Poggii Bracciolini Florentini Historiæ de varietate fortunæ libri quatuor. Ex ms. codice bibliothecæ Ottobonianæ nunc primum editi, et notis illustrati a Dominico Georgio. Accedunt ejusd. Poggii epistolæ 57. quæ nunquam antea prodierunt. Omnia a Joan

발행: 1723년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

rum, sed aliarum praemeditatorem scis te pascendis ovibus destinatum, scis te praepositum curae publicae utilitatis, scis tibi illius vestigia imitanda , qui se Pastorem esse bonum

prosessus est. Qila: omnia cum mente atque animo des, Xa teneas , cumque ad omnes ejusmodi labores non Q. tum obeundos, sed etiam superandos, Omnes tuas cogitati nes erexeris, verissime, atque optimo jure tibi gratulandi occasionem assumpsit, quum susceperis id munus, quod & viventi summam laudem, & mortuo aeternam sit Sloriam prae valla, ibid. staturum. Vale. Bononiae. villa,ibid.

EPISTOLA XLII.

P ius Valasio Porrugalens, saca scio malitia ne seceris, an oblivione. quod nulla in re satisfecisti mihi in iis, quae teneris. Scis quo labore & diligenti 1 rem, quam sollicitabas, ' confecerim;

non facile tamen adducor, ut credam te obliviosum fuisse, in re praesertim tam re- - denti. Ego tecum sum usus summ1 fide,& benevolentia: tu, si perfidia uteris mecum, seres abundo praemium iniquitatis. Cave ne me hac vice fraudes, nam acues ingenium meum ad ulciscendam injuriam; non enim hanc fraudem tam apertam inultam seres. Ego in re pecuniaria jacturam faciam: tu in fama & honore, quae bonis ubris sunt chariora pecuniis. Idcirco debitum solve. & quam o valli ibid Primum; alias ' te notum reddam non solum domesticis, sed

externis. Certe mecum ipse recogitans fidem in te meam, nescio, etiamsi impudentissimus omnium esses, quo vultu, qua facie, qua inverecundia abieris, ut non solum nummis, quos

pollicebaris , sed ne verbis quidem gratiam mihi reserres.

Sed me continebo pavium. quoad respondeas: quod si disti Diqiliaco by GOrale

302쪽

leris I aut si tergiverseris , tua infamia ac dedecore . quae

etiam Regi tuo, dc Concilio per me nota erunt, mihi satio factum putabo. Bononiae.

EPISTOLA XL ΙΙΙ.

Poratus P. S. D. Femando Didaci, V. CLu M audissem jamdudum a plurimis, quibus

cum est mihi frequens consuetudo , te esse virum doctissimum, atque omni literarum genere praestantem, studiosissimum vero earum literarum, quae spectant ad studia hum, nitatis, summa statim te sum complexus benevolentia. Accessit ad eam augendam, quod quidam mihi retulerunt, te cum voluptate legere epistolas meas, quamvis parvo sint aestimandae. Quod autem pluris facto , quam reliqua omnia, quodque ad amorem me etiam excitavit, multi affirmant, te ad variarum multiplicumque rerum scientiam adjunxisse etiam studia probitatis ac virtutis, neque minorem te laudem ex ejus cultu, quam ex literis reportasse: qua in re permagnum adeptus es doctrinae atque ingenii fructum. Etenim qui id suis studiis assequuntur, ut eis utantur, tanquam instrumentis ad honestum ac decorum illud , quod laudatur a Philosophis, capessendum, ii mihi ubdentur egregium atque excellens praemium ex suis vigiliis reportare. Quibus vero multarum rerum scientia attulit irritamenta , aut somenta vitiorum, jam praestaret illos rudes suisse,quim doctos, mutos potius qu1m eloquentes. Idcirco enim bonae artes repertae fuerunt, ut illis instrueremur, quid agendum esset, quidve omitrendum; ut per earum exhortationes Optimis moribus instrueemur. Haec est cauta, cur sapientes velint, postremam, cui vacandum sit, debere esse moralem

