장음표시 사용
111쪽
stodia liber, cum, patria amissa, egens & rerum inops nequicquam reditum in patriam tentamet, seu desperatione melioris fortunae, seu cupiditate vitae perfectioris, religione sump-.ta, in qua aliquandiu vitam humilem duxit, decessit e vita. Ferunt admonitum quondam parentis umbra, haud ignarum futuri periculi, nequaquam tamen urgentem fatorum vim exuperare quivisse. Nam ipse audivi a quodam ex ejus fanablia minime vano auctore, qui diceret, qua die noctu urbem' se'-m amisit, recordatum temporis a patre ' praestiti, stationes in
Eiti . i duplicasse , Vigiliasque diligentiori cura egisse. Percon
tanti uni ex amicis quidnam id sibi vellet, narrasse ait, quemdam olim ab se missum Ferrariam, haud multo post patris obitum, in ponte quodam non longius ab Imola, paternae umbrae obviasse equo assidenti, aucupantis specie. Cum obstupuisset, compellatum se ab eo , jussumque bono animo esse, redire, ac nuntiare filio, ut sibi postridie eodem loco adesset, esse, quae necessiario communicare secum oporteret. Cum nuntio parum fidei haberetur, veritus insidias filius , quemdam ex secretioribus suasu amicorum misit sciscitatum, an vanus auctor extitisset. Et illum eodem loco habituque , comperta parentis umbra, expavisse , culpata deinde filii incredulitate, vicem illius condolentem dixisse: Plura dicturus eram filio, quae mam aes esset ; hoc unum illi a me
nuntia , pos annum vige uminsecundum, mensem etiam , diemque adjiciens, ni caverit, urbem amittet, puse tamen dilia gentia id farum averti. Rogatus ut iterum rediret, se eb filium adducturum, cum negasset sibi amplius colloquendi facultatem datam, disparuisse. Relata ad filium variis curis animum affecere, tum demum poenitentem, vanum ab se nuntiunt existimatum. Demum die , qua fatalis nox imminebat, cogitabundus urbem obequitans, ac ne quae insidiae fierent , circumspiciens , auctis custodiis, prospectisque omnibus, ad multam noctem vigilavit. Inde, cum se fato functum putaret, remissis magna ex parte custodiis , quieti noctis reliquum tempus dedit somno, vigiliisque consectos hostis aggressius, paulo ante diluculum urbem scalia cepit. Patuit ad arcem adi
112쪽
tus, qua congelara frigore aqua erat, ' cum vigiles ab ea ' Mi i et parte securi viderentur, & ob id remissus custodias agerent.
Eodem serme anno dc Bracchii Perusini aὶ spectaculum so
tuna edidit, quem in summo veluti theatri campo, cum comtinuis belligerandi studiis conspiciendum, tanquam person, tum quemdam Regem constituisset, una hora ornamentis omnibus, vitaque nudatum, atque abjectum destituit. Nulli hominum magis nostra memoria fortuna indulsit, in neminem plus contulit, adeo propitia suis votis, ut ea sola mumdum regi, ejus arbitrio actus omnes nostros subditos esse palam fateretur. Vir magni animi , ingenioque prompto ad consilia ex tempore capessenda, extollebat verbis nostri temporis militiam, quippe qui eam priori disciplinae & virtuti
praeferret: existimans hoc pacto fore, ut ampliora ejus gesta haberentur, cum in hac nova militandi disciplina praecipua . Iaus sibi consensu omnium tribueretur. Et quidem saepius acie cum hostibus confiixit, nunquam adversam, nisi semel, cum occubuit, fortunam expertus. Perfacetus quidem fuit, quippe cum aliquando reprehenderetur ab se dictum, redacturum se adeo ad extrema Martinum Pontificem, ut duas Mi
nummo argenteo diceret: Atqui, inquit, miror credere homines hoc a me prolatum , qui ne pro decem quidem missis aereum nummum darem. Erat in eo, prout in viro militari, nulla religio , nullus Dei neque timor , neque cultus , Omnia fato fieri putante Crudelitatem ejus multi arguebant, nonnullis, ex levi quandoque causa, Vario crudelique mortis genere asinflictis. Is nobili genere ortus, domo per civiles Perusinorum pulsus factiones , primo paucis equitibus stipendia meruit:
a Brachii Periitini. Brachii huj nicatur an. I I 8. demum , dum Aqui- magni per ea tempora nominis viri , tam obsideret, perimitur an . I 414. ut vitam & res restas non inulto post habent, praeter Campanum, de mortis annos a Poggii obitu libris sex est eoai- genere scriptores omnes. Campanus plexus Joannes Antonius Campanus vero in fine vitae ipsius Brachii tradit Episcopus Aprutinus , quos in Italieam Nicolaum Fortebrachium, paucis post linguam vertit Pompeius Pellinus. Fuis annis, Romam profectum, caque occu-
a Campano omnia narrantur, ouae bre- para , Brachii ossa collegille , & iuviter ae pet unctorie a Postio hic pedi patriam detulisse.
stringuntur. Λ Martino V. excommu-
113쪽
tum fide & industria , crescente militari virtute, alam equi tum obtinuit. Deinde ob res egregie gestas dux tandem ab Johanne Romano Pontifice plurimorum equitum peditumque constitutus , multa facinora digna laude edidit. Post dejectum a Pontificatu Johannem, traditis oppidis , quorum Custos relictus erat , receptoque a Bononiensibus stipendio, ac ea pecunia conducto milite , ad obssidendum Perusium, ut exules restituerentur hi nobiles erant) proficiscitur. Obvium Carolum Malatestam , chm haud parvis equitum peditumque copiis a Perusinis in praesidium accipitur , commissis ceriamine, profligatisque hostibus cepit. Inde civitatem fame coactam ad deditionem compulit, adversae factionis partim captis, partim expulsis principibus. Inde Assisio, Tuderio, multisque praeterea urbibus, oppidisque ditionis Ecclesiae receptis , animum auxit. Celebre erat apud Italos nomen ejus, ac vulgata bellorum fama. Fidens igitur armis, ac fortuna fretus, adjecit animum ad regnum Neapolitanum per bella intestina, & duorum Regum odia distractiim. Qtim aditus esset facilior, Bruttiorum caput, Aquilam obsedit, urbem validam , atque opibus refertam. Romano, quem maxime Od rat , Pontifici minabatur, concitatis in eum nonnullis, qui per desectionem urbi bellum illaturi erant. Florentinos, qui bus auxilium adversus Ducem, recepta pecunia pactus erat, mora eludebat, spe urbis, quam obsidebat, per famem, ad quam compulsi erant , potiundi, protalus saepius sequi se fortunam ducem rerum suarum, fatumque esse inexuperabile. Sed quam brevi & inanem spem & insidam fortunae λ- cietatem sensiti Decimo post obsessam Aquilam mense, praelio cum hostibus, qui Martini opera ad liberandam obsidione Aquilam concesserant, commissis , fuso fugatoque AERA exercitu , ipse amissis fugiens signis, adversariorum telis consectus interiit. Εjus cadaver Romam allatum diutius extra portam inhumatum jacuit, objectum seris scedum horridumque visu. Ita vir nostra aetate belli pacisque artibus clarus,
ad multa dux egregius , quae pluribus bellis , laboribusque
contraxerat, uno momento simul cum vita amisit: docu-
114쪽
naentum sui exemplo tradens caeteris qui fortunam sequuntur, per levem esse illius & instabilem fidem. Praeterieram ρο- ne duos, longo tamen intervallo, satis illustres sortunae alumnos , quorum prior extitit Johannes δ) Bononiensis, cognomento Bentivolus. Is ' civis inter suos egregius, studiis certe An r cit. literarum , maximeque historiae deditus, vitae modestia prindentiaque inter primores civitatis habebatur. Tum per factionem diffidentium civium, favore populi, appellutus est. Biennio tenuit urbem, regio magis quam tyranni more institutoque, praecipuam curam ampliandae, magnificandaeque urbis gerens. Summa in eo erat humanitas, acre ingenium, summa clementia, adeo ut compertos manifestae conjurationis reos nulla graviori poena multaret, quam ut urbe interdicerentur, non crudelitate, sed mansuetudine d
vincire cupiens cives suos. Sed , dum civium sanguini pepe cit, sui effundendi appetitum adversariis dedit; nam tertio, quo senior Dux cum Florentinis, quibus Johannes foedere junctus erat, bello certavit, praelio apud Bononiam commisso, profligato Florentinorum exercitu, capto duce belli, u bem vitamque amisit. Bononienses quidem, quibus nullus Italiae populus saepius Reipublicae statum mutavit, gens inquieta, ad levem vocem prae caeteris Italiae hominibus m bilis, rerumque semper novarum cupida, Ducis sortunam secuti, patefactis portis, exercitum ejus intra moenia accepere,
interempto eo bὶ cujus indigni fuerant imperio regi. Sed
nulla fortuna contenti animum instabilem gerunt, mentem inquietam, ut raro una in voluntate conquiescant, semper
a ines. Antonii sentivoli filius duceretur, detrusium ibidem ineareerem. ut dominatum Bononiae cepit an. I or. postero die exanimatum repertum , ali a Ore civium ac populi, propter egre- vero, dum in platea sortiter dimicaret , pias illius virtutes Popstiis in Hilior. multis vulneribus confossum ibidem ce- Norent. lib. 3. pag. I 33. Corius pa: t. cidii e. Poggius, qui rem gestam pro- . Ghirardaecius lib' 18 Hillor. Bon pius scite piauit, eum interemptum scronteiiIis , & Ponipcius Viranu, tib ε. Hi G bit, quod accidisse an. I or. atque adeo tor. Bononielitis. illius imperium biennium integrum non b) Interempto. Variae sunt de mortis durasse , relictis Antonio Galeatio At genere scriptorum sententiae. Tradunt Hercule filiis, Utetanus, dc Glii rudaccius alii Joannein captum vinctiimque, cum allatis locis animadvertunt. domo clijusdain aniculae in Palatium
115쪽
rerum praesciatium conditiones pertaesi. Haud dissimilis exem
pli , sed vitae sine dissuri ili secundus fuit Paulus μὶ Guini-
sius Lucanus. Hic ex praeclara satis domo cum diutius mercaturae vacasset, tandem in discordia civili, fratre , qui eam moeverat , interempto, urbem tyrannide oppressit, eam vi, a misque , aut civibus expulsis, aut perculsis metu, triginta amnis tenuit. Tyranni mores per omnem vitam secutus, nulla fretus civium benevolentia, custodibus corporis armatis ses tus latera, si quando domo egrediebatur, incedebat. Raro cum civibus, nisi per interpretem colloquebatur, recluses per omne tempus vitae, domique prae timore abditus. Nub Ium erat civitatis publicum conssilium, nulla civium auctor,tas, nullae leges, solus omnia pro imperio agebat, civium bona ad se cogens, omissa rerum publicarum cura, pusilli animi, ac remissi. Maxime vero ac detestandum in modum studuit avaritiae, ut qui totius orbis fortunas ad se unum cum jam corrasiisset, parcus expensis, quaerendo, cumulandoque vitam terens. Foedus cum Florentinis, quo tutior ab insidiis
tyrannus fieret, pepigit, quod male servavit vir fide dubia mobilique, ut qui semper cum hostibus eorum occultam si cietatem iniret. Ea tapius neque enim occulta erant in
Comperta, Florentinos tandem moverunt ad bellum ei ultro inserendum. b) Cum Ducis Mediolani subsidium in plorasset, post octavum belli mensem per tumultum populi,
iborum fraude excitatum , qui ejus thesauro inhiabant, direptis bonis, una cum filiis captus vinctusque Mediolanum deducitur, seὶ ubi in carcere vitae finem meritum excepit. Ita
ex mercatore tyrannum , ex tyranno captivum varie fortuna
ca) nidus Gnisi . Meminit de eo morte, Sc ingenio Blondus decad. 4. lib. Poggius in Historia Florent. pag. 237. I'. S. Antoninus 3. pari. Chron. i/ogas . 266. pius Histor. Florent in. lib. 7. pag. 339. b Ut re in miam. Motum est a Flo. De anno & die mortis varia seruntur. rentinis hoc bellum anno I dis. Porgius FaynaMus, S. Antoninus, aliique probae in Histor. lib. s. pag. Is r. notae seriptores an. I η . emortualem e) Ded-citur. Captus est an 43o. Vitest eschi eonstituunt. Ciaecollius vero S una cum filio ad Philippum Mariam die S. Aprilas an . 3 3 3. alii malunt die Mediolani meem eli millus, & misere a. Aprilis an. r 38. vita iunctum. Prae- in carcere periit. Poppius lib. 6. pag. serenda eii eorum opinio, qui an. I AD. 173. Blondus lib. 4. decad. 3. De eius inter s.ctuin tradunt.
