Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

apud nos vel legendo, vel obsequendo , melius eris, quIm Romae. Veni igitur; dc, cum hic eris, colloquemur una 3 dc, ut spero, fata viam invenient. Multi sunt in Curia rudes ocimpudentes, quibus tamen nihil deest, multo minus tibi. Va-Ie, dc me commenda Gubernatori. Bononiae, die I s .Februarii.

EPISTOLA XLIX.

Pontus P. S. D. Leonaria Aretino, V. CLi R. eloquentissimus , tuique amantissimus,

Candidus noster Mediolanensis, misit ad me quendam libellum, in quo scriptae sunt epistolae duae; altera Alphonsii Hispani ad Archiepiscopum Mediolanensem 3 altera sua, qua illi epistolae respondet. Rescribit ille epistolae tuae, petitans in sententia. Candidus hoc indigne serens, suscipit defensionem tuam, illumque acriter arguit. Loquitur Hispanus, ut mihi quidem videtur, admodum moderate. Tu tamen, quid uterque afferat facultatis ad rem, de qua agitur, legendo intelliges. Laudandae sunt ejusmodi disceptationes, cum vacant contumelia, exercendi ingenii gratia susceptae. Mitto igitur ad te libellum. Tu, si videbitur, respondebis Candido, agesque gratias pro sua erga te benevolentia; nam amici ossicio functus est. Vale, dc me ama, ut Ioles. Bonoetniae, . Idus Aprilis.

EPISTOLA

312쪽

EPISTOLAE

EPISTOLA L.

Pontus P. S. D. Febrim Bojardo, Equiti Ferrariensi. IT T O ad te oratiunculam, quam petis, scriptam a me in laudem Nicolai nostri. Nequaquam tamen satisfaciet tibi, cum neque mihi placeat. Sed volui, reliquis tacentibus. aliquid loqui vel ineptum, quo alios ad dicendum excitarem. 2Εgre equidem serebam amicos suos, doctos praesertim, tandiu silore in causa tam honesta & digna, in qua aliquid excuderent ad memoriam tanti viri. Ipsi tamen sunt sortasse prudentiores, qui res suas edunt maturius ac elimatius: ego vero, stubrorum more, quamprimum exprimo quod in buccam venit, re qui primus ad dicendum surrexi, opinor datum iri veniam infantiae meae; malui enim inepte, qu1m nihil scribere. Quod si cetera displicebunt, id saltem gratum esse debebit , affectio ac pietas mea erga amici memoriam celebrandam. Cum laudatiunculam hanc transcripseris, remitte exemplar , & simul quid de ea sentias, fac me certiorem; magni enim facio judicium tuum. Vale. Puer meus recte se habet a morbo, a quo iam convaluit. Bononiae, as. Maii.

313쪽

EPISTOLA LI.

Porrius P. S. D. Guarino s.o. AURENT Ius de Prato praestantissimus, atque humanissimus inter medicos nostrae civitatis, est conjunctus mihi summa benevolentia , ut inter nos major esse non possit. Is habet filium optimum adolescentem Sassarum, admodum deditum n stris studiis, in quibus evasit doctissimus. Eit singularis ingenii, & vitae continentissimae, ita ut mores superent vim aetatis. m Latinis sit plurimum eruditus, cupit adficere ad doctrinam suam etiam cognitionem Graecarum literarum, quibus etiam paulum operam dedit. In hoci suo tam honesto desiderio non solum cohortandus est. sed etiam adjuvandus. Itaque, quum ad te proficiscatur discendi causa, siticipe eum, oro, tua solita humanitate, & veluti filium erudias. Rem gratissimam facies patri, viro optimo, α doctorum omnium amicissimo. Adolescenti suppeditabis materiam ad laudem & gloriam comparandam : tu autem Optime collocabis beneficium, instruendo hunc, qui sit vir insignis tua opera futurus. Mihi vero facies rem ita gratam, ut quicquid in istum conseres ossicii & doctrinae, id in mei' sum collatum putem. Si ergo Poggii tui apud te honestae preces Valent, lac, te rogo, ut is intelligat has literas sibi plurimum prossiisse. Annumeres ipsum inter filios tuos; aliquando enim plus laudis & voluptatis percipimus ex iis, quos honis artibus educamus, quam ex illis, quos procreavimus; cum illos voluntas, hos necessitas nobis tradiderit seblevandos, ut in aliis opera & pietas nostra laudetur, in aliis vis naturae. Vale, &, si me amas. Sassarum quoque, ut pariter ames, Velim

Scripsi nuper post obitum Nicolai nostri epistolam quandam

314쪽

EPISTOLAE. 2Is ad Carolum Aretinum, in qua dolui de morte sua. Postmo.

dum , quum viderem nullum ex amicis aliquid scribere ad Iaudem suam, praestiti ei munus, quod solum defunctis potest concedi. Edidi oratiunculam sunebrem, in qua etsi non omnes suas laudes expressi, eas tamen, quae tunc in mentem venerunt, stylo complexus sum, licet paucis; non enim multis utendum est verbis apud aures multorum ita delicatas, ut nihil probent, nisi quod eloquentiam Ciceronis repraesem' tet. Epistolam ergo & oratiunculam tradidi Augustino de Villa tibi deserendas, ut vis legas quum otium erit. Nam licet parum culta siti oratio; quia tamen virum olim tibi amici inum laudat, certus sum, quae scripsi, te, etsi non mea, at saltem causa mortui probaturum. Vale, & quid de eis sentias, rescribe. Bononiae die 6. Junii

EPISTOLA LII.

S. D. Francisio Barba , Equiti isso I G NIF I C A VI nuper per epistolam Carolo Aretino dolorem , quem suscepi ex morte Nicolai nostri, viri, ut nosti, praestanti

mi inter ceteros nostrae aetatis viros. Expectabam vero in dies, ut aliquis ex his nostris doctoribus scriberet aliquid in laudem ejus, qui fuit doctis omnibus anaicissimus.

Et quidem aequum erat, quempiam eorum, qui scribendo possunt, aliquid cudere, saltem exercendi ingenii gratia, inmemoriam illius. Sed, quum viderem, nullum, quod scirem, id munus suscipere, arripui ego calamum, & inter multas occupationes cum publicas, tum privatas, paucis complexus sum, quae ad ipsius commendationem spectabant: qua in re nihil mentitum me esse profiteor, nihil in eum contuli alienum suis moribus dc domina. Summa enim suisset impude

315쪽

tia, voluisse mendacem esse apud eos, penes quos semper vixerat, & oratio habetur. Quin potius Vert Or, ne parum cinmulate recensuerim , quae in ejus laudem verissime dici posse videbantur. Sed ea relinquo eloquentioribus, qui copiose de ornate cogitationes suas mandare literis possunt. Ego, muli rum more, quarum subita consi Ita prudentiora habentur, quicquid in mentem venit, primo impetu expressi, relinisquens aliis uberem, si voluerint, scribendi facultatem. Cum autem sciam , te fuisse Nicolao, dum vixit, summo amore conjunctum , arbitror te libenter lecturum, quae ad ipsius nominis famam pertineant. Itaque tradidi Hermolao nostro, viro humanissimo, & epistolam dc oratiunculam, quas des

cribi, & ad te deserri procuraret. Leges igitur illas, quum tempus otium tibi suppeditabit; Sc, licet res parvi sit aestimanda,

si auctorem consideres, tamen propter Nicolai memoriam tradas ceteris legendam; non enim, si satis digne pro Nico- Iai virtute a me scriptum non est, idcirco ejus nominis meis moria est obliteranda: quanquam oportuerat laudes ejus,

qui eloquentissimus extitisset, pari eloquentia suisse destri intas. Sed ego , quod vir esmeae tulerunt, officium praestiti. reliqui ornatius scribendi curam suscipient. Vale, & tuum mihi de epistola atque oratione verum dc ex animo judicium perscribe. Bononiae, die Io. Iunii. Disit iros by Corale

316쪽

EPISTOLA LIII.

Poratus Valasio.

X P E C T A VI diutius , quam tua perfidia serebat, ut mitteres pecunias, quibus me fraudasti. Tenuerunt me suspensum quidam Portugalenses, qui adsunt in Curia, rogantes, ut aequo animo ferrem , quoad eis responderetur, quum se dicerent de hac re ad te scripsisse. Sed qui non es veritus per summum nefas decipere praesentem , multo magis absentem delusurum te cogitavi. Neque me spes fefellit. Nimium es impudens & fraudulentus , qui amicum, qui socium, qui in te confidentem, tam nequiter tuis verbis falla.

cibus decepisti. Si scivissem, te olim misse Iudaeum, nequa quam tibi assem credidissem, nam nulla spes est habenda in eo, qui legem priorem fefellit , ut proderet posteriorem. Neque Judaeus, neque Christianus, utramque fidem pro nihilo habuisti: non ut nostram fidem sequereris, Christianus es-fectus es, sed ut, tua posthabita, quaestum faceres ex ea, quam ementitus es, fide. Deus te perdat, pro fide infidelis. Si in priori fide perseverasses, erubuisses proximum tam turpiter fraudare. Ergo Christianus evasisti, ut fraudandi ac delinquendi

licentiam tibi concessam putares. Parvus es corpore, sed nequitia maximus. Non jam amplius differam, quin patefaciam omnibus scelus tuum. Missos facio nummos, qui tecum erunt in animae perditionem; tecum mihi res erit, quem pates ciam iis, qui te non norunt. Locutus sum cum Episcopo Po iugalensi, cui propter suam virtutem displicuit tua fraus, adique aegre tulit, eum qui oratoris regii nomen usurpat, tam

turpi nota regni sui gloriam maculata. Bononiae, die 17. Junii;

317쪽

EPISTOLA LIV.

Po' ius P. S. D. Guarino βο , V. CIERI , cum revertissem ex Florentia, vir doctissimus Aurispa noster reddidit mihi tuas literas, quas legi summa cum voluptate; sunt enim resertae humanissimis verbis, α singularis erga me amoris significatione. Sed hoc jamdudum mihi ipse persuasi, me a te unice & diligi & amari: ut, quamvis grata mihi sit haec tuae in me affectionis commemoratio, tamen nihil novi abs te afferri videatur. Placet admodum, meam intercessionem apud te tantum valere, ut, quos tibi comme do, omni benevolentia atque officio complectaris. Oratiunculam nostram funebrem a te & Maecenate nostro probari, summe laetor. Etenim, si ille pulcrum ducebat laudari se a laudato praesertim viro, cur non & ego summa jucunditate afficiar, commendari scripta mea a doctissimis & probatissimis viris 3 non enim imperitorum virorum judicium, sed eruditorum, auctoritatem solet rebuS afferre. Itaque, licet eam orationem cognoscam multo inseriorem tua commendatione , tamen tali testimonio vires & robur apud legentes sumat necesse est. Sed haec hactenus. Maecenas noster magna me de spe, quam de eo conceperam, dejecit. Loquor i cum aperte. Si tantum tribuit indoctis , quantum doctissimis,

si eodem animo improbos probosque complectitur, si nihil inter vitia & virtutam discernit, si infames & scelestos ornat ac fovet, jam ipse illis similis evadat necesse est. Nam aut

. τ' ἀόρ & malos, aut illis, quos probat, quorum utrumvissisque' tali viro indignum videtur. Qui enim aliter fieri potuit, ut , - ν η monstrum informe, horrendum, omnibus notum, cujus na-

318쪽

gitia in vicis etiam decantantur, adeo extulerit, adeo in si num, ut ita dicam, receperit, ut etiam optimo ac continentissimo viro plura minime tribuisset Doleo propter Maece natis famam, quae admodum laeditur apud doctas, quibus summa levitas videtur , adeo prolapsum esse, ut, quae dignitas summis & egregiis viris in testimonium honoris tradatur, eam hic leviis ino ac impurissimo histrioni, in signum turpitudinis , in notam ac maculam equestris ordinis, concesserit. Atqui errat Maecenas, si laudes plebeculae hac ratione aucupatur, fi popularis levitatis auram sequitur. A doctis &probatis viris dicta ac facta nostra commendanda sunt. Hi sunt qui nos possunt extollere, quorum laudes firmis radicibus nituntur. Sed quae rerum monstra scribuntur, dii boniti adeo se oblitus est homo noster, ut etiam ingentia dona, magnaque praemia, ut ille gloriatur, literis largiatui. Tuum est, Guarine, monere illum, ut se retrahat, ut se contineat, ne fiat vulgi fabula. Etiam apud majores ista narrantur summa cum derisione Si tibi videtur, legito ei has literas; amiace enim scribo, & ex veritate. Scripsi liaec manu sinina. te. Bonomae, die 3. Iulii.

319쪽

EPISTO A LV

Ponius P. S. D. Petro de Mome, Protonotario, R CLE C E P I, una cum mulieribus tuis, Iiteras

quoque jucundiores quodammodo ipsis

mulieribus , certe mihi suaviores; multa enim disputant de re uxoria: quae quoniam te magis aliorum Verbis, quam reipsa cognovisse, atque audisse credo. missa facio, neque eis respondebo, quae Itot incognita elle arbitror. Ego quidem, qui periculum seci eorum, quae in uxores scripta legeram , secundum ferme annum transgressias, summam voluptatem, praecipuam animi quietem ex conjugio percepi: qua in re tantum absum ab illorum opinione , qui uxorem ducendam minime puta erunt , ut eos ad eam sententiam magis natura perverse, de moribus a communi consuetudine abhorrentibus, motos a que inclinatos fuisse arbitrer, quam mulierum culpa. Hominem siquidem in communem usum, atque in publicam utilitatem procreatum esse sapientes volunt, quae maxime duo

in conjiigio servantur. At nonnulla dissicilis reperituri id quoque in pluribus hominibus accidit, neque tamen propterea repudiantur a consortio mulierum. sed si quis studialiterarum per eas impediri putat, vivat licet in solitudine, ut Iibet, atque orbitate. Equidem Socrates, Plato, Aristoteles, multique praeterea Philolaphorum principes duxerunt uxores, neque ideo indoctiores evaserunt, aut a Philosophiae studiis recesserunt. Multas secum molestias dicuntur afferre uxores; sed multo pluribus ac majoribus nos servuli assiciunt, instabiles atque infidi. Quum enim ad tempus serviant, more meretricum , non hominem respiciunt, sed praemium: quod si

absit, yelut aves alium agrum quaerunt, in quo sit uberior

320쪽

victus. Uxor vero curarum ac voluptatum conscia, tecum let latur ac condolet, tibi respicit ', cum quo usque ad extremum . Mesita diem novit se esse futuram, moestum solatur, laetanti arridet, totamque se accommodat ad viri sui voluntatem. inod si absque uxore Vitam agas, aut ancillarum superbiam, aut famulorum petulantiam atque insolentiam subire oportet, qui, te flente, rident, ridente , tristantur, rodunt opulentum, pau- 'perem contemnunt. Melior ergo & laudatior vita habita semper illorum , qui nuptiis vacarunt, qu1m qui uxore caruerunt: utilior certe est, & reipublicae accommodatior. Ego quidem in diem consolor magis, posteaquam in conjugio vixi, mihique persaepe succenseo, qui tam sero rectum viis vendi iter recognovi. Sed haec hactenus. Munera tua fuerunt uxori acceptissima , pulcra enim sunt & venusta. Mihi autem nihil acceptius potuisses facere. Digna quidem sunt quae mittantur a te, ac deserantur non solum ad Poggium , sed ad majorem virum. Ago tibi, meo atque uxoris nomine, gratias, & quidem ingentes: uberiores 11xor, quae vestem coninfecit, in qua sorsan aliquid dignum conjugio moliemur. Tu vale mei memor. Bononiae, die I . Julii.

SEARCH

MENU NAVIGATION