Philosophiae turonensis institutiones ad usum collegiorum atque seminariorum. Vol. 1. 3. ...G. Gley Historia philosophiae, logica et metaphysicae pars prima

발행: 1823년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

nuauiuid etiam pertinent ad catenam inlinitam, quam contra vationis omne dictamen

impii supponuntῖ

Orationis argumentum.

Obi. I'. Moventur omnia, in coelo sidera et in terra corpora vel organis instructa, vel iis destituta, corporaque viventia ; ergo materiae motus est essentialis. R. N. C. Motus ille, quem admittimus, invariabili, sapienti lege regitur, cui materia paret impetu caeco, nec in ea lego quidquam immutare valens; nihil est enim aliud quam instrumentum vile in manibus illius qui supremus est rerum omnium Dominus. Obj. a'. Analogia nulla datur inter spiritum atque materiam; huic ergo motum imprimere non potest spiritus. R. i'. Mysterium est altissimum, uti fatemur, actio spiritus in materiam; at neque lacilius apprehendimus animo qui globulus eburneus A possit activitatem sibi propriam impertiri globulo B, eumque, licet ab ipso distans, in cavum detrudere. P. Testatur mihi sensus intimus animam imprimere modo manui meae motus, ut etarmet characteres; motus hosce dirigit, imperabitque, si lubeat, ut quiescat manus. Mente iactum et oculis appro-hendo ; qui possit agere in corpus anima, soli Deo cognitum.

392쪽

ων. 3'. Absurde supponeretur in extenso spatio posse spiritum inextensum existere, et ab eo Posse materiam extensam iri motum agi. R. Fictas hasce contradictiones explicabilis sa-cile, si Deum admittatis omnipotentem, qui spatium impleat immensitate, quique voluntatis actu motum imprimat corporibus coelestibus.

S. 4.

Stupenda varietas et immota constantia legum, quibus orbis physicus regitur.

PROPOSITIO. Ea varietate constantiaque probatur leges quihus Orbis physicus regit uri ,3 ento infinitis intelligenti et omnipotenti fuisse stabilitas. PR. Quanta vis insit huicce propositioni lucide percipietis, ubi quae de re physica in Parte quarta Philosophiae vobis tradere proposuimus, audieritis attente. In antecessum excipite Solematis solaris Phys. cap. I. , de-- lineationem compendiosam. Circa solam, huiusce systematis centrum, moventur a9 opaci globi, nempe Ii Planetae et i 8 satellites Planetae sunt, Μercurius, Venus, Terra, Μara, Vesta, Ceres, Pallas, Iuno, Iupiter, Satumus et Uranus.

393쪽

Satellites sunt luna quae circa terram movetur, 4 satellites circa j ovem , 7 circa Saturnum, et si circa uranuIII.

Sol, linjusce systematis centrum, circa Seipsum ab oriente in occidentem intra 25 dies a 4 horas 8 minutas voti itur. Distans a terra 34, 5i4,99o leucas, lumen adeo stupenda V locitate immittit ut ad nos perveniant radii intra 8 minutas. Λ sole minus quam terra distant mercurius ut Venus ; longius quam terra vero planetae aliae. Quo major a sole planetae distantia, eo longior ejus annua revolutio circa solem.

Μercurius, cujus est a sole distantiar4,447,oco leucarum, circa proprium axem intra 24 horas 5 minutas, et circa solem intra 87 dies a3 horas volvitur. Venus a sole distans 26,8oo,oOo leucas circa axem intra a 3 horas 2I minutas, et circa solem intra aa4 diea i6 horas 4r minutas agitur. Terra, cuius orbis est 9ooo leucarum, diametrum 2864 leucarum, radius I 43a leucarum, distans a sole 3, 45i,499 Ieucas, circa Fuum axem intra 24 horas, et circa solem intra

365 dies 5 horas 49 minutas volvitur in o

394쪽

bita ui 3, 327,o85 leucarum. Circa solem volvens terra velocitate quae captum omnem hominis superat 24,33o Ieucas percurrit intra

horari.

Μars, a sole distans 52,ooo,ooO leucas, circa axem intra 24 horas 5 I minutas, et circa solem intra 686 dies, aci horas, I 8 minutas voΙ-

Vesta, quae distat a sole 73,3o6,oto Ieucas, circa solem volvitur intra 32I dies, ra h as. Ceres, distans a sole 95,o28,oOO leucas, circa solem volvitur intra 4 annos , at 7 dies. Pallas, distans a sole 95,89ο,οOO leucas, circa solem volvitur intra 4 annos a i dies i7 horas. Iuno, distans a sole III, 0οo,ooo leucas, circa solem volvitur intra 5 annos so dies. Iupiter, Planetarum maximus, cujus diametrum est 3I, III leucarum, distans a sole 8s,o oo,Ooo nucis, circa axem intra 9 horas 55 minutas, et circa solem intra Ia annos volvitur. Saturnus, distans a sole 33o,o oo, o oo leucas, circa se ipsum intra Io horas I 6 minutas, et circa solem intra 29 annos I 76 diesi 4 horas 36 minutas volvitur. Uranus, a sole distans 66a ooo,ooo Ieucis,

395쪽

volvitur circa solem intra 8a annos i 5 a dies 4 horas Io minutas. Luna, 94,οoo leucas distat a terra, circa quam volvitvi' intra 29 dies a libras 24nutas. Si stet inter terram atque solem, quod in novilunio solum occurrere potest, est desectio solis. Si terra sici inter solem atque lunam, sitque plenilunium, est desectio lunae. In primia casu, solis radios intercipit luna,

ne ad terram pervcniant; in secundo casu, - eos cohibet in se terra, ne radiis illustretur luna. Adeo certa lege reguntur astra, ut ejusmodi desectiones suu siderum Occursus, multis annis in antecessum, et ad minutae designationem, ab astronomiae peritis annuntien

tur.

Praeter 29 hosce globos opacos, circa solem moventur alia corpora, cometae, qui lege noti minus in variabili coercentur. Detexit Keplerus planetarum leges, quarum haec i R: des ibuntur a planetis orbitae non circulares, sed ellypticae; a'. quadrata periodici temporis in planetis sunt in proportione cum cubo distantiarum a sidere centralii 3'. areae sunt in proportione cum temporibus. Evolvit hasce leges postea Newto, demonstrans eas in duabus legibus generalibus, at-

396쪽

tractione et impulsione ipsarumque compositione oriri. Delineatio systematis solaris.

Duratio rotatio-rii' circa Pri. prium axen . Duratio revolutionis circa solem.

. . . .

. . . .

. . . .

Mercurius. I, doo d.

Venus.

Terra.

. . . .

2, 3 3

Ceres.

Pallas.

. . . .

. . . . .

Saturnus.

. . . .

. . . . . . .

397쪽

Distantia a sole. - In Aphelio.

In Perihesio.

Mercurius. I6,222675a

Saturnus. 35o,53a6 3II, 25 III

Uranus.

s Venus.

VDisitigoo by Cooste

398쪽

is rae

Orbis reMolutionis circc

Mercurius. Venus. Terra. Ma PS.

Ju piter.

399쪽

alium quod planeta quilibet intra secundam ὀέS hiarae, circa solem UODens, Percurrit.

Mercurius. Venus. Terra. Mars Jupiter. Saturnus. Uranus. ii leueas.

In quarta pari. phil. tabularum harum elementa luculentius exponentur. Sistamus hic gressum. Viro sanae mentis ea pauca sussiciant. Claudat oculos insipiens qui dixit in corde suo : Non est Deus.

400쪽

' s. 5. Nativi propriique materialium element

rum characterra. pROPOSITIO. Manifeste reMelantur intelligentia supremi Λα- minis 'siusque omnipotentia natiso Pr rei que materialium elementorum charactere.

PR. Silentes de materia lucida, ignea seu calorifica, electrica, magnetica et galvanica, pauca tantam h quarta parte philosophiae nostrae, cap. 3, I, huc adducemus de iis elementis quae chimiae periti gaz aut elastica fluida vocant. Veriti ne vos, Mumni dilecti, terreat insolitarum vocum sono textus latinus, ε versione gallica delineatio brevis haec

excerpatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION