Philosophia utilis et jucunda tribus tomis comprehensa, quorum 1. Logicam, metaphysicam, & ethicam, 2. Elementa mathematum, & 3. P hysicam, cum appendice de electricitate complectitur. In usum studiosæ juventutis concinnata a p. Andrea Gordon ... Tom

발행: 1745년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

sint, ita sub vallo extruendi sunt, ut terra ad altitudinem 6 pedum tegantur.

Corollarium Σ. . .

3 . Si tormentis in iis collocandis de. I stinentur concava valli , praeter incisuras, , spiraculis quoque g instruenda sunt, ut squalor pulveris pyrii cito exitum inveniat. Theorema 6.

38. Nimia valli altitudo vitanda est.

Demonstrat-

Hostis vallo nimis alto appropiuqnans ab obsessis videri vix potest, & a tormentis directo sibi in altitudine oppositis tutus evadit. Praeterea teli jactus , qui ex altitudine deorsum tendit, incertus maxime, nec tam emcax est , quam horizontalis. Econtra jactus e tormento non nihil elevato proveniens emcacissimus est. Unde Obsidentes hodie plerumque tormentis ipsi horizonti impositis, vel plane infra horizontem non nihil depressis , munimenti opera petere solent.

39. Certa valli altitutdo determinari vix. potest. . Sed pro loci muniendi cir-

δ . . cumstantiis

502쪽

-48scumstantis variat. Optima est, si ambulacrum valli primarii i8. pedes supra horizontem eleVetur opera Vero externo paulatim humiliora extruantur, quo longius a vallo primario recedunt. ,

Theorema 7.

o. Unumquodque munimentum ita extruendum est , ut hosti in aliquam munimenti partem impetum facienti non modo a fronte resisti possit, sed etiam a latere maximum damnum ab obsessis pati necesse habeat. Id est , munimentum non modo defensione , ut Vocant , frontali,c defension en front sed etiam laterali defensiron enflanc gaudere debet. Demonstratio. Quando lorica eo in loco , ubi hosti

impetum facit, ope tormentorum destru

cta , & vallum ipsum ascensui aptum est, obsessi a fronte non amplius existimandi sunt hoste superiores ; quod tamen juxta N. I. & s. requiritur. Defensione igitur laterali opus e , si obsessi valide, &cum aliqua, ut ita loquar , superioritate , hostium invasioni resistere velint. Corollarium I. r. lNullus igitur in toto munimento H h s . sui

503쪽

fit loeus, quo non ex alio munimenti loco , aut a latere , aut etiam nonnunquam a tergo, tormentorum&sclopeiorum glo

bi trajici possint. i

corollarium 2.

2. Angulus munimenti ad quem ex nullo alio munimenti loco teli jactus pertingere potest, quique inde mortuus c emtobter usita vocatur nunquam admit tendus est.

corollarium 3.

43. Quo plura tormenta & milites da. tum quodvis munimenti quasi puuinima latere aut a tergo ferrie possunt : sive quo major est defensio lateralis, eo fortius &ualidius eensendum est munimentum.

corollarium 4.

44. Defensio lateralis consuetum selope-ti jactum excedere non debet. Hac enim ratione quodlibet munimenti punctum icto petis a latere defendi potest: quod genus armorum maximum defendentib, praestat eommodum , ob celerrimum & cx-Peditum ejus usum , quodque illud adhi

beri possit ad inopinatum hostis impetum

504쪽

reprimendum , atque interea temporis, dum tormenta rursu S onerantur, aut dum

penitus ab hostium globis dejecta sunt creatin das Canon der Sessunt; demonti-τet ηὶ Praeterea tormentorum globi in mediocri ejusmodi ditantia majorem vim exerunt, operaque , quibus hostis se tegare intendit, facilius & essicacius dejiciunt. atque destrisunt... corollarium

4s. Cum selo peti globus vix ultra verticas cum effectu feratur; linea , quae locum ab hostis impetu vexatum defendere debet, ab eo ultra Io perticas non distet.

Corollarium λ

46. - Vallum ex lineis rectis ubique . aequalibus ad modum polygoni formari non debet; sed hinc inde opera quaedam extra valli ambitum prodeant versus camin

i ' Definitio s.

47. Opera , quae a vallo immediate ei. vitatem cingente versus campum proin

505쪽

Theorema 8.

43. Propugnacula per lineas rectas amgulum versus campum forment.

si angulum non formarent, uti turres veterum quadratae a b c d , tune lineae cle-4 fensionis i h l in utrinque haec opera attingentes trianguli h nce a defensione laterali intactum relinquerent. Si vero rotunda essent propugnacula e fg h , qualia olim in usu fuerant, rondete dicta, a lineis desensionis, e quocunque puncto muri adjaentis , aut vieini propugnaculi ductis in unico tantum puncto attingerentur, aequasi stringerentur.

. . Scholion ti

N. f s. san Michelium architectum Veronensem, propugnacula ad instar angvli prodeuntia & quinquangulum opus ror mantia laculo XV. primum invenisse, muniendaeque Veronae adhibuisse author esticip. Masset in Verona illustrata. Indeque ab anno isoo in Italia , & ab anno 16 cio extra Italiam hunc muniendi modum libris editis traditum & explicatum esse obserVat. Don

506쪽

o. Lineae p a, fa, & g b, quae istum a*- Tgulum , sive verticem propugnaculi pro- cleuntem formant, Vocamur facies propu s

ς I. Vallum h i inter duo propugnacu-I la situm vocatur chorda sive cortina die scortine , Iacosirtine J γi '

a. Si propugnacula cum cortina sive ' vallo primario non col eant, sed mediante fossa separantur, propugMacula separata vocantur delachirte semerite bastions detaehees. Et quotiescunque quis modi propugnacula separata ante propug II nacula valli primarii forsan paulo minora am n ponuntur, a Gallis Vocantur contre-gardes ; quamvis peculiari quoque operum externorum generi , quod ex vallo faciei propugnaculi parallele praecincto, &mediante fossa ab ipsa facie separato constat, hoc nomen tribui soleat. .

507쪽

, s 3. Propugnacula solis faciebus absolvi non possunt.

Demonstratio.

Si enim facies propugnaculi immediatet cortinae jungerentur , angulum formarent mortuum, N. 42. nec satis spatiosa ejusmodi opera evaderenti

, Definitio 9. '

Facies igitur mediantibus aliis li. I neis f h & g i, quae alie die δ. Ira nces appellantur , cortinae jun R- tuta Corollarium I.

ς Cum alae non modo se invicem a tergo , sed & cortinam & faciem propugnaculi oppositam a latere defendant ;quo majores fieri possunt, eo validius munimentum existimandum est

s6. Cum ob varias circumstantias, pra sertim ob spatium interius civitatis , quod Per

508쪽

per alas longiores nimis coarctatur, raro alae satis longae . fieri possunt: maxime, si juxta methodum communem propugna- eula figurae muniendae angulos occupent. Defectum hunc alarum multiplicatione supplere cupientes architecti, tres , qua tuor , imo quinque alas unam post alteram posNere. Verum cum ejusmodi alas multiplicatas a tormentorum & ignivo mis globis nimium vexari posse , & per unam alterius usum impediri experientia docuerit; hodie merito reprobantur , de alae primariae unica tantum ala hUtilior ad debitam distantiam praetenditur.

rollarium 2.

s . Cum ala faciei oppositae a latere de- λfenciendae destinata sit , cum linea Husidem faciei usque ad concursum alae &cO . tinae producta angulum rectum aut huic proximum formare debet.

a Corollarium 3,

8. Ne tota ala tormentis hostium nimis patens ab ipsis facile destrui, tormen-.3taque in ea collocata dejici possint , non- nunquam alae pars cortinae proximior inte LVallo et, 3. Vel perticarum introrsum quasi

509쪽

S l p, juxta quas alae retrahuntur Gallico brifures dicuntur , latine retractiones vo care licebit) ex angulo propugnaculi Οp- positi a & b ducantur. Sic enim aliqua pars alae unius vel duorum tormentqrum capax a tormentis hostium destrui nequit. Imo hostis ne quidem eam videre poteri, donec faciei oppositae ruinam alcendat.

- . Definitis I S. .

II s9. superior alae pars g m , & hi, quae

alam retractam tegit , auricula Orillοη δ nuncupatur.

Definitio II.

I 6. Linea a b, e vertice sive angulo unius propugnaculi ad verticem propugnaculi proximi ducta vocatur latus exterius c dit

Definitio ΙΣ.

61. Distant a i vel b h inter verticem propugnaculi & angulum s h i vel g i h,

quem ala propugnaculi vicini cum cortina format , vocatur linea defenstonis constans

die bestandige Stret ober defens- ginieιa ligne de defense J Si facies propugnaculi. , a s introrsum continuata in ipsum angulum alae di cortinae, incidat , & sic lineam

510쪽

lineam defensionis formet , Vocatur linea

defensionis Dingens die stretcbende defeηι li- me , ta ligne de defense ratante. Quoties III

vero linea recta a Vertice propus naculi aci' dictum angulum alae δι cortinae oppositum perducta cum ipsa propugnaculi facie an- gulum acutum format , linea defessionis

Rem dicitur die schisende streii - linie , la ligne de defense schaente qualis est a i.

Definitio I 3. . i

sa. Posteriori casu facies propugnaculi introrsum continuata semper.in aliquod cortinae punctum incidit. Pars cortinaee i III quae inter istud punctum & alam proximam comprehenditur , ala secundaria nebem '

63. Rimplerus alam secundariam vocat peculiarem lineam , quae partem cortinae neutiquam constituit , sed una cum ala II primaria cortinam defendit , & juxta ichnographias Suttingeri & Hertini inter alam primariam & cortinam sita est Z I , y a. Iuxta Sturmii vero uelineationes faciem inter & alam primariam interjacet i n & I

SEARCH

MENU NAVIGATION