116쪽
versavit. Tum ego plura, inquam, quae narrasti, Antoni, perexigua videri possunt, & vix merita, quae inter doctos rese. rantur. Quamvis enim magnam fortunae varietatem tulerint, tamen perparvis multa in civitatibus, virisque emerserunt. Majora vero quaedam legentium animus quaerit, parvi ducens quae vidit, ad illa autem intentus, quae & prisca sunt,& cum voluptate leguntur. Nescio enim quomodo semper existimentur ampliora, quae audit auris, quam quae oculis cernuntur: credo quia fama persaepe mentitur, oculus judicat ex vero. Tum prista augustiora quaedam putantur, semperque praeterita commendamus praesentium taedio. Itaque vereor, ne nostra haec veluti jejuna ac tenuia spernantur. Antia, inquit ille, ita insulsus es, ut omnia, quae antiquitas tulit, perinde atque ab illis narrantur, putes gesta magnifice,& non multum decoris atque ornamenti scribentium facul.
tate additum Nonne meministi quae Salustius de Graecissentiat, minora eorum gesta fuisse quam serantur fama Z Sane priora illa populi Romani gesta, quamvis ab illo inclyto patre historiarum Tito Livio magna dicendi copia ornentur, tamen in multis exilitatem redolent, & quae rebus gestis pusilla quaedam in illis primordiis fuisse constat, scribendi elegantia reddidit ampliora , ut pleraque legantur magis ob auctoris gratiam omnium eloquentissimi, quam magnitudine
gestarum rerum. Quanta verborum majestate obsoleta illa antiquiora extollit, quibus habetur veneratio quaedam, cum tam egregie narrantur 3 Quanta dignitate instructae acies, exercituum ordines, certamina castrorum, atque urbium expugnationes reseruntur 3 Quanta cum gravitate proseri consilia, sententias patrum, conciones ad populum, Orationes ad m,
lites t quae profecto, mihi ignarus rerum appareat, qui putet aequalia T. Livii eloquentiae extitisse. Si quis hodie vidisse se diceret . aut cum nudis hostibus consertas manus, prout Gallos saepius inisse pugnam accepimus, aut acerrimo in praelio agmen aliquod inerme accensis facibus inter arma,&serrum in consertissimos hostes ad pugnandum descendisse, aut equitus detractis staenis equos calcaribus in aciem conci-
117쪽
tasse, ubi passim, qua velint temere, non qua rector cupiat, vagentur. At vero haec ita splendide magnificeque Livius eadem pugna ad Fidenas gesta commemorat , cum impetum factum, cum , pulvere fumoque excitato , ex oculis equorum hominumque ereptum aspectum , cum clamorem holtilem, cum bellantium stragem. cum Vulnera &caedes narrat, ut pugnam Cannensem dicas. Mitto Ulyssem, de quo tam multa Homerus scribit. Mitto etiam AEneam a Virgilio nostro tam multis versibus decantatum, quorum Italiam patriam, tamquam nidulum scopulis affixum, pendentemque Tullius ridet. Alter inops atque egens, una triremi, paucis cum hominibus, ad Italiam venit. Mitto Trojam, in qua expugnanda Graecorum vires decennio absumptas tradunt, cum eam ipsam ante paucis diebus Argonautae una navicula ceperint. Mitto innumera ejusmodi scripta, Poctis enim fingere ornandi causa, licet ; redeo ad historiam. Quis non simillima ludicris puerorum potius quam bellis dicat, si quis recenseat fuisse se in
acie, in qua aut sugientes viros , uxores , nudatis femoribus , ostensis verendis , pudore in praelium redire compulerint ; aut, moto servili bello, sustibus servos, quos armis nequiverint, in fugam egisse 3 Haec& his similia multa cum a jectissima extiterint, auscultantur tamen propter elegantiam scriptorum, qui res minimas dicendi arte & copia ampli, runt. Pollemus & nos , non ut illi tamen paulo uberiores elle, si aut ignota. aut remota procul ab nostra memoria scriberemus. Sed cum lint recenti nota mentibus hominum impressa, si re parva verbis ampla redderentur, ut vani rejiceremur auctores, ac mendaces. Sed, ut libet, legentes judicent. Nos ad theatrum sortianae revertamur, in quo quidam
adhue ejus ludi nobis spectandi supersunt. Atqui, inquam,
Antoni, cum multos retuleris claros fortunae casus, id mihi praetermisisse videris, in quo maxime versantur sortunae vi-
a Cic. lib. I. de Orata ait t. κωνω, mortaluau anteponeret, amore id iraod niaxima dehet , nasba patria deis dem &e. Facile intelligitur , an , quod de fiat, ci 1.s rei tanta est vis ae tanta natura , Ithaea Utvstis Cicero dixit, id etiam ad ωι Ithacam illam iis a terrimis saxis, tam .Eneae Italiam recte Poggius retulerit. quam nitam Ulaam sapiems us Dirim-
118쪽
res. Pontificatus hic est Romanae urbis, quem , cum sit longe omnium maximum inter Christianos Imperium, saepe aut infimis hominibus, aut nulla aliqua excellentiori virtiue notis, demandari videmus, ut in eis nihil aliud praeter fortunae violentiam, atque impetum valuisse constet. At in eis, inquit Antonius, stabilis fuit adhuc fortuna, praeter Johannem
Gregoriumque, quos paulo ante retuli. Fratres quassat ac nepotes , caeterosque, quos illi cum praeter aequum supra naturae vires efferre in altum nituntur, fortuna tanquam Votis eo. rum adversa, illos ipsos, unde ascenderant, deducit, quandoque inferius locat, vanam Pontificum curam ostentans in his
quae sibi subsunt adversus arbitrium suum. Notum est tibi Urbani V I. Pontificis nomen infimo genere orti, cujus vesania temeritasque motum enim mente, quo primum die Pontifex designatus est, prae gaudio traduntὶ schisma in Ecclesia Dei excitavit. Nam elatus animo, impotens, atque asper, suo innixus consilio, prae nimio fastidio, contemptuque multos ad desectionem necdinariam compulit: neque modum ullum servans, dc impatiens rerum , nepotem hic Butillum hominem ignavum atque insulsum, sine mente, sine virtute, ex stipite Principem facere cupiens, magnam cladem intulit regno Neapolitano. Tam multa enim petierat a Carolo, quem ad capiendum regnum exciverat animus extolleluti nepotis libidine caecus , ut maxima pars regni illi torpenti asino condonaretur. Una cura erat urbano, una infixa cogitatio , Butilli nepotis dignitas atque amplitudo. Id vigilans
dormiensque animo versabat, deos hominesque fatigans, ut is magno imperio esset, caeloque aequaretur. Verum Carolo, tam multa necessario promissa abnuenti, bello indicto, regnum petiit; unde & fugatus est, diis hominibusque molestus, ut Butillus inter maiores regni proceres haberetur, immemorque non solum majorum suorum, sed & omnis consilii expers. Sed quam vana spe subnixum fortuna lusill Ridebat, credo, cernens illum aestuantem cupiditate, bellum molientem , imbellem atque inermem, cujus consiliis tam adver-
119쪽
sus exitus esset futurus. Hunc Butilium , quem propter tot inanes curae susceptae, tot labores editi, tot pericula emensa erant, hunc, inquam, Butillum post patrui obitum , cum rediret in patriam , mare superum nam iter terrestre haud tu. tum ad rognum eratὶ cum conjuge, liberis, omnique familia bene suffarcinatum, undique contractis opibus, duabus navibus ingressum, adversa tempestas haud procul a continenti, nullo superstite naufragii, absorbtiit. Tulit unica procella omnes insanos Pontificis conatus , tulit & ipse meritam tantae ambitionis pCenam, vir vecors, sola fortuna insignis, quam, credo, nefas putasse, cujus causa patrium solum tam multas calamitates subiisset, ipsum calamitatis expertem. Atqui, inquam, hunc Butillum subsequuntur, quos a Pomtificibus ad caelum evectos, ad terram fortuna demersiit. Nam Pontifices ipsos, praeter admodum paucos, si recte animum advertas, quid aliud, quam sortunae mirandam potentiam dices quos, tanquam Reges AEgyptios, ex infimo quandoque hominum genere, nulla in re praestantiores reliquis, immeritos atque indignos ad tantum fastigium sublatos, nostra saecula conspexerunt, ut saepius addubitare cogar , Dei ne providentia ac nutu tanta imperii moles, an fato casuquci temere ducatur. Mitto hos, Antonius inquit, quos nefas est arbitrari, non ipsius Dei praecipua voluntate, ordineque I rum certo, qui nobis incognitus est, & eligi, & regi; qui, si mali aliquando fuerunt, certa id ac recta ratio statuit, cui acquiescendum puto, etiam si causam ignoremus. Hos igitur omittamus; nam alios suppeditat nobis fortuna, in quibus sermo noster honestius versari potest. Bonifacius Ponti- sex, qui Urbano successit, haud deterritus exemplo superiori, non quidem adeo insanivit in fratribus, sed tamen omnes Provincias Romanae Ecclesiae eis subjecit, potestate rerum omnium tributa. Hi tanquam paternam haereditatem nacti, arbitrio agendi pro Voluntate assumpto , decernebant omnia, Pontificem etiam recusantem, quod placitum erat,
cogebant. Si quid arduum erat factu, caeteris posthabitis , ad Diuitigod by Corale
120쪽
ad eos deserebant. Qitae danda , quaeve essent accipienda , arbitrio eorum permissum: suae valebant sententia: Si quando de rebus dubiis consultandum esset, nihil , illis abnuentibus , concedeb. mar, nihil negabatur petentibus; duo hi pro uno Pontifices habebantur. Incedebant magna caterva praecedentium stabsequentiumque, adeo inflati praesentium rerum felicitate, ut ipsam , qua stabant, fortunam contemnerent, ignari quae sua eos manerent. Admirabantur omnes tantam in fratribus illis indulgentiam fortunae, quibus qui quid libitum esset, & liceret: beatos dicebant, quorum tanta erat auctoritas, & nomen celebre inter omnes. Optabatur summis votis horum virorum fortuna, quae tamen non minus ipsis fallax, quam superioribus filii; cum eos, quos antea jam claros conspicuosque in spectaculo ediderat, moestos deinde ac sordidatos redderet. Mortuo quippe Bonifacio, om- ' Anno I o .nia in pejus veri a & immutata sunt. Rejecti primum ab Inno. centio Pontifice, amissis, quae ab Ecclesia tenebant, nullo inhonore habebantur, deinde contempti desertique, undique contractis spoliis, adductisque, quas poterant, fortunis, abi. runt Neapolim. Reversos ea enim patria erat) Ladisiaus Rex honoris specie, per emptionem oppidorum, pecuniis exhausit; tum ereptis oppidis, fortunisque omnibus evertit; postremo alterum in carcerem trudit nudum atque egentem, ubi extromum spiritum infelicemque exhalavit. Alter profugus patria. inops, indignam priori dignitate vitam egit, abjectam certe ac contemptam, ut qui condonato victu animam traheret: quem etsi plures meritam ultionem prioris fastus ferre credebant, tamen commiserationem incutiebat tanta rerum com mutatio. Multi, qui prioris fortunae meminerant, egestatem levabant. Ita paucis post annis mendicitate confectus diem
suum obiit. Licet his joci magis, quam historiae gratia s libri
etenim hujus finis videtur poscere remissionem quandam a superiorum exemplorum acerbitate in addere duos, quos pamis ante vidimus , visimusque tanquam adumbratos fortunae coloribus, viros ignavos atque insulsos, Sulmonensem unum,