장음표시 사용
21쪽
non desinis , hac ita velim assequi, , quod plurimum atque honestissimum tua mihi beni
nitate otium conceditur, earum artium , quius ipse maxime oblectaris, assiduά tra patione consumam. quemadmodum enim nihil habet gloria tua majus , quam ut ea praestes, de quibus exaequandis ceteri, prater te unum, defperent , ita nihil habebit fortuna mea illustrius, quam quasdam ex tuis innumeris virtutibus seligere, in quibus amulandis diu noctuque cogitatione defixus, optimo ac beneficentissimo
Principi non videar plane esse dissimilis.
22쪽
Bracciolini Historiam, una cum Epistolis, quotquot reperiri Romae potuerunt, illud opportune venit in mentem, primum pau ca quaedam monere de Codice unde haec desumpta sint ue tum, quomodo in meas manus inciderint, referre brevitcr, ac postremo ea mandare literis, quibus & hujus editionis, di facti mci ratio aperte atque ingenue omnibus constare possit. Ac, ne longior instituatur sermo, a Bibliothecae Germanicae auctore initium ducondum est. Ille enim, dum ea quae variis in regionibus , bonarum artium reliquorumque studiorum cavi Sa , erudite excogitantur, exposuit, nobis significat D. Barnstormum Gottingensis civitatis Archiatrum, hujus historiae de Varieti Ie Fortuna exemplar habere anno I sa. Flor
23쪽
rcntiae exaratum. Haec Vero universa , qua
nunc in lucem prodeunt, accepta referenda sunt Eminentissimo Principi PE T R Ο Ο ΥΤ o
BONO, qui amorem literarum, magnificcntiam , ac cetera praeclara animi ornamenta
cum amplissima dignitate conjungens, bc-nigne permisit,ut describerentur e codice,qui una cum aliis plurimis in Bibliotheca tantopere linguis eruditorum hominum celebrata, asservatur. Provinciam hanc primus suscepcrat Leonardus Adamus Praesectus Bibliothecaelcectissimae IOSEPHI RENATI IMΡΕ-RIALIς Cardinalis praestantissimi, qui, ut Philippi a Turre laudati viri honorificcntissimis
, r- pias, . .ὸ Verbi S a me laudetur, cum magnas virtutes, s
is excelsas undequaque dotes in censu animi numeret, rem quoque literariam patrimonium. suum fecit. Adamo autem sublato e vivis, Dominicus Georgius, qui ei successit, extremam huic operi manum non imposuit solum, sed etiam ea, qua praestat, eruditione ac doctrina rerum, notas adjecit, de quibus in sua ipse Praefatione. Haec igitur ab eo ita absoluta & perpolita cum cssent, quod ea mente dico, ne quis existimet velle me ullam ex alieno labore laudem decerpe-
24쪽
te . tradidit mihi Lutetiam proficiscenti ,
ut in Urbe hac ad haec opportunissima vulgarentur. In quo quidem nihil admodum laboravi. Ubi enim SERENISSIMUS MEUS P R INC EPs hac de re certior est a me faetus, praecepitque animo hujus libri editionem duobus Cardinalibus sibi amicillimis acceptam fore, cunctis illico in se receptis oneribus, hanc Historiam cmitti in publicum jussit, magno cum fruetii rei literariae, Italique nominis dignitate. Ceterum si Ottobonianus codex & Barnstorstianus , aut quivis alius in promptu hic fuisset, non est dubitandum, quin singula singulis conferentes rcetius alicubi Poggii textum sanavissemus. Elcnim tum in Historia , tum in
Epistolis quaedam sic implexa visa sunt, quaedam ita manca, ut germanum Auctoris sensum assequi difficile fuerit. Qua quidem in
re , cum meis conjecturis non satis fiderem, consulere placuit D D. Abbatem de Boyssi, Bernardum Monetam , & Michaelem Brochard e Collegio Magarinaeo , viros certe
acri judicio, dc doctrinae non vulgaris laude in republica litexaria conspicuos , qui, ne quid in Poggii textu immutaretur, suaS
25쪽
ipsi vel emendationes vel notas margini
'rimae,p-34. Illud porro 1um maxime admiratus, quod
Poggius , qui, ut ait, multos Tamberlani milites noverat, Verum hujus Imperatoris ignoraverit nomen, & cadcm pariter quae innumeri pene scriptores, narraverit de Bajagc-
connuiou, b cavea in modum ferae inclusio. Chereseddin Tamelian, ς-Ali Tamberlano aequalis peculiarem de re-
praeclare gestis historiam tam ac-Αuteur con- curate ac fideliter scripsit, ut illis omnibus
qui campo decurrerunt, cunctorum
Orientalium judicio, palmam eripuerit. Hic cum appellat Timu Bec , dc hoc pacto appellat D. Pctit de la Croix insignis quondam linguarum Christianissimi Regis Interpres, qui jampridem hoc opus in Gallicum e Pe
sico sermone convertit, licet anno duntaxat praeterito in lucem editum sit. In Praefatione , quam huic Historiae praefixit, quae contra Timur-Bec in sexcentis libris eadem semper cantilcna repetita legimus, ea aut rerum fabulosarum narratoribus tribuuntur, aut
scriptoribus Turcicis,qui semper ejus nomini victoriisque obstrepuere. Praeterquamqubdenim cX furtis ac caedibus in viis publicis
26쪽
perpetratis suam eum primum famam consecutum dictitaverunt, quo magis ridiculum facerent, finxere claudum, sagitta in illum, dum raperet arietes, a pastore quodam intorta: qua de causa verbum quo Princeps)significatur,inlinc claudus inverterunt, quod propter scriptionem & pronuntiationem invertere facile potuerunt oco Timur-Bec, Timumlinc usurpantes. Ex hac officina Tameriani, & Tamberlani nomen in Europa confictum exiisse credendum est. Quod vero spectat ad Bajagetem proelio supera tum captumque , quamvis, catenis injectis. ad Timu Bec fuerit adductus, nullam tamen ibi de cavea ferrea mentionem fieri constat. Imo, ubi ille Bajagetem in tam perdito ac misero rerum statu conspexit, ex tanta ejus calamitate gravissime affectus, ad misericordiam & clementiam converso animo, ut, solutis manibus, magnaque cum reVCrentia ad se adduceretur, imperavit. Obviam insuper tiat in tabernaculum ingredienti, quem sibi assidere jussum, benevole amanterque allocutus est. Mitto dona plinrima dc maxima, quibus BajaZetem una cum
filiis cumulavit: mitto Natoliae, quam an-
27쪽
tea tenuetat,principatum illi assignatum. DG lor utique, quem ex ejus morte acerbissimum hausit,& consilium, quae amiserat, omniacidem, dc majore cum accessione rerum, restituendi, satis superque demonstrat, summum hunc Imperatorem ab omni crudelitate in B agetem exercenda omnino abhorruisse. Haec ex Chereseddino, atque ex ejus interprete, ad quos Lectorem mitto.
Denique, ut in Notis dictum est pleraque falsa cile, quae Poggius de Iacobo Cinmite Marchiae narravit, ita hic addendum videtur, Gallicos Historicos cum laude de hoc Principe meminisse, ejus magnanimita tem , innumerasque virtutes extollentes. Hic, cum se regno Neapolitano abdicavisset, uxoremque Ioannam reliquisset, in Comitatum Burgundiae confugiens, in coenobio Bisun-:W et tino , quod Franciscanorum appellatur, no-Genealogi--dedit. Oliverius de Marchia & Sam
sondetFx-Πςς inarthani fratres cetera suppeditabunt. Sed
28쪽
UANTUM ornamenti ac dignitatis bonis Atibus accedat ex eorum industria ac labore , qui celebsiorum virorum lucubrationibus eruendis, Vulgan disque operam navant, nemo certe inficias
ierit, nisi a Musis sit prorsus alienus, & Literas ipsas odisse videatur. Quotus enim quisque ignorat uberrimum fructum , qui ex his percipitur, si in lucem proferantur
Et, ut consulto praeteream summam hanc eximiamque utilitatem, nullus non videt calamitatem maximam, aut ex deperditis, aut ex pulvere squalloreque obsitis gravissimorum Scriptorum ingenii monumentis , Rei Literariae importatam. Hinc fit, ut magnopere laetandum sit, si qui omni openituntur in conquirendis, quae latent, setiri
29쪽
tis, iis praesertim, quae lucem maximam afferre historiae possunt. In hanc profecto laudem, grandi cum foenore, nostra patrum. que memoria, incubuerunt viri plerique solertissimi, inter quos Poggius noster jure primas tenere potest; deinde, a secuto xv I ad nostra usque tempora, Henricus Canisius, Petrus Pithoeus, Jacobus Gretserus , Iacobus Sirmondus, dc alii sexcenti, inter quos maxime eminent, ex doctissima Congregatione Monachorum Benedictinorum S. Mauri in Galliis, Hugo Menardus, Lucas Acherius, Joannes Mabillonius, Bernardus Montiau- conius, & , omnium postremi, Edmundus Martene,& Ursinus Durand,qui anno IIII. Parisiis novum Anecdotorum Thesaurum in
quinque Tomos distributum publici juris
fecerunt, in quem praeclaram quandam Conciliorum , Sanctorum Patrum , Chronicorum , Epistolarum, Diplomatum, SummOrum Pontificum, & Imperatorum stippellectilem hactenus incompertam congesserunt. Neque vero dissicile esset horum diligentiam in Italia quoque imitari, copia rerum, quae in Tabulariis , Bibliothecis ac
Musaeis ubique latent. Sed nescio quo fato
30쪽
fiat, ut hanc gloriam aliis invidere debeamus. Verum inter Italos etiam huic labori
enixe vacare coeperat,pauciS ab hinc annis,ju
venis acutissimi ingenii & summae spei Leo- nardus Adamus, Praefectus Bibliothecae Eminentissimi Cardinalis Imperialis, qui conquisitas plurimas Libanii Sophistae ineditas
Orationes & Epistolas, & cum optimae notae codicibus collatas, summo cum studio ac diligentia typis committere , & Vulgare meditabatur. Inventis praeterea, inter codices Bibliothecae ottobonianae , quatuor PU-gii Florentini de Varietate Fortuna libris Imultisque ejusdem Epistolis ineditis, totum hoc opus in lucem emittere statuerat.
At, primo libro vix exscripto , immaturo fato, ingentique Reipublicae Literariae damno , e vivis est ereptus. Ne tamen praeclara haec Ρoggii monumenta in tenebris amplius jacerent, ipso in primis Cardinali Otto- bono favente, Eminentissimus Cardinalis Imperialis , qui, inter ceteras animi dotes, hanc etiam ad immortalis sibi nominis famam comparandam est assecutus, ut ad fovendas Literas, Literatosque homines natus potissimum videatur, hanc provinciam