장음표시 사용
451쪽
intentatumque relinquere videretur, quo sibi magnasum, regiaeque Parem Potentiam, uuxilio plebis r gationum talium inescatae dulcedine, compararet. XLVIII. Idque atrocius metui coeptum , ubi, tempore magistratus eius sermo Consumpto, Μ. Fulvius linii I obscure disserebat, altero ei tribunatu ad Per- frenda, quae instituisset, opus esse: neque dubius erat populi favor: et ne prohiberi omnino posset, lege iuvabatur, per quam tribunitiis comitiis, si adnumerum tribuni non essent, ius erat populo ex omnibus , quem Vellet, allegendi. Iam ergo minus de tribunatu, sed aliquid novum atroxque timebatur: et erant, qui suspicarentur, simplici potestate non contentum, tribuni simul consulisque nomen ac imperium invadere StatuiSse. XLIX. Terruerat eos vox, quam inter appIausum populi et flagrantium studiorum testificationem iece-Dat, se oliquid in beneficii loco a plebe Petaurum: quod si ade Ius foret, habere instur omnium; sin pero, nihil tamen queri decrerisset. Comitiorum tamen Consul Dium ad cniens tempus ostendit, frustra eum suspectum hoc nomine suisse; quippe cum amicis C. Fannium C. F. deduxit in campum. petentique Suffragator gratiosus et esticax exstitit: ipse autem tribunus plebis, quamquam id quidem non poteret, resectus
L. Dum ita Ιlomae dissidetur. etiam Orientis regna multas calamitates discordiis mi tationibusque regum Pertulerunt. Demetrius iterum rex Syriae, pravitate morum populi et militum odiu in m ruerat, uxoren
que Cleopatrant, ob superinductum apii , Parthos
452쪽
, Rhodogunen, insensam habebat. His, quasi parum negotii haberet. bellum aegyptium adiunxit, Socru
Cleopatra auxilium adversus fratrem Physconem Orante, et auxilii pretium ostentante Ptolemaeorum opes. Acciderat enim, ut Hegelochus Ptolemaei dux, xercitu Alexandrinorum internecione deleto, et Praetore Marsya capto, Cleopatram rerum suarum desperatione confugere in Syriam cum thesauris regiis compelleret, a silio generoque subsidium fortunao praesentis petituram. LI. Sed Demetrium, aliena sollicitantem regna, desectio Antiochensium . qui duce Tryphone rebellabant, de .suo coegit dimicare. MOX enim Apainent, ceterueque nonnullae civitates, per absentiam regis, qui iam ad Pelusium admoverat copias, eXemplum Antiochensium sequutae sunt: et a Ptolemaeo, tanquam adversus communem hostem auxilia , Seleucidarumque aliquem, quem sibi regem constituerent. petierunt. Ptolomaeus iuvenem quendam segIptium
cum ingentibus auxiliis misit, ut, tanquam Antiochisamiliae per adoptionem insertus, deiecto Demetrio, Syriam sibi quasi iure vindicaret. LII. Neque Syri aspernati sunt, quemli t potius habituri regem, quam prioris ultra passuri superbiam.
quae, parthicae arrogantiae conversatione iacta Pro sus intoIerabilis suerat. Alexandri nomen impositum est novo regi, quibusdam Alexandri regis filium dicentibus ; quum Protarchus ei pater esset, mercibus Permutandis tolerare se solitus; unde Zalinae coe
I. So. Ioseph. XIII, i . - Appian. Syriae. - Iustin. XXXl ,r . - Diod. apud Utiles. I. 5ι. Porphyri apud Euseb. p. etet .- Iosepti. Zonar. - ltistii . I. 32. Porphyr. apud Euheb. - Iustin.
453쪽
gnomentum Alexandro a Syris est inditum. Forte sub idem tempus a rege Parthorum in argenteo loceso remissum Antiochi corpus, magni favoris Occasionem novo regi attulit, quum reliquias non ineptus histrio maxima cum reverentia, lacrymisque ubertim manantibus excipiendo, stultae plebaeculae pietatis opinionem , tanquam domestici funeris dolorem non serens, iniecisset. LIII. His auditis, Demetrius a Pelusio cum exe citu redit; nec segnius ab Alexandro occurritur: haud procul Damasco quum signa contulissent, vincitur Demetrius. Tum vero Concepta olim odia, postquam ex rebus adversis contemptus accesserat, nemine dissimulante , quum ad Cleopatram, quae tum Ptolemaide cum liberis communibus degebat, ex fuga soreciperet , clausae advenienti portae sunt. Sic ab ux De filiisque desertum se videns, Tyrum navigio petiit, ut saltem Sanctitate veteris templi se defenderet. Sed ibi quoque eum inimica sors, et infestae coniugis fraude comparatum exitium exspectabat. LIV. Ita rex paulo ante potentiSSimus, nunc famulorum suorum suppleA, dum exscensionem facit, pracsecli iussu corripitur, et Paulo post non sine cruciatu et contumelia Occiditur. Nec mora, quemadmodum in sceleribus facile proficitur, et primum quodque iacinus ad maiora sere et causam et audaciam praestat, viri necem Cleopatra maioris filii momte cumulat. Seleuco nomen erat: qui, audita morte patris, de iure suo nihil dubitans quum diadema sumpsisset, Cleopatra mater, iniussu id suo factum frendens, arrepto arcu iuvenem sagitta transsirit, iam
454쪽
IN LUC. LIB. LX Livi xxi 45 inon modo voluntate et voce ad iubendum parricidium . sed etiam ad patrandum manu Certa. LV. Sic amoto Seleuco, frater eius Antiochus, cuia nasi magnitudine cognomen Graepo suit, hactenus a matre rex constituitur, ut ille quidem nomen primcipis , ipsa potestatem obtineret. Inter hos Syriae motus, quum nec tum satis quieta Aegyptus foret, cetera quoque regna multis calamitatibus vexata sunt. Cappadociam morte regis destitutam Nicomedes bithynus affectabat: Ariarathis domum assinitatis iure Mithridates ponticus tuebatur. Neque magis int vhos apud Cappadociam bello, quam Romae largitione certabatur: Iegatis regum, quia lex Auseta de rebus istis promulgata erat ut in oratione C. Gracchi, qui legem dissuasit, scriptum est , aliorum Vocem, aliorum etiam silentium impenso pretio redimentibus. LVI. Babylonios et Seleucenses vicaria potestate quidam Himerus obtinebat, a Phrahate impositus cuius gratiam per turpia obsequia promeruerat. Is quum ad suum patriaeque genium hyrcanus enim erat natione parthicae etiam educationis vitia adiunxisset, laniae crudelitatis fuit, ut omnium, qui usquam fuerunt, tyrannorum supergredi seritatem videretur : neque enim aut OCCasionem, aut genus ullum saevitiae praetctrmittebat; multosque Babyloniorum ob leves plerumque causas, cum omni similia in servitutem redegit, misitque in Medium, ut pro mancipiis venirent. LVII. Ne monumentis quidem aedificiisque vel sacris , vel profanis pepercit: sorum Babylonis et tem-
455쪽
45a Io. FnEl SHEIIII SvPPLEM. pla quaedam incendit, pulcherrimam partem urbis perdidit. His eius sceleribus licentiam et impunitatem dabat, implicitus bello Scytharum, deinde a suis militibus inis ectus Phrahates. Vtriusque initium ei victoria de Antiocho dediti adeo plerumque nesciunt homines, quid aut quorsum cupiant, Saepiusque, sub
alia specie ac nomine, malorum Suorum origine causisque delectantur. Scythas Phrahates cum Antiocho bellans exciverat; et post Victoriam venientibus me cedem pernegabat. LVIII. Igitur illorum legatus, pro more gentis horrida et truci oratione, ει Venimus ad te. inquit, is rex Phrahates, tuis promissis exciti, pactoque stiis pendio, quod negari conditionem. quantum in is nobis est, implentibus, non debet. Si citius, quam speraveras, bellum consecisti; non ideo minus deis lectum habuerunt Scythae, suisque sinibus, ut tibi
is militarent, sunt egressi. Tanta iuVentus neque co-
is gi sine spe praemiorum, neque contineri sine prae- ,, statione potest. Nihil praeter arma, quae nunquam is nobis deerunt, attulimus, quo pecuniam , quae is deerat, reportaremus. Non ita facilis aucto antiis exauctorantique turba Sumus, ut quoties alicuius is necessitas si negotia POSCant, a Curramus acciti, is et quum ilIa praeterierit, remittamur inanes. LIX. is Plus cluturus Antiochus erat, sed parthiis cum nomen, et cognatio genti S esseCerunt, ut tuamis causam praeserremus. Ne igitur iniuria dignos exi. is stlines, qui tam impigro accurrerunt. ut te ab inis iuriis hostium vindicarent. At sero venistis. inquies: v an igitur postulandum erat, ut alas apturemus Pe- is ditius, aut Currum solis conscenderemus 3 si citius
456쪽
,1 existimatione tua vicisti, sortianae tuae age gratias.. et tanto liberaliorem te exhibe, quanto factus esu potentior. Nec in uno Antiocho cecidisse omnes. Ρarthorum hostes credas: magna imperia non pari titur Deus diu sine aemulo consistere. Segnioresis ad stipendia tua venient, qui meminerint nullam mercede venisse: ac semel elusi, semper eandem is fraudem timebunt. LX. is Sicut operam a nobis, sic a te praestari stis pendia oportuit: ne illa navaretur. Per nos nonis stetit: per te stare non debet, ne stipendia repraeis sententur. Si corporibus non pugnavimus, quid . refert 8 si tantumdem fama scythicorum armorumis effecit, quantum vix aliorum arma potuissent. Nonis ante defecerunt ab Antiocho civitates, quam deis scythicis auxiliis auditum est: nec ille tam sestinanis ter commisisset pugnam, nisi occupare adventum dii nostrum studuisset. Denique ne quid postulare in-
is debitum videamur, da alium hostem, et videbis, is non accipere Scythas stipendia cupidius, quam
LXI. a Si vero nulla te ad aequitatem ratio flectit, is hoc a nobis non serociter, sed libere dictum accu. pe: pauci, ut de iure ageremus. missi sumus : sim non erit impetratum, iam omnes illi ad exigendumis stipendium aderunt, qui ad merendum venerunt. MNec dictis demit fides, versisque in eOS armis, Pro quibus illa domo extulerant, vastare Parthorum agros ScJthae coeperunt. Occurrit cum suis Phralia tes, graecosque milites Antiochi bello captos, quamquam ea cum ipsis ratio et causa non erat, ut magnopere deberet atrociter habitis confidere, tamen
LXII. At illi ium pristinorum odiorum, trim re
457쪽
ID. FREIN SHEMII SUPPLEM. centis iniuriae memores, postquam proelio commisso laborare senserunt Parthos, translatis ad hostem si gnis, internecione copiarum Parthicarum ipsiusque regis caede captivitatis suae mala vindicarunt. Scythae, depopulata Parthia, nec ultra fortunae insistem tes , ad sua reversi sunt. Neque multo post Laudices, quae Cappadociam post mortem mariti cum liberis sex virilis sexus acceperat, avida regnandi, quum , reliquis veneno interceptis, numerum ad unum pa vulum , cui et ipsi nomen Miarathes fuit, deduxisset , vicissim a populo occisa est. LXm. Mithridates quoque cognomento Euergetes, qui primus ponticorum regum amicus populi romani
appellatus fuerat, eumque bello punico prius, deindoasiatico navibus et copiis iuverat, regnum uxori Iiberisque insantibus restiquit, insidiis amicorum intem eius. Sed me tot reguin uno tempore flebiles exitus, tam foede et quaesita, et amisSa regna, Scelerumque ac Poenarum multiplices vices reputantem generis humani miseret Pudetque. Quae enim , maluin , amentia est, vel opibus iniuste partis securam possessionem, vel in ea inquietudine animi, felicitatis partem ullam quaerere LXIV. Nisi sorte se quisque nequissimum mortalium credit; ceteris neque cupiditatem eandem, neque malitiam sore arbitratur: quasi Vero maxima maleficia plurimo ingenio egeant; aut fidum sibi quemquam Sperare possit, qui perfidus in coniunctissimos ipse Exstitisseti Verum enimvero malis libidinibus exCaecatae mentes, inemendabili pervicacia in exitium praecipitant: non sapientiae monitis, non Ex-
458쪽
perientiae documentis coercita temeritate; sed argumentis usuque rerum nequidquam cirCumstrepentibus , rationi non relinquunt Iocum, exempla hodirent et imitantur. Neque enim cessatum ab his artibus postea est, donec pleraeque omnes illae regum familiae stirpitus cum regnis ipsis interirent. LXV. Sed ab externorum contemplatione malorum ad res urbanas reflectendus est animus, quae et ipsae C. Gracchi altero iam tribunatu maiorem in modum turbabantur. Sic enim iam declaraverat animum suum Caius, ut Certum adversarium senatum ei sore dubitare nemo posset. Ergo ad huius in ingendam auctoritatem , conferre consilia sua opesque omnes instituit: et quia honestissimus quisque de populo atque locupletissimus partes senatus tuebatur, ipse quoque sibi displicebat, nullam actionibus suis dignitatem ab
infimae tantum plebi assensu constare arbitratUS.
LXM. Quo igitur senatum illa parte virium Privaret, et consentientes hactenus cum illo populi primores avelleret, vestigia fratris sequutus , quod ille concupiverat, perfecit, ut appellatione iudicum equites a reliquis civibus separarentur. Prius tamen maius adhue ausum tentaverat, ut trecentis senatoribus
equites sexcenti adderentur, serendo: quo illi pacto duplicem in senatu partem virium erant habituri. Deinde , quum hoc atrocius , quam ut obtineri posset , videretur; id omnino, contra Patrum obnisam dimicationem tenuit, ut non ex senatu, sicut factum antiquitus fuerat, sed ex solis decursis equitum sorte
459쪽
LXm. Orationem tribuni reliquis etiam rebus omnibus popularem allata Postremorum aliquot iudiciorum exempla iuverunt, quum dericus ac Periculam ciuisatis invidioso deploraret, in qua nemo tam esset nocens , quin absolsti pecunia data posset: sic enim Aurelitini COIIam ac Satinatorem nure, σω modo Man. Aquillium Dindictam legum e gisse. Accendebatur populus re nota ac recenti, quum adhuc in Urbe legati sociorum essent, de suis iniuriis et absolutione reorum multa passim quiritantes. Hic maxime pudor cohibuit senatum, ne ad extremum Obniteretur. LXVIII. Perlata lege Gracchus exSultans, nunC sierose dominasionem senatus a culmine subruisse iactavit. Atque haec actio quum ad contumeliam Patrum tota pertineret, addidit ei quoque ex re non ita magna
magnum sane momentum. Nam ad ea usque tempora.
qui cum populo agebant, ad comitium curiamque respicere erant soliti: Caius ad forum obvertit sese, Posteaque morem illum tenuit, quod verbis non audebat dicere, facto significans, in iis, quae ud rempublicain pertinerent, plebem potius, quam senatum intuendum, atque illius, quam huius ad voluntatem
componendum sermonem ESSE.LXIX. I ac iudiciaria lege Caius multum et senatui ademit roboris, et sibi adiecit; praesertim, quia populus ei decurias instituendi describendique in casad numerum equites potestatem permiserat. Sed ipse quidem haud diuturnum victoriae suae Ductum percipere potuit: senatui quantum inflictum vulnus esset, paucis deinde annis apparuit, quum equites romani,
460쪽
quibus subnisis iudiciorum potestate, Vemre quemlibet ex principibus saeillimum erat, occasione ab tentes , quandoque accusatores Subornarent inimicis, ipsi vero rempublicam impune pecularentur: quod neque in provinciis praetores obviam audebant ire, nec in Urbe leges poterant; quorum alteros terror iudiciorum cohibebat, alteras iudicantium circumve niebat improbitas. LXX. Sed haec deinceps acciderunt: tum Butem perurgens coepta Gracchus legem de coloniis serebat, nominatim Tarento et Capua: eodemque tempore, sociorum etiam benevolentiam captans, paene ad Alpes usque populis italicis, sub nomine Latinorum, civitatem romanam cum suffragii iure permittebat; quo paratam ad Omnia, quae cuperet, sciscenda Conci nem haberet. Senatus propemodum regali licentia, cuncta, quae collibita animo forent, Gracchum s cere sueturuInque esse prospiciens, neque sese ius
suum obtinere posse , donec tribuno studia plebis integra et illibata manerent, adversarium illi collegam
eius M. Livium Drusum nova ratione Comparat, non
qui leges eius intercedendo moraretur , sed qui senatus nomine maioribus largitionibus antiquaret, ut, quibus artibus invaluerat Gracchus, iisdem subverte
LXXI. Non ingenium ad haec Druso, non facundia
deerat: auctoritatis vero, quantum aliis vix provecta aetas conciliat, severitate morum et incorrupta iuventa quaesiverat. Hoc igitur leges promulgare aggresso, Statim Putuit, non tam actionibus Gracchi, quam opibus infensos Patres esse: nam qui, duas ab illo colonius constitui, non serendum ConclamaVerant,