Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

mihi decrevit, ac jussit, ut hos libros notis quibusdam & animadversionibus , ubi opus esset , pro viribus illustrarem , cum omnes e re publica fore dicerent, si ede

rentur.

Interim operae pretium esset, de Poggii ipsius vita, studiis oc rebus gestis nonnulla

attingere. Sed, cum hanc Spartam uberrime primuω exornaverint Auctores Diarii Literatorum Italiae, tom. 9. I9.& 2 3. deinde V C. Joannes Baptista Recanatus, Patricius Venetus, diligentissime vitam Poggii scripserit,

dum omnium primus Historiam Florentinam a Poggio Latine exaratam, in lucem

cmitteret Venetiis anno I I s. omnem de eo dicendi materiem exhauserunt. Licet ergo multa de illius.Vita scriptisque in Adversaria conjecissem , ne tamen crambem coctam, ut aiunt, recoquere Viderer , rem

totam abjeci, & de hac historia dumtaxat aliquid praefari constitui. Illud in ptimis animadversione dignum judico, viris ceteroquin Historiae Literariae peritissimis horum

librorum notitiam compertam' vix fuisse.

Nam Gerardo Ioanni Vossio pene ignoti suere, qui libro 3. de Historicis Latinis,

32쪽

PRAEFATIO. xxiij

cap. 3. pag. 3 9. scripsit: an Pugii Liber de Varietate Fortuna non historicus sit: sane plusculas historias inde adducit Felinus libro de Regibus Sicilia re Aragonia. Ignoravit Voslius, num hoc opus in plures divisum esset libros, an unum tantum complecteretur. Certe Felinus Sandaeus, qui temporibus Alexandri VI. floruit, cuique Epi- tomen de Siciliae & Apuliae Regibus dicavit,& in lucem emisit an . I 9 s. passim meminit librorum de Varietate Fortuna , quos a Poggio scriptos Nicolao V. Romano Pontifice , initio primi capitis tradit. Hinc corrigas Marquardum Frelierum, qui eam Felini Epitomen a se primum an . I 6 II. Vulgatam scripsit, in editione quam is eodem

anno Hanoviae curavit. Praeterea Conradus Gemerus multa Poggii opera recensens, inter ea opus de Varietate Fortuna enumerat,

idemque ex eo innuit Iacobus Gaddius de Scriptoribus non Ecclesiasticis, tom. a. pag. et is . ubi fuse illustrium de Poggio virorum judicia profert. Neque vero silentio praetereundum duximus , immerito a nonnulli, Scriptoribus

Anglis versionem Xenophontis de Paedia Cy-

33쪽

i istis ota scribentes, quorum sententias multis argu- p g ss mentis ac testimoniis cum refellant Aueho

P-s 7 verbis in Praefatione huius de Varietate Fortunae Historiae, novo firmissimo monumento

refelli posse apparet. Ubi enim Nicolai V. Iaudes celebravit, quod optime de Literis

mereretur, & ad scribendum eum cepe esset cohortatus, haec addit: Solus certe esse- cisti, ut Xenophontem ad nostros traducerem,

qui est de institutione Cyri. Qua sane au

ctoritate nemo non videt hanc gloriam non esse tribuendam Ioanni Freae Guarini audi- 43 - tori: qua de re etiam Vossius d) dubi- . , e. tare Videtur. Scripsit autem Antonius Pa-1. . ii normita, e ) Alphonsi Aragonum Regis in aeta kr suasu, in id opus animum Boggium inten-ε disse, cui sentcntiae, quae supra verba attulimuS , aperte adversantur. Et Poggius ipse in prooemio Cyri - paediae ad eumdem Al- .phonsum Regem , co se consilio adductum praefatur, quod , cum multi suae aetatis docti

yiri magnam honoris & gloriae laudem in .

34쪽

Graecis Scriptoribus Latine interpretandis sint consecuti, ita in hujusmodi studiorum genere se exercere instituisse sola gloriae cupiditate , & e re fore judicasse, si eum libellum Regi, Cyri maxime imitatori, di-Caret. Quae clim ita sint, liquido constat deceptum esse Ioannem Albertum Fabricium, e qui tunc primum Cyripaediam a saynibliris,. Francisco Philelpho latinitate ὁonatam , dc . ''sanc eamdem Italice redditam a Jacobo

Poggii filio putavit. Philelphus enim du dum post Boggii mortem suam Cyri ve sionem elaboravit, & Paulo ΙΙ. Romano Pontifici eam inscripsit; quod quidem ipsius Epistolarum testimonio licet intellige.

re e). Nec minus erratum vidco a quibusdam . in catalogo operum Poggii contexendo. Michael Pocciantius de Scriptoribus ' ζ Florentinis, cibin de Poggio meminit, illius opera recensens, enumerat libellum offficio Principis ad Iulium II. & opus de Amctoritate s Polemae Pontificis, quae profecto a Poggio sunt ableganda. Nam praeterquam-qubd quadraginta & amplius annis ante

Julii II. Ρontificatum Poggius obiit, libelli de Zmis Principis auctor. est Ioannes

35쪽

Poggii filius, ut prae se fert editio Romana per Joannem de Bemen anni M C C C C C I V. die xx Ix. Decembris, sedente Julio II. Pontifice Maximo, no ejus primo: quam ego ed, tionem in Vaticana Bibliotheca vidi. Libellide Potestate Pontificis auctorem agnoscunt

Omnes Ioannem Franciscum alterum ex

Poggii filiis, quod ex ipsius libri titulo appa

ret. Pocciantii lapsum imitatus est etiam . Antonius Possevinus a ) in Apparatu sacro, qui ipsum catalogum Pocciantii exscripsisse videtur. Adde quia, cum recenseat libros

de Varietate Fortuna, pro varietate, veritate scripsit. In eosdem ferme errores prolabitur Guillelmus Cave de Scriptoribus Ecclesiasticis , in Poggio. Danda tamen iis venia est , qui, in adscribendis Boggio seniori operibus , errarunt. Nam id factum est, propterea qubd filii etiam multa scripserunt, &patris monumenta vulgarunt: siquidem ID cobus Italicam reddidit historiam Florentinam, eamque in lucem emisit an . I 476.

transtulit etiam libellum de Institutione Cyri,qui primum prodiit sine loco & anno in ' deinde editus est Τusculani an. Is et . in 1'. Quod vero spectat ad hujus operis ti-

36쪽

PRAEFATIO. xxvij trulum, cum Poggius prospexisset instabiles

& caducas esse res humanas, idque multis diversorum temporum exemplis evinceret, merito eidem titulum de Varietate

Fortuna apposuit, & justi voluminis historiam de hoc argumenti genere conscripsit,

dc circa annum I so. absolvit. Hanc au

tem sibi animo proposuit scribendi fodimam , sive rei speciem, ut nimirum libro

primo, ex priscis Romanae mδgnificentiae rinderibus , veluti firmissimo argumento, fodi lunae vices significari contendat. Secundo ac tertio libro, multorum Regum, Principum, Virorumque bello & genere illustrium exemplis, quos maxime fortuna jactavit,

rem persequitur. Quartus Vero continet elegantem totius Indiae, finitimorumque in ea regione populorum descriptionem, quam a Nicolao de Comitibus cive Veneto, quitum ex iis oris venerat, Florentiae hausi. Hic porro liber separatim prodiit circa annum I 92. sub titulo India recognita , seu de Varietate Fortuna, forte quod ex historia de Varietate Fortuna decerptus esset. Haec autem editio,Ioannis BaptistaeRamusii aeta E rarissima habebatur, ut in Praefatione

37쪽

quarti dicemus. Initium quoque libri primi inter Poggii opera edita legitur sub hoc titulo: Varietate Urbis Roma, o de ruina ejusdem Deseriptio: quam quidem

Descriptionem,cum eadem Epigraphe,nuper etiam edidit Albertus Henricus Je Sallen-gre, in novo Thesauro Antiquitatum Roma- .

narum, tom. I. col. 497. Codex noster multo plura, eaque emendatiora continet, quam

in edita Descriptione leguntur. Nunc Vero paucis de codice hujus operis agamuS. IS. venusto charactere conscriptus est, vivo adhuc ipso Poggio, cum in calce ejusdem haeClegerim: Liber ultimus explicit anno I O. CX quo intelligimus absolutum circa haec tempora fuisse, & per eadem exscriptum. HaeCpraefari libuit ad hanc historiam, quam Viris eruditis ipsa rei novitate non injucundam fore speramuS.. Notae, quas addidimus, laudem non quaerunt, sed veniam poscunt. Tuum erit, humane Lector, benigne omnia interpretari aClabori nostro favere.

38쪽

APPROBATIO. DE mandato illustrissimi Regiorum Sigillorum Custodis.

exemplar manuscriptum, Cui titulus , Pugis Bracciolini Florentini de rarietate Hrtuna , libri quatuor, cum notis O sT.

'solis, perlegi, probavi , dignumque censui, quod in Iucem prodeat, & praelo committatur. Datum Parisis die tertia anni novi IIa 3.

40쪽

FLORENTINI

HISTORIAE

DE VARIETATE FORTUNAE

LIBRI PRIMI

U L T A quondam pace ac besto praeclara ante Ninum Assyriorum Regem fui me arbitror, quae scriptorum inopia, nulla ad nos eorum traductii cognitione, uoustas absumpsit. Feliciora postmodum extitere faecula , quorum res lumen literarum nactis splendorem suum ad posteros transfuderunt. Magnam igit utilitatem afferre mortalibus Historia censeri debet, & plurimi aestimanda, cujus beneficio tum dicta, tum facta superiorum haudquaquam oblivione hominum sepulta. ad haec usque tempora magna ex parte propagata sunt. Haec una di-

Nicolao V. Summo Ponti siet, literarum restitutori , cui Poggius a secretis fuit, hane δε varistate Iorinna historiam dieavit, ut & Diodori Sieuli, si Xenophontis latinam interpretationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION