Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

tias agam continuo, qui, cum semper antea mihi plus triabuit, quam delicta mea paterentur, tum Vero hac in uxorci ira consuluit quicti meae, ita mihi egregie satisfecit , ut nihil penitus sit, quod in ea amplius requiram. Lucliariis.olim diacere solitus suit, cum aliquod obsonium ad unguem. laudare volebat, id esse tale, ut, si aliter conditum esset, fututum non fuisset bonum. Itidem mihi accidit in uxore, quae talis. exiis stit, ut nihil sibi vel adesse cupiam, vel abesse. Atqui ea ca 1, extitit, cur fuerim tardior in scribendo, quam voluissem. Est commune proverbium, rarum, vel nullum potius ex n vis maritis infra annum uxoris non poenitere. Pontifex comstituit mihi semestre. Sed, quum jam quintum mensem egres 1us sim, uxor autem probatior fiat in dies, mjhique jucum

dior atque obsequentior, certus sum , nullum deinceps lincum poenitentiae futurum, cum certa quadam conjectura reliquum tempus ipsis oculis videar videre. Spero. etiam, Dei gratiam mihi non defuturam in posterum. Nam qui mihi fuit propitius, tum quoque, quum tanquam devius aberrabam, nunc, cum rectum iter ingressiis sum, accumulabit in me musericordiam suam. Quicquid tamen acciderit, quicquid sors tulerit, nunquam recte fecisse poenitebit. Haec cum tua cariatate volui communicare, ut in eo, quo laetor dc gaudeo, tu

quoque, qui me plurimum diligis, voluptatem aliquam capias. Scio, majora quaedam ad tuam sapientiam scribi debete : sed etiam sapientissimi viri animum quandoque relaxare a rebus seriis consueverunt. Oro ergo, ut hanc legas epist lam, cum otium suppetet, joci gratia. Vale, & me, ut iles, Bononiae, die a 6. mensis Maii, 1 33.

292쪽

EPISTOLA XXXVIII.

Pontus P. S. D. Francisio Marescalio Ferrariensi. c Ri p s i olim diversis in locis ac temporibus plures epistolas ad Nicolaum Nidolum

Florentinum, virum clarissimum, & mihi, ab ipsa mea. adolescentia, summa ne cessitudine ac benevolentia conjunctum. Eae scriptae sunt a me. yariis de rebus domesticis, ac privatis nostris, prout occasio temporum, ac negotiorum conditio ferebat, quum in ipsas co jicerem , quicquid in buccam venerat: ita ut etiam verba quindam vulgaria, quanquam jocandi causa, inserantur. Neque enim solum commendabam epistolis, quae agebantur a me. aut non agebantur; sed etiam, tanquam ad me alterum scriberem, curas & cogitationes meas. Scripsi autem illas ex tempore , ut plurimum, & manu veloci, ut rescribendi neque otium esset, neque Voluntas : quo accidit, ut exemplaria evrum nulla apud me remanerent. Neque enim scripta mea unquam magni feci, neque facio, tunc maxime cognoscens

quam parum dicendi facultate possim, cum, sumpto calamo, animum ad scribendi .cain accommodavi: in quo persaepe ita mihi ipsi desium, ut rudis, atque ingenii inops mihi via dear in scribendo, cum non solum sententiae aliquando, sed etiam verba deficiunt, licvi diutius quid dicam investiganti. Verum , quum intelligerem nonnullos, sive commotos binevolentia, sive leviora quaedam sectandi studio adductos, epistolas meas, qualescumque sint, tum quaerere diligenter,

tum libenter ac studiose legere, rogatus a multis, ut eas com quirerem, ac in volumen conjicerem ad communem rudium utilitatem, satisfeci,& quidem ex parte, amicorum Volunt

ri : non quidem ut existimem aliquo in pretio illas apud do-

293쪽

O os scituras, scd ne ne em petentibus, quod pari olabore exsolvi queat. Itaque cum Pontifex nuper ellet Florentiae, sumpta facultate, Perq L. ii vi apud Nicolaum, qui aliqua ex parte illas diligenter Icrvarct, quasdam cx eis literis, quas olim ad eum misistem , dedique operam, ut pet Librarium

meum transcriberentur. Li ct autem mullae deelselu, quas

memineram me olim scripsi illa, quae videri poterant paulo

politiorcs, nolui tamen , ut aliarum amillione , literaruiri quoque, quas repereram, memoria tam cito aboleretur. Unde parvum libellum ex his conseci, ut esset, unde, qui vel-1ciat, in otio vel legendi, vel ridendi materiam sumerent. Hoc autem volumen, quamvis indoctum, & haud magnae rei hominem repraesentare videatur, tamen, qualecumque id sit, mi Francisce, tibi mittere decrevi, dc docto homini, remilii amicissimo, qui meis epistolis plurimum delectaris, ut α amorem in me tuum augeas, & hoc quassi stimulo quodam legendi, ad majora quaedam, hoc est, ad imitandam, a qua longissame absum, priscorum eloquentiam inciteris Leges igitur, quum tempus Vacuum nactus eris a majoribus

negotiis; &, si qua in re inter legendum offenderis , dabis veniam yel ignorantiae, vel verbolitati. Vale.' Diuitiam by Cooste

294쪽

EPISTOLA XXXIX.

Pontus P. S. D. Nicolo suo.

t D E Gi in parvum volumen' nonnullas epi- Vati p. si

stolas, quas olim ad te scripti. l Id destinare constitui ad quendam Franciscum Fc rariensem , & cpistolam addidi in princi .

pio, cujus copiam ad te mitto. Verum iesunt nobis multae ex iis, quas ad te mi-leram ex Gallia & ex Germania& item Ex uroe, antequam proficiscerer ad Gallias. Eae quidem erant, ut mihi videor, elegantiores, & quae mihi aliquid honoris afferrent, propterea quod in eis continebatur inventio diversorum operum, quae in lucem mea diligentia vendicavi, cum essent antea abstrusa, & in tenebris ac latibulis ignota. Quare te oro atque obsecro , ut eas conquiras diligenter,

quoniam apud te esse confido. Cum dudum quasdam milii tradidisses, atque ego eas quaererem abs te, de quibus nunc loquor, dixisti nescio quem habuisse a te perplures, quascum reddidistet, te illas mihi traditurum. Cura ergo diligenter , ut illas mihi adinvenios, perlustra bibliothecam tuam, &Omnes scripturas pervolve; & , si quas reperis extra Italiam scriptas, exceptis Britannicis, quas habeo, ad me transnaittas, rogo; addam enim ad priores, antequam legentur. Id erit & tibi, & mihi non contemnendum. Postquam enim nonnulli meas cpistolas pluris, quam dignae sint, aestimanr,& a me illas quotidie postulant, volo eis, quoad postlim, satisfacere, cum nobis aliquid honoris hoc aut nominis postic adjicere, nullo cum detrimento. Itaque adhibe diligentiamnunc, cum te domi contines ob hos calores immoderatos,

ad eas epistolas pervestigandas. Nos hα recte valemus, &tia quoque vale. Bononiae, die x I. Iulii.

295쪽

a si,

EPISTOLA XL.

P. S. D. Valasio Portugisiensi, V. CLI tantum ingenio , aut dicendi facultate valerem, ut, quem scribis , essem gradum eloquentiae consecutus , satisfacerem , de quidem libens , desiderio tuo, mi suavissime Valaste; ut scilicet aliqua perbrevia praecepta tibi traderem , quibus ad eam , quam concupiscis, laudem oratoriam pervenires. Verum & ego rudis , atque indoctus mihi videor ad scribendum, de re praesertim dissicili, mihique non admodum nota; dc haec eadem ab exquisitissimis ingeniis sunt diffuse tradita: ut, si tibi illa non satisfaciant, frustra ego coner obstrepere auribus tuis , ac patefacere stultitiam iri scribendo meam. Quid enim est ad dicendi artem, ae studium spectans , quod ab illis sit omissum , aut non elimaistum, atque perfectum t Quicquid arte, quicquid exercitatione percipi & tradi potest, dilucide ab illis est explicatum : quos

si quis legerit, sit quis imitatus fuerit, non est ut egeat aliorum adjumento. Hi tibi & dant praecepta , quibus instituamur,& summa utuntur in scriptis suis eloquentia. Quintilianus artem eloquentiae diligentissime prosecutus est. Cicero autem noster dc artem perfecte tradit compluribus suis libris; & orationibus , quas permultas edidit, exercitationem adsert ad ea, quae scripsit, praecepta. Plillosophia etiam multis voluisminibus ab eo ornata est, dc Latinis literis exposita. Qtiare. si te praeceptis quibusdam institui cupis, non rivulos consectari debes , sed ipsum sontem perquirere , ex quo haurias quantum libet. Hac in re tamen, ut tibi aliqua ex parte sa-iissectunt putes , hoc brevissime praeceptum tibi a me esse

yelim. Est M. Tullius omnium . qui unquam suerunt, sutu

ri ve

296쪽

ri ve sunt eloquentissimus , cum in iis, quae ad artem oratoriam spectant, tum ad institutionem & doctrinam vitae moralis. Eum igitur, qui princeps est , inter omnes , suadeo frequenter legas ; primum libros eos , qui ad instituendum oratorem sunt accommodati , deinde orationes, in quibus ex. primitur vis omnis atque ars oratoris , deinceps libros ejus omnes in Philosophia. Ita eloquentiam cum sapientia conis

jungens, consequeris id quod ipse testatur in Bruto, qui sim det eloquentiae , eum & prudentiae Operam dare; non enim vir improbus esse, & haberi eloquens potest. Sed tum quid opus fuit, ut ad me ires pro iis rebus, quarum tu ipse es c piosissimus 3 siquidem tua epistola, qua te instrui certa via

ad oratoris uberiatem petis, tum verborum copia reserta est, tum gravitate sententiarum; ita vero eleganter scripta, ut, in

eo quod quaeris, alios excellere videaris. Nihil enim in illa abest, quod quivis disertus aut copiosus amplius desideret. Itaque potius tentandi causa , quam consilium exquirendi, te eam scribendi curam sumpsisse puto. Quocumque tamen egeris animo, gratissimum mihi fuit provocari abs te literis, quo aliquod argumentum ducerem ex tuis verbis scribendi ad te, quem summopere diligo. Ex quo enim tecum sum collocutus , sensi te virum doctum atque eloquentem, dignumque existimavi, quem omnes, qui studiis humanitatis delectantur, diligant, dc charum habeant; & eo magis, quo in iis oris ortus es & educatus, in quibus Vel rarum eloquem tiae vestigium versatur. Vale, & me ama. Bononiae.

297쪽

E PISTOLA XLI

Potitus P. S. dicit Scipioni Episeopo ' Mutinensi. v M verbis ' tecum agere potuissem, mi jucundissime Pater , ea quae literis sum

scripturus , tamen cum Verba cito de

fluant , & minorem auctoritatem habere videantur, decrevi in hoc meo laudandi munere, epistola potius , quam sermone uti , apud te praesertim , qui scriptis meis, quamvis nullius operae prαii ', plurimum delectaris. Etenim, si ad alium quempiam ex his notis nostris similis dignitas delata suisset, haesiitarem ' paulum in scribendo, veritus gratulandum ne sibi ' existimarem , an potius condo- vallat 31 .lendum.' Nam si dignitas hujusmodi nihil praeter opulentiam ac tumorem quendam , ut multis contingit, secum afferat, nescio qua in re sit opus nostra gratulatione, quippe qui ejusmodi curam sumimus erga illos, quibus aliquid boni contigisse arbitramur. Quum autem quidam honoribus in se collatis abuti consueverint, & deteriori se vitae tradere, ingemiscendum est, illos peccandi facultatem ac materiam consecutos. Interrogatus Socrates olim, beatum - ne ac felicem . putaret quendam praedivitem hominem atque opulentum :Nondum, inquit, cum eo sum collocutus. Non enim ex divitiis, aut principatu, sed ex animo possidentis aestimabat hominis felicitatem. Multos quidem vidit nostra aetas, qui altiori gradu, ac magistiatibus affecti, ex licentia, atque afluentia rerum nequiores multo evaserunt; nonnullos Vero, qui, cum antea viri solertes, industrii, studiosi literarum, & ingenii perspicacis haberentur , post susceptam amplitudinem digni- 'VM e 3 s- tatis , socordia, desidia, ignavo otio torpescerent, ad pastum

298쪽

militatem in superbiam, frugalitatem in luxum, liberalit,tem in avaritiam, charitatem in odium converterunt. Solent

aliqui causari fortunam, quod inopia victus impediantur a studiis & virtute; at iidem limulatque ad majora conscenderunt , bonorum abundantia a bene agendo retardantur, quibus non bono, sed malo dignitas & divitiae extiterunt. Id rum omnium vicem, stultus fuerit, sit quis gratulandam, ac non potius deflendam putet; quum eas res, quae bene vivendi incitamenta praebere debuissent , ad errandi ac delinquendi facilitatem transtulerint. Imitantur ii quidem malos artifices, qui ex materia pulcra aedificium turpissimum struunt. At vero mihi, cui tua virtus nota est, & longa consuetudine perspecta; qui non adumbrata signa aliqua tuae probitatis dc prudentiae, sed impressa vestigia percepi; licer vere, & ex animo gratulari tum felicitati tuae, tum vero maxime ' virtuti, qui 8 valla,ibid. bonis initiis rectum iter ingressus, sis talenta tibi credita cum magno foenore Domino redditurus. Non enim emendicatam precibus, non suffragiis comparatam,non concestam ambitioni dignitatem consecutus fuisti , sed integerrimis moribus, spectatae probitati, virtuti cognitae attributam: quo certiorsum, in hac novae dignitatis accessitone , ardentiorem tibi mentem ac desiderium , ad rectam, atque exquisitam quandam vivendi inormam, sutura. Nam quo majus tibi onus esse injunctum sentis, eo te reddes contentiori animo ac voluntate ad exsuperandas difficultates omnes, quae bene agentibus propositae videntur. Adest acre tibi ingenium, adsunt studia villa, ibid literarum, quibus ab ineunte aetate deditus extitisti, adest omnibus in rebus continentia, summa modestia, atque animus a vitiis liber. Abes longe a vitio eorum, qui se ortos ad voluptatem putant. Tum eximia ac praestans natura, tum sacrae

Scripturae jugis Iectio tibi praestiterunt, ut non vulgari ac nota Episcoporum via, eorum dico, qui pluris dignitatem fuciunt , quam bonitatem, tibi ducas proficiscendum ', sed mul- valla, ibi tb exquisitiori ac persectiori, quae sit ceteris tanquam v xum sanctitatis exemplar. Nam quid tibi deest eorum, quae

in optimo Guillite tequirunturὶ Tu consilium in deliberando,

299쪽

prudentiam in agendo, in perficiendo diligentiam, in decetnendo aequitatem adhibere potes. Tu humanitate, benevolentia , charitate facile ceteris praestas: tibi mores praestantissimi summam laudem contulerunt: ut, nisi tu te ipsi desis, omnia alia accumulate tibi adesse videantur.Non disputabo nunc haec enim tu ipse melius nosti quid Episcopum deceat, quod ejussit officium, quae actio, quod munus. Nam Paulus Apostolus, pluresque ex illis sanctissimis, quos frequenter tractas , viris, tibi abunde suppeditant mandata, quibus Episcopi dc Sacerdotes pareant, qui Deo, non mundo cupiunt servire. Multa certe praecepta tradunt, plures afferunt difficultates, quibus Praesules astringantur ; honorem vero illum maximo premi onere asso Verant, neque Episcopum esse , qui praeesse cupiat, sed pro deste. Dispensatorem bonorum Ecclesiae, cui praesit, esse dicunt, positum in quadam veluti specula , ex qua aliis consulat atque opituletur. Denique tam multa onera in eum com gerunt , ut Chrysostomus scribat in Epistolam ad Hebraeos, mirum esse, si Rectorum aliquis salvetur. Illud vero constanter affirmo, unum quoddam esse onus omnium maximum. Nam, quum omnes dissicultates, quae Sacerdotibus imminent , animo evolveriS, nulla gravior, nulla magis ardua oc. curret , qu uri suscipere multarum animarum curam. Grave est, subire onus medendi morbis animi, qui occulti ac latem tes ut plurimum esse solent 3 gravius reddere rationem ait rius vitae; gravissimum vero alterius delictorum debitorem te. neri, proque delinquente apud Deum puniri. Vide quid semtiat alio in loco Chrysostomus. Sacerdos, inquit, etiamsi benetariam dispensaverit vitam, ceterorum vero negligemer curam ιerit, cum pemicissis in gehennam vadit. Haec mihi admodum ardua videntur, plurimoque labore ac sudore plena, noque cujusvis esse hominis, sed bene instituti ad vitam, & a cepti Deo. Etenim, si dispensator quispiam in magna familia laboriosum ducit accepti atque expensi accuratam rationem ferre, & in ea multos occupat dies; quam si in plures annos differat, vix suas rationes etiam apud eos, qui persaepe fabluntur, explicare in singulis potest, quantaque autem, cum Diqitigoo by Corale

300쪽

incuriosius se habuerit, in carcerem truditur; quid ei contingere arbitremur, qui non unius alicujus fundi aut familiae dispensationem, sed amplissimae civitatis, magnaeque patriae rationem reddendam suscepit, ubi non tantum pro rebus actis, sed neglectis quoque atque omissis apud eum, qui nequit fal- li, tabulae ac codices erunt proserendi Z Mihi quidem terrorae tremor quidam injicitur, haec & plura alia, quae in mentem veniunt, consideranti, quae certe me olim deterruerunt,

sive ex imbecillitate ingenii, sive negotii timore, a sacerdotii officio ac cura, suaseruntque ut eligerem saecularem ubiam. Tibi autem, cui amplior animi virtus, singulare ingenii acumen, servens Voluntas, talia adiumenta subministr Tunt, ut quantumvis arduas res & consilio obire , & ratione

perficere facillime queas, scio futura esse levia, quae ceteri gravissima solent judicare; quoque majus certamen sit tibi

Propositum, eb audentius atque enixius explicaturum tuas Vbres adversus mundi hujus colluctationes. Nihil est enim tam difficile, quin volenti facile fiat. Quamvis virtutem sapientissimi tradant in arduo collocatam,facilis tamen ad eam est ascensis, si quis animum recte intenderit ad iter pervestigandum. Nolo consiliis quibusdam prudentum apud te uti, ne videar diffidere sapientiae tuae: hoc tamen pro nostra amicitia admonuisse te velim, ut, cum tanquam sponsa quaedam spiritualis sit tibi condonata, quacum vivas, quacum Deo fructum uberem parias, illam solam tibi enutriendam, ornandam, colendam, neque ullam praeterea amplius appetendam, seu quaerendam, quantumvis sit opulentior, putes. Nisi enim hanc propriam esse existimaveris, quae a te divelli, aut amoveri per totam aetatem nequeat, nunquam sincere animum in ejus cura pinteris defigere; neque enim suis rebus fuerit contentus, qui in hiabit alienis. Attamen, cum tanta in te sit doctrina, quam

ta in viro peritissimo ac doctissimo esse potest, cum sacrarum Literarum studio quotidie incumbas, cumque ea, quae tibi agenda sunt, iamdudum legendo perceperis, jam non eges alterius adminiculo ad rectam vivendi legem atque in .stitutionem. Scis te esse Epistopum, hoc est, non tuarum I

SEARCH

MENU NAVIGATION