli Ethicis Aristotelis , ad vitae nostrae institutionem. Alter virtutum tradit definitiones , quid hae sint, quo, ve in partes dividantur, perquirens ue alter virtutes ipsas in aciem atque in campum deducit, in exercitio collocat, tanquam. loquentes & praecipientes facit ; rectam vivendi viam dat & praecepta, quid quaeque virtus permittat, quid prohibeat, quatenus quid liceat, quid deceat, quod sit ossicium boni

viri ; denique ita ad certam normam dirigit actus nostros, ut nos quasi in certa possessione virtutum collocare videatur. Hunc imitatus Seneca non est prosecutus definitionum sortunae subtilitates; at imbuit nos optimis praeceptis ad ejus impetus tum evitandos , tum serendos: admonet spernenda esse illius beneficia, eaque magis timenda, quo longius excesserint modum : nihil cum illa commercii habendum, dona sua aut respuenda, aut sine cura tenenda, eam postremo esse sapientia inseriorem. Multa praeterea docet quibus tutiores simus adversus fortunae vires. Nam expavescimus omnes timemusque hanc doctissimorum virorum vocibus celebrem & opinione communi, ita ut ab ea regi, agique res nostrae putentur, tanquam supra nos dominium exercente. Et Aristoteles, inquit Antonius, & Tullius Senecaque, ac caeteri viri sapientissimi, varia doctrina erudiem res hominum vitam , optime de nobis meriti sunt ; sed Aristotelis acutissima ac praestantissima in omnibus eruditio fuit, qui cum intelligeret, nisi qua de re definitio praecesserit, de ea recte disputari non posse. In Physicis autem, quum de rerum

causis quaereret, fortunam vero inter causias collocaret, de ea

evitanda aut praecavenda nullus fuit disserendi locus. Sed sive Aristotelem accipis, sive quid sublimius excellentiusque fortunam arbitrari mavis, certe quidquid eam dixeris, praeesse mihi videtur rebus humanis, quas pro libidine vel extollit. vel dejicit. Haec imperia largiri, regna donare, eadem quinque auferre existimatur, summa infimis commutans, nullique

iantum de se spondens, quin tantundem minetur se illi ablaturum

72쪽

FORTUNAE L rn. I. raturam. In quo certe rerum abutitur recto judicio , nullum neque Virtutum , neque vitiorum servans discrimen, excel-Ientis virtutis atque ingenii viros negligit ac pessundat, ut plurimum bonis infesta , unde & Tragoedus viris fortibus eam invidere dixit, & Seneca quoque in libro de Providentia , ubi quaeritur, quid itainprovidentia munduogatur, multa bonis viris aecidant mala scribit Deum bonis viris, ut optimi ev

dant , fortunam cum qua exerceantur, assignare , tanquam

bonis semper adversana 3 stultis vero atque insanis nullo negotio, nulla doctrina, nullo consilio praeditis eam adulari, eos quandoque ad summa rerum fastigia trahere, quos antea in vulgus tanquam stolidos asinos notari videbamus; qui, ut animal est tardum , stupidum, iners, desidiosium, capite grandi ac praeduro, ita, quum ad stultitiam additur indulgemtia beneficiumque fortunae, haud indigne humanum corpus asini fingitur cervice. Soleo queri saepius fortunae temeritatem adeo nonnullis favere, ut, quos clientes recusarim, albquando conspiciam mihi esse patronos. Eos tamen ipsos credo ut risum hominibus moveret in dejectos ab ipsa vidimus post modum , moestos ac sordidatos. Est, inquam, ut dicis, Antoni, tum summa fortunae iniquitas judiciumque perversum, tum frequens commutatio, ut res mortalium ad ejus Voluntatem circumagi videantur nullo ordine du ctae ; hunc elevat, illum premit, nunc nimios honores impertitur, nunc assicit ignominia ; cui regnum tribuit, eundem in carcerem tradit; quem in alto gradu spectandum dederat, hunc mutata facie in imo collocavit cum dedecore conspiciendum. inamobrem, sit tibi commodum esset, vellem ut de ipsius commutabilitate, qua innumeros pene homines, ut de civitatibus sileam, quassavit, paucis colloqueremur. Nam paulo altius a primis usque historiis repetita memoria , multa mintationis , varietatisque ejus occurrunt exempla illorum, quos plurimis a se beneficiis ornatos variis cladibus afflixit. Missa facio antiquiora , Croesium Lydiae Regem laqueo pendentem , Cyrum Regem Persiarum muliebrem saevitiam expertum , Darium insuper, reliquosque ab Alexandro belle su-

73쪽

hactos atque interemptos Reges. Quot Romanorum armis regno pulsit, quot capti in vinculis periere Syphaci, Ju-gimaeque , Numidiae Regibus captis bello Romamque pe ductis, turpis vitae exitus fuit, si quidem alter Tibure in ca cere periit, alter ex Saxo Tarpeio dejectus est. Perseus Macedonum Rex acie victus, postquam Paulli rem illi triumphantis currum praecessit, rege indignum vitae finem sortitus est. Mithridatem potentissimum Asiae Regem, post quadraginta annos , quibus vario marte cum Romanis bellum gesserat , ad ignominiosum s diademate enim pro laqueo vitam finivitὶ interitum compulit. Urbes quoque , Cari ha-go , Numantia , Corinthus, plurimaeque praeterea a Romanis deletae, fortunae saevitiam sunt expertae. Exterorum exempla praetermittamus, inquit Antonius, neque, si fortunae varietatibus immorari libet, eas extra hanc unam urbem requiramus, refertam tum sito casu, qui est omnium maximus , tum clarorum Virorum exemplis, qui procul dubio

sunt vel magnis regibus aequandi. Adsunt tibi Camillus , Africanus superior, Marius, Sylla, Carbo , Sertorius, Cimna, Pompeius, Caesar, Cicero , Lepidus, Marcus Antonius, variis fortunae casibus jactati. Adsunt Imperatorum plurimi, quibus eadem sortuna imperium orbis dedit & abstulit, qu Tum parS major serro, quam morbo. periit. Dies me deficeret , si omnia recensere vellem illustrium virorum exempla , in quibus fortunae licentia versata est; referti enim sunt libri ejusmodi historiis , quas memoriae posterorum ma davit antiquitas. Erat scriptorum magna copia, qui suorum temporum res gestas interire non patiebantur, quisque eas extollebat atque ornabat dictis, ut libentius legerentur; quo factum est ut notiora sint nobis, quae prisca tempora tui runt , quam quae nostra aetate acta sunt; deiunt enim qui lumen afferant rebus gestis, quae relictae in tenebris obsoleΩcunt; pereuntque etiam dignissima quae literis mandentur.

Atqui, inquam, merentur nonnulli nostrae aetatis Reges ac Principes, ut eorum fama ac nomen in obscuro lateat, nihil de se nisi in contumeliam scribi merita 3 quotus enim Diqitiam by Coosl

74쪽

FORTUNAE. Li B. I. 3sqvisque reperitur, qui virum doctum aut eloquentem secum habeat, aut quicquam de se literis commendari velit Fatuis ut plurimum, vel adulatoribus delectantur, vel eis qui albquem quaestum portent, his aures aulaeque principum patent, doctrinae aut virtuti via seclusa est, nullus doctis viris locus, nullus honor habetur, nullum literis praemium, nulla gratia.

Neque vero mirandum, virtutem apud eos sordescere, qui ipsi nullo resplendent lumine virtutis. Ita suo accidit merito, si eorum fama una cum corpore terra obruitur, scriptisque doctorum hominum posteritati minime commendantur.

Verum est hoc, quod sentis, inquit Antonius : raro favent ingeniis Principes nostri, neque de se quid caeteri sentiant, admodum curant, dummodo suae voluntati satis possint facere. Attamen, si non illorum gloriae, saltem nostrae favere debemus, neque quid illis libeat, sed quid nos deceat, advertendum puto. Quapropter horior, quicunque potest, id munus sumere, ut laltem aetatem hanc scribendo complectatur ; non enim desunt historiae dignae quae posteris tradantur , sed scriptorum facultas, qui rerum magnitudinem scriptis aequent, & respondeant rebus gestis. Nam licet antiquiora illa habeantur praeclara, quippe quae tanti aestimantur, quantum illis nobilia ingenia decoris atque amplitudinis

attulerunt, tamen saeculum hoc nostrum nonnulla in utramque partem exempla fortunae prodidit, priscis illis, neque magnitudine neque gloria , postponenda, quibus quoniam lumen scribentium defuit, jacent in tenebris, neque in ore hominum versantur. Describit Herodotus, quem Patrem historiae vocat Tullius, Diodorus quoque Siculus, dc item e nostris Iustinus, res olim gestas AEgyptiorum, Assyriorum, reliquarumque gentium, in quibus multa fabellis, quam historiis similiora esse videntur; & an vera incertum, quippe non litteris tradita nondum ea tempora scriptores annalium , insueto literarum usu, tulerant in sed tantum m moriae hominum, quae ipsa persaepe labitur, commendata. At ea postmodum illustrata verborum sententiarumque Ornamentis tanta in luce versantur, ut legentes sumnopero

75쪽

alliciant ad ea cognoscenda , quae etiam minus vera sui sis existimentur , tantaque his fides adhibita , quanta est scriptoris auctoritas & eloquentia. Nos autem jamdudum scriptoribus caruimus , quorum inopia nostrorum temporum gesta, magnifica sane dc egregia nonnulla, in oblivionem perpetuam labuntur. Neque enim is sum , qui praeteritorum memoria praesentium oblitus , adeo antiquitati faveam , ut

ex ea totus pendens omnino contemnam aetatis nostrae viros,

nihilque in ea factum judicem etiam cum illis prioribus

conserendum, in quo non scribentis ingenium elucesceret. Quid enim antiqui annales attulerunt nobis, vel militum n, mero, vel robore exercitus, vel disciplina militari, vel rerum gestarum gloria ac varietate praeserendum , si vera fa-st Alii, est teamur, ' Tambellano , sic enim vulgus appellat, olim im-Τambeiuno, peratori Asiae potentissimo, quem quondam privatum virum adeo secundae sortunae studium erexit, ut magnae parti orbis imperaret. Primum variis artibus inter suos Parthus enim vir magni animi & prudens fuit in imperio potitus, Scythas , Parthos, Persas, Iberos, exactis illorum regia bus, suae ditionis secit. Tum egressus Persarum fines, Medos superavit atque Armenios ; transito enim Euphratust sie in Mit cum quadringentis millibus equitum, ' sex peditum , Me- Iegendum sese sopotamiam omnem , inde Asiam inferiorem ingressus, ita, eri regem Omnium potentissimum ' Moratium nomine sic intelligiti enim vulgo dicunt in cum quadringentis equitum millibus, dc magnis peditum copiis fines suos tutantem, apud lisperiores prope An- Armenios praelio subactum devicit , ' regem ipsum, ducentisti zzres hominum intersectis, Vivum cepit, caveaque insti et oi. modum se inclusum , per omnem Asiam circumtulit, egregium admirandumque spectaculum fortunae. Castra ejus in modum urbis habebantur , statuto cuique arti loco, atque ita in panes suas distributis exercitiis, ut omnia in promptu essent ad vitae usum necessaria. Non castia, sed urbem quandam ingredi se putabant, qui eis vel merces vel commeatum deserebant. Summa semper rerum copia in castris, cum nullus esset latrociniis locus tutoque omnia compossi

76쪽

rarentur, nulla unquam seditio , nullus tumultus inter milites suit, adversam fortunam nunquam est expertus , ab Tanai flumine universam A sitam Syriamque populatus est. Tum Smyrnis, Antiochia, Sebastia , Damasco, multisque praeterea validissinais atque opulentissimis urbibus vi capit ac direptis, AEgyptum ingredi parantem vastae solitudines &deserta loca averterunt, virum belli artibus inlignem, ad eaque maxime obeunda promptum, quae ardua ac dura caeteris videbantur. Damasco capta, cum arcis antiquae expugnatio difficilior esset, constructa e regione altera, quae antiquantaltitudine superabat, vi cepit, licet multa cum suorum caede.

Mores dc vitam ejus qui tradunt ipse enim novi , qui fuere in ejus castris in Annibali pene similem scrunt: severus admodum fuit, maximeque latrocinia exosus. Quaerebat tanquam virtutis opus quibuscum bellum gereret: deletis regibus ac tyrannis permultis, vastatis pluribus provinciis, onustum devictarum gentium spoliis exercitum ad Parthos sibi enim regia erat reduxit, conditamque ab go civitatem , quanx Manantem αὶ appellant, & varii generis captivis replevit , & hostium spoliis exornavit. Insignis igitur duorum p

tentissimorum orbis imperatorum, alterius victoria, alicriti ncalamitas, maxima fortunae tum secundae tum adversae do. Cumenta, quoniam literarum monumentis carent, pene ex hominum memoria cecidere. At vero, si ea aliquod excellens ingenium nacta essent, aeternam memoriam conseque. rentur. Certe nos plus propter recentem rerum magnit

dinem oblectarent, quam quae priscorum solertia magis ex dicendi ubertate , quam quod ita comperium haberet, expressit. Neque enim intelligo qua in re illa gestis Alexandris aut Xerxis Dariique, vel imperio, vel exercitus magnitudine ,. vel gloria bellorum, cederent, quorum stultitiam multis v Iuminibus antiquitas decantavit. Ea quidem historia praeclaras est, quae continet gravitatem disticultatemque bellorum , iii, qua narrantur castra metata, instructae acies, militum mul-s a J-Apud Geographos est mareamia urbs Bactrianae caput, vulgo dicta , Tamenani regia:

77쪽

3s HISTORIAE DE VARIETATE

titudo ac robur, imperatorum virtus, deleti exercitus, reges

devicti , peragratae lubactaeque proVinciae, expugnatae urbes, imperia qua lita , quorum huic ad summi imperatoris laudem & gloriam nihil defuit. Nunquam, cum toties acie pugnasset, non victoriam reportavit: castris semper tutissimum elegit locum: acie instructa omnibus copiis saepe conflixit: plures hostium exercitus ad internecionem fudit ac delevit: Scyet has , Persas , Medos , Armenios , Arabas , Allyriam Aliamque subjecit : Reges multos praelio fusos fugatosque prostravit, delevit, cepit : urbes multas praesidiis & natura loci munitas, vi militum expugnavit, nihilque ei defuit quod in summo imperatore requiratur I ut quidem dolendum sit illum in ea tempora incidisse, in quibus sopita jaceret tam late evagata bello dc pace virtus. Sed ad fortunae

varietatem revertamur, quam prosecto maximam proxim st Tambeii, rum regum fata Ostenderunt quorum ' alter ex tenui censucus, s cu Ia- summum imperium & selicem exitum; alter ex Rege amplissi pro bellua cavea constrictus , miserabis

scitide Tarra- lem vitae finem sortitus est. Hanc ratam sortunae sortem

ii. ' obiit conspicere licet in regibus Agypti, quos omnes ex servi. an. circiter tio ad regnum perducit; nam servi emptitii & quidem alieni- δεψε genae ex barbaris nationibus, apud eos, variis sub provinciarum praesectis, qui equestres copias pro facultatibus nutriunt , militiam condiscunt, populis per desuetudinem armorum desidia consectis, ex quibus per ordines praefecti creantur: hi, rege defuncto, inter se de regno armis decernunt : ita in demortui locum, qui armis praestat, sussicitur.

Quo fit ut multis haud diu regno frui licuerit, vel dejectis a fastigio rerum , vel gladio peremptis. Hoc pacto perraro ad haeredem imperium transfertur. Nuper quidam ex eis filium puerulum uni ex amicis , thesauro, quem in filii tutelam comparaverat , relicto, moriens commendavit. At is auro potitus , cum pupilli nomine reginnum vi cepisset , occiso puero solus regnat, neque multo

post per insidias praesecti regnum affectantis trucidatur. Ita remper peregrinis arbitrio fortunae victoria fretis id regnum

78쪽

FORTU NAE. Li B. I. 39patet. Eadem fortunae immutatio imperium Tartarorum

hos superiores Thracas Scythasque prisci vocantὶ versat spaulo namque antea serie varia jactatum est , cum octo ferme annis septem duces, qui variis in locis imperium arripuerant, inter se dimicantes bello victi occubuerint. Horum armis gesta , si literis essent prodita , maxima enim multarum gentium caede acciderunt, praeclara nobis suae instabilitatis documenta fortuna reliquisset. inin tu , inquam , Antoni, omitte barbaros, quorum cognitio paulo difficilior, & ad nostros redi, exempla quorum nota admodum ante oculos obversantur, magnam testantia sortunae varietatem. Multa quidem tenes auditu percepta , multorum ipse testis es , quibus aetate nostra parum fidam se praebuit fortuna. Horum ego utilem notitiam duco , si quis ante oculos expositam intueri voluerit infidam illius societatem, eos ipsos maxime , qui se totos illi dicaverant, deserentis. Faciam, inquit ille ; nam isthuc mea tendebat oratio; neque Vero altius repetam , quam quae memoriae contineantur , ne quid sabulosum huic nostro sermoni insertum putes. Sed utrum Italorum exemplis contenti sumus , an externa desideras Utraque , inquam , censeo , nam nostratium minora atque ignobiliora efficit in tam parvo terrarum tractu dominantium multitudo : externa , tum regionum latitudine , tum magnitudine Regum , illustriora redduntur , in quibus narrantis facultas laudem aliquam possit consequi, non secus quam in multis antiquis , quae ipsa per se ampla scribentium ars & copia reddidit ampliora Recte sentis , inquit Antonius 3 nam plura suppetunt vulgaria humanorum casuum exempla , quae efferri in lucem

merentur , sed ea non certo temporum ordine , tanquam

contexatur historia, a me dicentur , sed passim prout quodque fortunae opus conspiciendum se dabit , in quod oratio insurgat.

79쪽

DE FORTUNAE VARIETATE

LIBER SECUNDUS.

RDi AMUR igitur ab eo primum, cuius

fortunae convertio maxime vulgata est, memoria adhuc recenti. Regnum Angliae , si quod Britanniam antiqui vocitarunt, dc opu- flentum svellus enim aureum, quod olim Col. 'chos habuisse fertur , illo traductum constatὶ & praepotens armis, quippe quod solum jamdudum Gallorum potentiam reprimat ac cQntundat. In eam , Britannis olim invicem dissidentibus, Angli ea Germaniae natio est ad occidentem versa) ab uno ex reguIis , tres quidem erant acciti, quum . :

a Quae hie tradit Poppius de An- quoque deceptum esse Histor. Gent. Ania . orum originesseseruntur etiam a Cam- glor. lib. I .cae I s. & in Chronico eius sieno, & Polydoro Uergilio in historiis , dem gentis . in assistiando adrent uni lquas de Britannia conscripserunt, sed Angloriam sub Marciano, animadvertit luberius legi post int apud Robertum Pagius in Critica Baron. ad an. 449. n .s ieringamum Cantabrigiensem , elui de ZI. ubi etiam observat perperam a libra Anglorum origine aecuratam clega riis in cit. cap. scriptum esse annotemque disceptationem edidit ; verum CCCC IX. loco CCCCXLIX. in hisce argumentis,ut principia urbium suem expresse assignat Beda in Chroni- augustiora fiant , sabulosa multa ac su- co. Caeterum contendit Pagius hoe loci tilia traduntur. Polydorus Vergilius scri- scriptores Anglos sere omnes uno coniabit libro octavo in fine, Ansiorum ad- sensu, puta Ethelπerdum Iib. i Mal ventum in Britanniam eontigisse anno mesburiensem de Regibus cap. I . Ac Christi so. duce Hensisto, eorumque alios hujus notae scriptores, in Britan- Regem primum Cerdicium fuisse: incc- niam Anglorum adventum ad an. 4 s. Pit regnare anno Christi s 1 I. ab eorum consignate. Tutius de Saxorum, Anslo- adventu L X X I. Ex his ergo Quae tra- rum & Getarum adventu in Britanniam dit Polydorus, liquet conserendam esse agit Sheringamus eap. II. disceptatio- Anglorum in Britanniam migrationem nis, ex his enim tribus populis Angliae circa ann. 4so. non ultra lexcentesi- Regnum conflatum est. mum , ut hic Potaius habet. Bedam

Britannis l

80쪽

omnia armis obtinuissent, Britannos in suum nomen diti nemque redegerunt paulo ultra sexcentesimum annum. Anguisti duo mare versus, qui ad meridiem spectant, adhuc linguam priscam servant , caeteris in Germanicum sermonem concedentibus , quo & hodie utuntur. Insula est prae caeteris arge

to atque auro abundans , viris cum ad omnia, tum vero praecipue ad belli munera egregiis, de cujus amplitudine constans inter omnes fama est nulli regnorum potentia dc vi tute cedere, auctoritate quidem inter Christianos, post Gablos nam hi propter delansos saepius Romanos Pontifices,

fidemque nostram dc regni vires, primum vindicant sibi l cum) caeteris praestant. In eo, nuper defuncto patre, successit Eduardo avo Richardus adolescens, liberalis magis quam prudentis aut magni animi. Is pubes factus, firmata cum Rege Francorum, quem antea pater victum acie ceperat, pace,

filiaque ejus cum ingenti dote in matrimonium sumpta , restitutis quoque, accepto auro, oppidis munitissimis de Gaulis dudum captis, firmasse regni opes videbatur. Securus rerum , & ab externis bellis tutus, ob eam rem ad constituendi regni curam conversus, nihil sibi antiquius duxit, quam ut illud per opus pacis, undequaque ex Gallia contracto amro , opulentissimum redderet 3 satius esse arbitratus, uno regno contentum quippe uni homini satis amplum dicere so- .lebat) pacem agere cum Gallorum gente, quam propter c piditatem regni ampliandi externis implicatum curis, seque caeterosque bellorum molestia afficere. Ita ad insulae commoda , cultumque totus incumbens, ne per occasionem quietis divitias cumulare putaretur, regium palatium, cujus partem opus magnificum, absolvit, magno lamptu aedificandum curavit. Duas secit expeditiones; alteram adversus Scotos bὶ

a Ed .arda aeo Ricbardus. RUnare Romanorum Imperatoris filiam. ecepit Richardus II. anno Christi Μ. b De expeditione Rietardi adversius CCC. Lxx VII. ut habet Polyd. Uergiia Scotos agit vergilius libro xo. Ioannestius initio libri xo. qui res ejus petias Ostieus cie rebus gestis Scotorum lib. accurate scribit. Uvalsingliam.in Richar- 7. hane expeditionem attingelu, Richardo II. pag. 14s. refert an. Christi 138 i. dum impietatis flagitia perpetrasse seri- suille quartum regni Richardi II. Anno bit, ob eversa monasteria K absumptas I 38 . duxit uxorem tum vvincessat incendio S. Agidii aedes.

SEARCH

MENU NAVIGATION