Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

xor HISTORIAE DE VARIETATE

prudentissimum ad omnia virum errasse patruum Pontificem serunt, quod, cum nepotibus extollendis, ditandisque, tantas curas siticepisset, per aetatem, ac desuetudinem ignaris re-riim adolescentibus, nullum fidum amicorum consilium, quo inexperti inexercitatique uti possent, comparavit , ignarus labi imperia omnia, ubi virtus, qua parta sunt, aut vera fidaque consilia desint. Hic Carolus: Mirum in modum, inquit , hi tui videntur insanire Pontifices, Poggi, quibus cum semper recentibus exemplis pateat, inanem & non diuturnae rei curam ab eis suscipi, & quam non in longum portendantur sua consilia, tamen veluti rerum ignari in eis semper cupiditatibus Versantur, ut quam maximo in imperio constituant suum genus; homines autem ut plurimum extorulant, quorum stultitiam ridens fortuna alienis ornatam insignibus, paulo. post incultam destituit. Fuit haec, inquam, C, role, temporum nostrorum, magis quam hominum culpa. Nam superiores permulti in ejusmodi non abiere cogitationes , nihilque, aut paulum opis in suos contulerunt. Sed ad

institutum sermonem eorum, quos fortunae casus versarunt,

redeundum. In his primum se objicit Johannes μ) Dux Ve

nusinus, quem magnum regni Neapolitani Senescallum v citarunt. Hic Neapoli ortus ex funilia nobili, paterno censu, per secretum commercium quod ei eum Johanna notae impudicitiae Regina erat, supra modum fortunae suae elatus, primum Comes Avellini, tum Dux Venusinus, &, quae maxima est potestas , regni Praesectus eum Smescassum vulgo appellant in , Reginae omnia libidini concedentis arbitrio, creatus est. Quindecim annis, cum post expulsum Iacobum Regem se in Reginae consuetudinem insinuasset, ejus permissu regno praesuit. Adeo regebantur ejus arbitrio nutuque omnia, ut parum a Regis potentia abesset: Regina solo nomine, dc

deque varia illius fortuna scriptores omnes loquuntur. Anno I I 6. Ioanna II. Neapolitana regina eum creavit Comiatem Venusinum . & totius Regia Senes callum Praecipue eirea an. I 2 . totius Regni summam potestatem administrandi ei feeit,demum tristi lanestoque

rerum humanarum exemplo perimituran. I 31. die I7. Augum. Sumnou-tius lib. ε. cap. q.

142쪽

victu tenui contenta. opera consilioque illius, Alphon susAragonum Rex adversus Ludovicum, qui regnum pervas rat , ascitus in auxilium, pauloque post pulsus est. Hinc secum dis rebus praeter modum elatus, impotens atque imperiosus in stingulos , cum quibusdam etiam viris insignibus attulisset

manus, multorum invidiam contraxit. re perspecta, ad stabiliendas vires, ut se contra muliorum opes muniret, Jacobum Caudolam, virum ea tempestate florentem opibus atque armis, per foedus matrimonii sibi conjunxit. Sed vana hominum adversus fortunae imperium consiliat enim res ad robur ec potentiam quaesita est, ea mortis causam praebuit nam veriti quidam, ne duorum conjunctio, regno inter se

Partito, reliquos opprimeret, qua nocte filiae ea Jacobi fi- Iio desponsata erat) celebrantur nuptiae, haud abnuente nam proditionis insimulatus erat in Regina, sumpsit id sibi munus

Octinus CaraZolus eques magni animi, cui Ducis potentia. erat insensa: redeuntem a coena post convivii laetitiam, cum se in cubiculum contulisset , jussu Reginae per speciem rei agendae evocatu nγ, cubiculoque egressum, eques ad id missus ense transidit. , Eo pacto una hora, & laetitiae nuptiarum finem attulit, & vitae. Neque vero omittendus videtur haud dispar λrtunae ludus. Franciscus , cognomine Carminiola si in omnes serme nostri temporis belli duces rebus gestis excessit. Is obscuris parentibus, dum porcos puer paterno in agello pasceret, raptus ab equite, dum adhuc Modiolani Dux senior viveret, in castris atque inter armave satus, sub variis Ducibus ita meruit, ut laudem egregii mimiis assequeremr. Duce mortuo, majoreque filio, qui ei in Imperio successerat, per domesticorum fraudem perempto, Po

tiam Carracetoli caedem narrat S. A mninus 3. pari. - 22. cap. 7. s. I. Sum.

montius refert epitubium ipsius Ioannis , cujus auctor est Laurentius Valla. b Franciseus Carministi. De hujus Ducis casu scriptores rerum ventiarum, Sabellicus Emead. Io. lib. a. δε sibi. Potaius ipse in Histor. Florent in. lib. ε. pag. Σ17. Qui eadem propemodum ,

quae hie, habet. Porro de Carminiola rebus gestis invenies plura apud Corium. Blondum, α alios.

143쪽

ro HISTORIAE DE VARIETATE

laque Mediolani seditione . cum quidam sanguine proximi docminium urbis usurpare conarentur, adolescentiori fratri is Ticinum regebat, Philippus nomine in qui ad propellendos ex

urbe hostes cum parvo exercitu adierat, praecipuam Operam navavit. Primus enim, caeteris cunctantibus aut timentibus,

per hostium munimenta ingressus urbem, singulari facinore hostibus devictis , eam Philippo restituit. Unius egregia opera urbe potitus duxque creatus, Philippus, perspecta Francisci rei militaris disciplina, animique magnitudine in his recuperandis , quae defecerant, urbibus oppidisque, exercitui eum belloque praefecit : cujus ductu auspicioque Trectum validissimum oppidum expugnatum, Bergamum, Brixia, Cremona, Parma, pluraque castella in potestatem redacta. Janua quoque, dc omnis Ligurum tractus diuturno bello addi.

tus. Florebat prae caeteris tum fortuna secundiore usus, tum maxime fretus virtuis. Fuit enim vir justus & severus, maxime exosus latrocinia & licentiam militarem: ira tamen quandoque efferebatur, ad jurgia, & contumeliam promptus, plus quam alieno imperio subditum decet. Sed mutata Ducis voluntate , ut fit, cum felicitas invidiam contraxit, de statu rerum dejectus, cum sibi timeret, Venetias urbem petiit, Duce relicto, auctorque in primis Venetis suit contra Ducem pro Florentinis arma capiendi. Dux bello communi consensu praeficitur: expugnata primum Brixia, tum Ducis Medi Ianensiis exercim capto profligatoque, eum ad petendam pacem climpulit, restitutis tamen his, quae de Florentinis ceperat, Bergamoque Venetis tradita. Secundo bello, quod ab oppugnatione Lucanae urbis est ortum, cum navali certamina, quod in Pado commissum est, Venetorum classis inserior praelio fuisset, orta in Ducem eorum suspicione, ob non missa classi, cum postulata essent, praesidia, Venetias per causiam consilii accitus, capite damnatus interiit. Ductus est ad supplicium ore occluso, ne loqui posset. Quidam ob infensum in eum Venetorum animum, quod eos veluti bel-Iorum ignaros saepius & nimis superbe increpare siti solitus. exasperato pluribus rebus odio, interemptum dicunt. Hic exitus Disjtig Corale

144쪽

FORTUNAE. Lis. III. Iosexitus vitae suit viri bello paceque praestantissimi, cui nihil

ad normam boni justique Principis praeter continentiam iracundiae desuit. Adnumerabitur quoque inter eos , ad quos fortuna profecta pedem retulit , Nicolaus sa) quem supra retulimus bellum Pontifici intulisse. Hic infimo loco , nullo genere ortus, parvo stipendio primum meruit, tum armis opibusque fortunae dono, malisque artibus sublevatus, cum plures equitum turmas, praedonumque undique confluentium cohortes contraxisset, Eugenium diutius lacessivit, multis urbibus oppidisque subactis. Sed cum is esset, in quo nihil casti, nihil sinceri inerat , temeritati deditus fortunae, tandem cum ad opprimendum Camerinum profici steretur, commisso cum adversariis certamine, superatus b) occiditur, vir suae aetatis omnium crudelissimus. Inter varios Principum in utramque partem fortunae casus haud postremum locum sibi vendicat Alphonsus ς Aragonum Rex, cujus varia sortuna ut notior fiat legentibus, res paulo superius repetenda est.' Mortuo Ladistaci Rege Neapolitano, cum soror Johanna, ' An. I 4r assentiente Pontifice, in regnum successisset, oppressa postmodum a Ludovico ex stirpe Francorum regia, qui, Martino Pontifice annuente, regnum ingressus, magnum tumultum exciverat, Alphon sum Aragonum Siciliaeque Regem , spectatae virtutis adolescentem, adoptatum ab se in filium , regnique haeredem in auxilium accivit, data maritimarum arcium custodia. Is, comparata classe, Reginam cum defendisset, pluribus annis regno praefuit, ita tamen , ut omnia agerentur Reginae nomine . provincia Calabriae Ludovico concessa.

Postmodum sive Aragonum impotentia, sive regni suspicione, mutato Reginae animo, Rex regno pulsus, qui contu-

Fortebrachius e Brachiorum gente, de hie summatim de Alphon rege recenin quo Blondus. sentur , uberius pertractantur a script

b) Occiditur. De Fortebrachii ea de libus rerum Neapolitanarum, praesertim nonnulla habet Blondus lib. 3. deead. a Ioanne Albino de gestis resem Nea-7. pag eum interfectum scribit ab politanorum ab Arasonia, & a Barth Alexandro Duce, dum Camerinum lomaeo Faelo in vita ipsius Alphonsi Nea- obsidereti politam regis.

145쪽

xo 6 HISTORIAE DE VARIETATE

melia iraque incensus, magna classe rediens urbem Neapolim vi cepit, partemque diripuit, pulsis his, qui Reginae factionis erant. Tum urbis arcibus valido imposito praessidio, ad Hispanias rediens, Massiliam, noctu ingressus, depopulatus est. Onerariis deinde, longisque Januensitum navibus, auctore Duce Mediolani, cui tum parebant, pulsiis Hispanis , recuperata civitas restituitur Reginae, haud abnuente Pontifice, . cui Regis opes nimiae admodum suspectae erant. Regina deince s sola regnum tenuit, abdicato Alphonso, ac regno tra- 'dito Ludovico, ea conditione ut , se viva, regni administratione, regioque nomine abstineret. Sed paulo post moritur au. I 34 Ludovicus, Renato fratre haerede ab se relicto, qui & a Regina quoque, cum diem obiret, haeres est institutus. Neapolitani , multique ex proceribus, qui Gallorum opibus fave- hant, absenti Renato regnum tradunt. Hoc Princeps Tarentinus - insensus Gallis, reliquique, qui adversae factionis

erant, aegre ferentes, Alphonsum ex Sicilia accersunt, qui subho ad regnum festinans, parvis copiis confisus , suarum partium auxiliis, Caietam nam praepotens suorum classis secuta Regem erat) obsidet, ab Januensibus antea firmo praesidio munitam. Urgente per obsidionem Caietanos fame, r rumque omnium inopia, cum spes propinqua deditionis esset, superveniunt onerariae Januensium naves duodecim, longae sex, obsessae urbis subsidio futurae. Has conspicatus Rex, cum omni classe, quae & navium & militum numero sup Iior erat, obviam procedit, turpe existimans se in porta continere, ne speciem timoris injiceret suis. Aderant ei duo fratres, Navarrae Rex,& Infans Henricus. Commissa pugna, quoniam id certamen praemium regni allaturum videbatur , summis viribus utrimque certatum. Januenses astu praecipue victores, subacta classe, Regem capiunt, & fratres; b) n ves duae combustae, una submersa, decem captae, reliquae fuis

tonius Ursinuti datae hoc anno ad Patres Concilii Ba b estisne o fratris. Evenit sileensis. Ubertus Folieta in histor. haec victoria an. I 3 s. ut testantur Ib nuens lib. Io. & fusus memorabilem .

146쪽

FORTUNAE. L in. III. Io

gam cepere. Hoc praelio, ad tria hominum millia, aut caesa dicuntur, aut submersa mari. Captivis omnibus Januam delatis , Rex Mediolanum proficiscitur , ubi benigne a Duce susceptus, inito cum eo foedere, in regnum Neapolitanum rediit. Quae res postea causam eraebuit Januensibus a Duce deficiendi. Ferunt dixisse Regem Januensibus, si saperent, so. re ut peccatis suis ea victoria ascribi posset; sin minus, magno illis damno eam rem fore. Insignem eam victoriam foecerunt duo capti Reges, multique praeterea spectatae dignita. tis viri; & haud scio an multis saeculis fuerit navalis pugna nobilior. Reversus ad bellum Rex Caietam per intestinam factionem cepit. Is tanquam aditus fuit totius regni potiundi; nam partium auxiliis fretus, statim Capuam, Aversamque urbes in suam ditionem redegit; dc cum pluribus annis cum Renato vario marte pugnasset, tandem defessis adversariis, obsessam ab se urbem Neapolim, aὶ noctu per aquin ductum operis antiqui militibus intromissis, vi cepit, regnoque solus potitus est. Miradda prosecto, nedum anceps fortunae vis, quae, per captivitatis auspicia, futuri regni fundamen

ta jecit. Tricii gens hὶ antiqua & pervetusta habetur, ut quae

ducentos ultra annos sola Fulginio, multisque oppidis pro Romana Ecclesia praefuit. Ex ea extitere viri egregii permulti, qui licet caede mutua genus foedaverint, tamen & prudentia &rebus gestis clari evaserunt. Ultimus Ugolinus tres filios pari jure reliquit, quorum Corradus, qui junior erat, creditur aut .ctor fuisse ut majores natu fratres per summum scelus occiderentur, quo solus regnaret. Ea res quoniam dubia est, ibhane pugnam deseribit Faecius in rebus gestis ipsius Alphonsi. Caeterum Rex Mediolanum dulius, a Philippo honorifice est exceptus, initoque laedere, ut auctor est Poggius, in Neapolitauum

Regnum rediit.

ctum. Id accidisse serunt die a Junu I 42. In hunc serme modum , post tot bella

ac labores, captam urbem lcriptores om

nus tradunt, quemadmodum capta est a Bellisari .

b Tricii geni. Diu potita est haresamilia, cujus majores a saeculo XII. memorantur , Fulginatensis Civitatis dominio , nimirum ab an. ut serunt 13o6. ab Osedo Trinciae ad an. Iυν. quo pulsus & captus est una eum Masab exercitu Pontificis Conradus, supremo mee exercitds Ioanne Cometano tum Cardinali Florentino nuncupato. Blond. lib. Io. derad. 3. Pag. s s λ.

147쪽

1os HISTORIAE DE VARIETATE

cet id pii ires pro comperto afferant, certae sententiae auctor non ero. Corradus, post fratrum caedem , solus triginta ferme annos Fulginio imperat, vir magni animi, & supra vires eluti , olim Pontifici Martino insensus. Post Brachii mortem, cujus partium fautor contra Martinum fuerat, bello petitus su

cubuimet, ni Comitis Urbini φὶ intercessio placasset Martis

num , cujus elementia multis tamen oppidis mulctatum servavit. Cum Eugenio Pontifice vario fuit animo, nunc haerens ejus hostibus, nunc reconciliationem quaerens. Hinc

Pontificis offensione contracta, timens rebus suis, filiam Comitis Francisci, de quo meminimus, fratri despondit, quo esset tutior. Sed cum Franciscus Venetis, qui bello acri aDuce premebantur, opem tulisset , Corradum nihil hostile timentem, absque praesidio reliquit. Sumpta occasione Pontifex injuriarum memor, missio Legato, Fulginium obsedit, receptis prius , quae illi suberant, aut vi aut deditione, Oppidis. Cives, cum obsidionis difficultatem serre nequirent, omni spe subsidii praecisa, tandem salutem pacti, urbem Legato tradunt: Grradus ac filius Sorianum missi, haud muuto post, permissu Pontificis, poena capitis plectuntur. Creditur scelus fraternae caedis, quam suo jussu perpetratam tr dunt , meritam ultionem exegisse. Comitum genus h), qui Guidi cognominabantur, vetus sane ac nobile , originem duxit ab Alamannis, qui cum Othone III. quadringentos amplius annos Italiam ea tunc Imperatorum ditioni parebat

petiere. Hujus familiae auctor in Thuscia consedit, ea region , quae Florentiam inter Aretiumque jacet, vallis Ami cognominata , nonnullis oppidis concessis, & omnis ejus orae Praetura. Magna deinceps posterorum ejus vis atque auctoritas adjecta eorum dominio, ea parte, quae Casintinum appellatur. Varchium opulentum oppidum, & pleraque castella natura loci munita, ex quibus ob principantium injurias, compulsis ad desectionem incolis , Terranous nostra patria

a cimilis Ud . Nimirum Fran- ae nobilis gentis historiam, genus, aecisti Feltrii. in varias familias divisionem iusto v

b omirum Hai. Hujus praeclarae lumine scripsit Scipio Λmmiratus

148쪽

consecta est, tenuere: divisa multifariam ea familia varia cognomina, pro locorum Vocabulis, sumpsit. F Casentinum incoluit , a Batti ille parvula arce nomen traxit , quae in valle Arni resedit, trecentis ferme annis justo imperio cum suos reximet, postmodum luxu, ubi pro virtutibus subeunt vitia, majori ex parte avitis pulsa bonis in eo quem nuper domestici quidam per summum scelus peremerunt, defecit. Quibus Casentinum obtigit, integram haereditatem possederunt usque ad Franciscum , qui nuper, cum a Florentinis descivisisti, patria pulsus est. Robertus huic pater fuit, vir in gni supra vires animi, qui priori bello, quod a Florentinis cum superiore Mediolani Duce gestum est , Ducis partes

secutus, composita pace ad ' Florentinos rediit, hortante Du- 'ce, cum diceret externis ac longinquis , raro praesenti ac propinquo exitio subveniri. Hic extremo vitae tempore silium impuberem tutelae Florentinorum commisit, quem tra. et arunt parentis loco, legitima aetate restitutis paternis bonis. Florentinorum partes secutus est; sed Nicolaus, cognomento Parvulus, cum Florentinorum sines, transiito Apennino, pervasisset, defecit ad eum, sive meliora sperans, sive Florentinorum contumelia motus, seu ductus fato, quod dominari rebus mortalibus existimatur. At postea, profligato praeter spem, abeunt eque e Thuscia Nicolao, Vὶ vis belli omnis in Franciscum conversa est, qui tum auxilio, tum spe d stitutus, amissis nonnullis oppidis, cum diutius obsidionem Pupii, qua se incluserat, ferre non posset, deditione facta, palius salutem, utque cum bonis abire liceret, oppidum trudidit Florentinis ; ipse in Lombardiam ςὶ secessit. Hujus f to hoc enim impune licet culpare in praenobilis familia pulsastis sedibus, finem domitiandi sortita, documentum praebuius a Rob rem bine. De Roberto Pup- in praelio apud Anglariam M. I 4o. pii Comite, qui Ioannis Galeatii partes te In Lombardiam fit r. vide Am- est secutus, eirca M. I 399. scribit etiam ' miratum in hissoria Comitum Guidi. Poggius in histor. Florent. lib. 3. pag. Francisci Comitis Puppii filia Marghe-

I36. Leonardus Metinus lib. II Α- rita an. a 37. nupsit Pandulpho Μι- miratus lib. I ε. latestae.

149쪽

xio HISTORI E DE VARIETATE

nihil perpetuum aut firmum in bonis humanis esse. Culparem λrtunam , quae nulli, ut Terentius ait , perpetuo es bona, nisi hoc nonnulli ambitioni potius, quam λrtunae vitio acceptum reserrent. Plures lane certam citius pacem , quam speratam victoriam expetendam censent. Sed quoniam quidquid hominibus adverti contingit , tribuitur irii nae , nos quinque talis viri casum inter χrtunae opera adnumeremus. Asnectendus est exemplis superioribus vir , maximum λrtunae

imperii documentum, Jobtines sa) Cornetanus, qui Cardinalis postmodum factus est, ut plane constet in rebus humanis plus lartunae arbitrium, quam ingenium posse. Sed virtus tum est appetenda omnibus , quod unum firmissimum est adver-1 us inrtunae impetus munimentum, tum vero illis maxime, qui caeteris praeesse atque imperare quaerunt. Nam ea tum praestat benevolentiam hominum, tum praecipue praebet imperiis diuturnitatem. Ex vitiis contra prodeunt omnia, quae

regna infirma & instabilia reddunt. Ea licet quandoque declinent hominum poenas , nunquam summi Dei tamen praesens magis quam sutura nimium enim aliquando videtur pro- Dc sideratur, trahi) ultio ' exoptatur. Johannes oppido Corneli oriundus, matre nobili ex gente Vitellensium, Latinis literis in patria. perceptis, Bononiam ad Jura perdiscenda prosectus est, adul- tus aetate; domum deinde reversus stipendium cum Tartalia, ea tempestate haud ignobili belli duce, equo meruit, admodum Principi gratus. Cum duae factiones Cornetum distinerent, materna inferior esset viribus, hic, sumptis a Duce militibus , excitatoque in civitate tumultu, ac multis adversae factionis sublatis, priores partes in urbe tenuit. Hac re in primoribus civitans habitus, suturae vitae jecit fundamenta. Nam Martinum Pontificem, cum ab Alamannis ad urbem

Rames Cornet nus. Plena sunt

historiarum monumenta de rebus ab hoc Cardinale gestis. Vitam illius , ac adve scis fortunae easus multi scripsere, quos .idere est avud Ciaeeonium tom. col. 8s s. post Pregium ejus vitam simili propemodum enarratione contexuit Iovius in elogiis virorum belliea virtute illustrium , quamvis multo plura lega tur hic. De ejus morte meminit etiam Poggius in his . Florent. lib. I. pag. 339. Elond. derad. 3. Im 6. dc 7. Pius II. de Europa cap. 1 8. de anno mortis su

perius egimus.

150쪽

FORTUNAE. LIB. III. II rvenisset , preces Tartaliae, licet reluctantem impulerunt, ut eum Protonotarium designaret. Paucis post annis, cum Cardinalis Senensis, qui post Martinum creatus est Pontifex, v letudinis causa, Viterbium & ad vicina loca se contulisiet, hic ita in ejus amicitiam se inlinuavit, ut nemo sibi esset acceptior. Oderat hunc jamdudum Martinus Princeps prudens, veluti seditiosum & quieti insensum, eumque procul ab urbe relegarat, etiam repugnante Cardinale. Sed eo desuncto, factus Pontifex Eugenius hominem revocat, statimque creatum Episcopum Recanalem, Legatum in Picenum mittit, annuentibus his, qui per speciem honoris procul eum abesse cupiebant. Ei prbvinciae cum praeesset, coactus est Provincialium querelis, ad se purgandum, ad urbem redire. At is omnia a se gesta in laudem vertens, Pontificem pepulit, ut

se mitteret in Picenum. Tum, veluti superatis aemulis, liberi ri arbitrio usus est, multa committens, quae reprehensionC digna plures putabant. Armel eum virum militarem , ut te. nuiora omittam , qui, Martinum secutus, partes Ecclesiae defenderat, ad tutelam Pisauri antea destinatum, per simulationem tentatae ab eo proditionis, capite mulctavit. Eadem pomna affecit Petrum Gentilem, ex familia Varani, quae Camerini diutius imperitaverat. Hunc ad se vocatum, inque dirum carcerem conjectum, extremo supplicio damnavit.Cum multis variis ex causis odio esset, tandem Picentes coegit ad

desectionem. Francisco Comiti propinquo enim loco castra habebat in se dediderunt. Johannes primum captus, tum clam

emissus, magna ex parte amissis partis bonis, supero mari Venetias aufugit. Concesserat tum Florentiam ex urbe Eugonius , ad quem cum venisset, collata in Provinciales desectionis culpa, in gratiam priorem rediit, dignitatemque auxit. Primo Archiepiscopus Florentinus, tum Patriarcha Al xandriae factus. Erat animus pacis atque otii impatiens. IgN

a Petrum Gemitim. De Petri Gen- die 6. Septembris. De hoe supplicii g tilis Varani supplicio vide Camillum nere meminit etiam Leander Albertus Lillium, historiae Camerinense pari. a. in descriptione Italiae. qui capite uinciatum scribit in I 33.

SEARCH

MENU NAVIGATION