Philosophiam, tanquam persectioris cujusdam vitae praecepta

303쪽

& institutiones continentem. Qirum igitur ex literis summam

omnium rerum doctrinam sis consecutus, virtus autem boni viri tibi nomen indiderit , commotus sum ad te toto ex an, mo diligendum. Scis enim, virtutem tanti esse, ut nos ad eorum etiam , quos nunquam vidimus , benevolentiam compellat. Cupiebam aliquid ad te scribere, quo tibi mea erga te voluntas notior fieret: sed nulla se hactenus occasio tulit, qua daretur scribendi facultas. Nunc vero, quum Lupus Roderici, admodum mihi familiaris, qui olim quasdam meas epistolas, quae ad te deserrentur, scripserat, se velle ad te ire mihi significasset, rogassetque, ut aliquid ad te literarum darem quod pergratum esset tibi futurum in sumpsi ex suis ver.

his veluti argumentum quoddam ad te scribendi, ut, posteaquam coram verbis fieri nequit, absens per literas me tibi deditum esse cognoscas. Non sum hoc primordio usus exquisito quodam genere literarum, quemadmodum ad insignem virum scribentem decebat; sed rudi quodam, veluti internuntio, & ex tempore proficiscenti, nullo cum appar tu. Hic & tibi Poggium offeret, licet pusillum hominem atque imbecillum, dc praesto ' omni in re satisiacturum pro fa- valla, ibi L cultatibus nunciabit. Vale, & me, quando id mutuum fit, ama. Bononiae, 3. Kal. Novembris.

304쪽

EPISTOLAE.

EPISTOLA XLIV.

l Pouius P. S. D. Francisio Marescaseo. IMIL est, mi Francisce, quod libentius agerem ,quam scriberem ad te saepius,quem scio mihi a micissimum. Sed impedior plinribus negotiis, in quibus scriptura opusi est , ut aliquando nil magis sit mihi molestum, quim scribere. Hoc fuit causae,curs non responderim nonnullis epistolis tuis.1 Nunc vero, quum tertia a te epistola mihi reddita sit, sumpsi Calamum, ne viderer vel contemnere amicitiam nostram, i vel negligere mandata tua. Postulas a me volumen epistolarum, quas scripserim ad Nicolaum. Ego jamdudum id secis.sem, nisi expectassem quasdam alias ad eum epistolas, quael desunt volumini, paulo quilin ceterae uberiores. Binis jam li-l teris oravi Nicolaum, ut illas ad me mitteret; at ille omniuml negligentissimus, qui sita tarditate cochleam seperaret, ne-l que misit epistolas, neque verbum rescripsit ullum, me suspensiam detinens, qui non audeo volumen edere, priusquam illae adjiciantur. Scias me tamen scripsisse ad te epistolam, quae erit prima omnium, inscripta, Veluti quoddam prooemi inlum. Ejus copiam ad te mitto, ut intelligas, me non immemorem promissi, & re & verbis, quoad potuerim, satisfecisse voluntati tuae. Etsi enim sum admodum pusilli ingenii, tenuissimaeque facultatis, conor tamen non solum respondere ossicio de me bene meritis, sed etiam provocare ad promerendum. Pessimum est: vitiorum omnium ingratitudo, quam qui sequitur, turpissimus omnium haberi debet 3 neque enim Deum colere, neque amicitiam aut benevolentiam hominum potest , qui fuerit ingratus. Sed haec hactenus. Si vis hos quaternione. . ut sunt dissisluti, curabo , ut ad te deserantur: sin

305쪽

Forte exm

vero expectare vis , quoad volumen perficiatur, ac ligetur, age ut lubet; tibi enim illud dicavi, prout cognosces exempla. ' Tu vale, & quid fieri a me velis, perscribe. Bononiae, pridie Kal. Decembris, manu festina. Gaspari nostro plurimam salutem dicito verbis meis.

EPISTOLA XLV.

- Poratus P. S. D. Lippo suo, C. CLO D o clim domum noctu rediissem, offerindi literas tuas, & simul libellos, quos romisisti. Retulit in fiaper quidam ex dom sticis, illum qui detulerat, dixisse, se pinstridie mane ad te velle proficisci: si quid vellem respondere, ut praesto id esset. Ita.

que, licet opus esset exquisito quodam genere literarum, ad virum praesertim et quentissimum, sumpsi tamen calamum, scripturus pro temporis facultate quicquid in buccam veniret, ne tibi parum respondere viderer in ossicio rescribendi. Scio moris esse e

rum, qui primum ad amicos scribunt, accuratioribus quibus dam literis uti, ad ostendendam , si quam in eis videri volunt, vel eloquentiam, vel doctrinam. Si cui autem id esset necessarium, ego is essem qui scriberem ad eum, qui suis in literis usus est si1mma dicendi copia & gravitate, nisi tibi notae essent, quaecumque illae sint, copiolae dc facultates meae. Verum alias diligentius, quum otium erit, & res requiret, literis colloquar tecum: nunc, ut tempus postulat. Epistola tua mihi fiammam attulit voluptatem , cum videam te ita institutum studiis humanitatis & eloquentiae, ut, si in eis perseveres, magna sis laude & gloria futurus. Non loquor tecum neque

enim natura id mea patitur) adulandi gratia, sed quod ita de ea animo sentiam. Ea est in te saeuitas dicendi, ea ubertas, Disiligod by Corale

306쪽

is ornatus orationis, ut paucos legerim pace eorum dixerim ) qui tibi sint anteferendi, vel elegantia, vel suavitate. Itaque, si rem mihi gratam, si tibi, tuoque ingenio dignam ,

si tuae naturae accommodatam cupis sacere, quicquid temporis tibi subripere potes, colloca &consume in his literaruit studiis, quae oc ad eloquentiam spectant, & ad sapientiam. Vir magnus, mihi crede, evades, si perseverabis. Me autem scias esse tibi propter tuas virtutes amicissimum, adjhiturum. que esse, si cetera deficiant, saltem cohortationibus. Plura ne scribam , & summum frigus, & uxor impediunt. Silius Italicus non est apud me; dimisi enim Florentiam meam supellectilem. Cum huc redibis, poteris universam scrutari, & ex ea sumere quicquid libuerit. Vale, & me ama. Bononiae, die I 3. Decembris.

EPISTOLA XLV L

Postgius P. S. D. Lippo I o, V. CL

UDI us-TERTIUS cum ante coenam scrip.

sissem ad te epistolam paucis verbis, quam erat ad te allaturus quidam, qui ad me una cum tuis literis libellos meos attulerat , dedissemque eam librario meo, qui serme continuo domi manet, ut illi redeunti , prout pollicitus fuerat, traderet; percunctatus nunc a librario, comperio epistolam non esse ad te delatam, & quidem nuncii tui culpa, qui revertendi cinram omisit. Nolens igitur perire lucubratiunculam meam,

non ut aliquid aestimanda sit, sed ne me negligentem judices in rescribendo, curavi per alium ut tibi redderetur. Si autem putassem, hoc biduo scribendi spatium mihi dandum filisse. aliquid exarassem fortasse uberius ac diligentius. Sed qui

quid id est, accipias, oro . laco pignoris meae erga te bo

307쪽

nevolentiae, quae permagna est tum humanitate tua, tum mea voluntate contracta, qui diligo & amplector eos, quos ubdeo excellere ingenio, & suavitate dicendi. Vale, & me ama. Die 16. Decembris, noctu.

EPISTOLA XLVII.

Poratus P. S. D. Benedicto Aretino , viro doctissimo. L υ RIM U M delectatus sum tuis ad me litoris , mi Benedicte, & simul sum admiratus ingenii tui acumen; qui, cum tantam operam impenderis juri civili perdiscendo, ut inter doctissimos ejus artis viros digne annumerari possis, ita tamen eloquenter, ita ornate, ita facunde ad me scripsisti, ut non minorem ex eloquentiae facultate, qu1m ex legum doctrina laudem, mea sententia, merearis. Est profecto indicium egregii animi, & ad literarum studia bene instituti, duas res, quarum utraque difficilis est atque ardua ad percipiendum , ita esse complexum, ut parem te reddideris illis etiam, qui

in alteram tantum omnem suam operam contulere. Immen

sum quiddam est juris civilis perceptio; tum propter rerum varietatem ac sententiarum, cum plures inter se dissideant legum scriptores, tum vero maxime propter commentantium infinita pene volumina, quae mentes legentium diversiis implicant opinionibus , ita multis ac superstuis verbis diffusa, ut ea sola aetatem etiam cervorum consumerent ad legendum , quorum tractatio dc molesta est absunt enim ab omni cultu orationis, ut priscos illos Iurisconsultos, eloquentissimos viros , nunquam legisse appareat;) & tanta est sententiarum comtrarietas, tanta verborum cavillatio, ut percipiendae veritatis viam praecludere videantur. Eloquentiam vero quam non fac,

R consequamur, hinc licet perspici, quod omni in tempor , Digiliaco by Gorale

308쪽

EPISTOLAE. 26o omni in male , pauci reperti sint, qui jure possint appellari

eloquentes. His in facultatibus quum te conspiciam majorem in modum profecisse, gratulor tibi, qui vires ingenii in eo collocaris exercitio, quo & honori & utilitati possis cons

Iere. Nam legum scientia opes ac divitias tribuet, necessarium vitae humanae praesidium 3 eloquentiae autem adminicula maximum ornamentum afferent, & ipsa quoque admodum accommodata ad excolendam atque exornandam sciemtiam juris civilis. Neque vero est, quod te moveat commi, nis error multorum, qui, pecuniae gratia, jura ad injuriam convertunt. Semper matrum copia bonos rua mero super vit, & vetus est sententia, omnia praeclara rara. Omnes ferme ad juris doctrinam accedunt, lucri cupiditate, & quaestus causa: quod cum sit tanquam praecipuus finis discentibus propositum, eam justitiam veram esse ducunt, quae siti quaestu sissima. Ita non aequitatis rationem ullam habent, sed nummositatis, cum ad id solum vacent, quod sit eis studiorum suorum & vitae finis constitutus. Ubi vero lucrum abest, tum demum jus habetur pro injuria. Non, quid justitia requirat. attenditur, sed quid emolumenti controversia possit afferrC Itaque melior ratio illa ducitur, quae fuerit ditior atque opulantior. Ut plurimi negotiatorum parum quid in lucro promciunt, nisi admodum mentiantur, ac fallendo mercaturas sitas verbis extollant, sic magna pars Iurisperitorum parum utilitatis se putat posse consequi, nisi justitiam mendacio, aequitatem verborum praestigiis subvertant. Ita non ad juris, aut legum praescriptum, sed arbitrium dantis, aut porrigentis minnus, disputant atque altercantur. Verum tu, quem excellens animi natura non magis ad literarum, quam ad virtutis cupiditatem inceqsit, ex hoc communi doctorum grege, nubium ' esse existimas, quod fuerit idem sejunctum ab honesta- nullum tu, te. Nolo autem, ut te redigas ad normam & instituta quaedam ejus Philosophiae, quae selicitatem sola constituit in vi tute ; civilem enim vitam capessentibus multa simi praeter eam necessaria: quanquam Philosophorum plures fuerunt qui appetiverunt, quam qui contempsere divitias. Vox vero a

309쪽

paupertatem cohortantium magis ore laudanda est , qu m reexperiunda; nam durissimum est ac molestissimunt, egenum atque inopem esse, adjumenta vitae ab aliis demisso vultu p. tentem. Cum laudarem olim noti cujusdam, qui in diem acceptis eleemosynis viveret, paupertatem, dicens illam liberam atque expeditam multiplicibus molestiis vacare , quibus reliqui implicarentur: Vera sunt, inquit, amice, suae a te dicuntur , sed ramen paupertas mustis incommodis ae suspiriis referta es. Neque vero est, ut verearis, ne rite consulendo, aut justitiae favendo depressus jaceas , aut non reliquos Ionge antecedas & divitiis & dignitate. Multo majus atque acceptius est, boni & justi viri. qu1m docti aut callidi nomen

possidere. Maximi semper virtus etiam ab improbis habita est , quae aestimatur, veneratur, colitur etiam ab invitis. Neque enim fieri potest , ut de quo confirmata jam sit vinulis opinio, non & honore , & auctoritate , & commodo ceteros antecellat. Quamobrem primum, ut facis, virtuti a te dandam operam censeo, tum indulgendum totis viribus legum studio, deinde addenda esse his eloquentiae ornamenta. Haecte jacere non sinent, sed erigent altius, & in summo dignitatis atque honoris gradu collocabunt. Sed haec tu melius potes cognoscere a sapientissimis viris , quorum in lectione continuo versaris. Q d autem in epistolae tuae principio dc me collaudas ob doctrinam, atque eloquentiam, & meam operam

tibi profuisse, ac propterea te mihi plurimum debere amrmas , vellem, ut amice scribis, ita & vere scribere contigisset. Sed tua in me benevolentia plus tibi de me, quetura reis quirit veritas, persuasit, & rem parvulam posuit summi beneficii loco. Nam ego homunculus sum rudis atque impolistus; rem Vero admodum tenuem gratitud 3 imi magnam facit. Est quidem grati animi ossicium, non tantum beneficii, quantum voluntatis propensae ad beneficentiam, rationem habere: quae quoniam in me sust, facile patior, non pro ossicio. quod nullum extitit, sed pro mea in te affectione mihi abs te gratias agi. Vale. dc me, ut coepisti, ama. Bononiae, die IO. Decembris.

310쪽

EPISTOLA XLVIII.

Poσσius P. S. D. Rinutio suo.

in Eo quid sentias de Podagrico nostro,& ejus ministris. Certe sunt mendacissuri, nullaque iis fides praestanda, cum totiessuerint mentiti. Ego eis, aut eorum similibus, nihil credere decrevi. Summa benevolentia, quam habeo ad ' Archiepiscopum Pisanum, quocum mihi jam vetus est ab ipsa adolescentia consuetudo, me coegit, ut ad eum scriberem tam serio, quae videbantur esse in honorem suum: non quidem mea causa, cujus ea nihil reserebant ', sed sua, ' valla,p.3rν. cujus honori & famae consultum volebam. Scis etiam quae optima fiunt mente, quandoque interpretari iniquius a multis, & praesertim ab iis, qui se laesos putant. Non debet es Iemolestum Archiepiscopo, si fit certior eorum, quae sibi o

jiciuntur, vera- ne sint, an secus; nam vera possunt corrigi,

negligi vero & purgari falsa. Sed tamen danda est opera, ne aliquam veluti causam demus ad minus recte sentiendum de nobis. Id recte fieri putatur, si neminem laeseris, ne in parvis quidem rebus; sed tamen Cincius mihi dixit, sibi a gubernatore optime satisfactum 3 dc, cum sibi mihique injuriam factam sciat, etiam si id casu aliquo accidisset, se esse sibi amicissimum. Neque vero ait, se unquam dixisse quaedam , quae scribis dici, ab eo esse dicta. Sed est nequitia hominum quorumdam, ut, cum videant aliquam oriri inter notos simultatem, conentur serere mendacia, quibuS ad inimicitiam perveniatur Sed haec hactenus. Locutus sum cum Gregorio de rebus tuis. Is suadet, ut venias; nam asserit Camerarium dicere, se tibi nunquam defuturiim. Itaque suadeo idipsum & ego. Si is mdem servati proderit tibi: si tergiversabitur, nihil oberit; nam Diuitiaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION