장음표시 사용
441쪽
438 so. PREiΝslIEMII SUPPLEM. Q. Numitorio Pullo. Captam urbem dirui oporter
non dubitatum: de principum Poena quum in consilio deliberaretur, Plerorumque haud ambigua condemnatione , diu agitata Numitorii causa est, quum recens meritum, prioribus quibusdam dictis eius s etisque, quibus aversum a Populo romano animum aperuerat, levius videretur: ad extremum tamen deprecanti venia data: plusque valuit, quod rei romanae Prosuerat, quam quod nocere voluisSe urgue-
XXIV. Ita bello feliciter gesto, maximisque Perieulis liberata republica, quoniam hoc terrore compressa inhibitaque sociorum latini nominis conspiratio fuerat, L. Opimius triumphum petiit, nec imΡ travit: non quin res triumpho dignae viderentur, sed quia de recepti& populis triumphari solere senatus negabat; augentibus imperium , non recuperantibus amissa , honorem istum antiquitus decretum , dictitando.
XXV. Ceterum ille tumultus tumultus enim umritis, quam bellum, suerat) aegros multorum animos magis etiam suspicionibus et cura maceravit; non sine invidia M. Fulvii consulis, Catique Gracchi, quo prae- Cipuo incentore socii ad res novas consurrexisse dicebantur. Igitur neque tum aequis auribus senatus accepit, quod urbes Sardiniae, quum in praetura et insalubri hieme tunicas ad exercitum mitti L. Aurelius iussisset, detrectaverant imperium, et Romae, per legatos, gratiam mittendi obtinuerant: deindo C. Graccho quaestore Circumeunte roganteque, alacri-
I. 24. Cie. in Pison. , eap. 3s . et ibi Aseon. Pedian. Val. Max. II, 8. Nareelliti. XXV. 3 i. g. 25. Avet. de vir. ili., eap. 65. - Plutareh. in C. Graccho, cap. ra.
442쪽
dos auctoritatem adolescentuli, quam imperium Consulis, quam nomen popuIi romani fuisse, obtrectat res eius fremebant.
XXVI. Ab eodem deinde animo, quum prorogata L. Aurelio provincia fuisset, legatique regis Micipsae
Romam venissent, nuntiantes, regem C. Gracchi honoris carasa immentum in Sardiniiam iNeriori misisse, magna Patrum coorta indignatione, legatio reiecta est. Quibus rebus, sicut ira senatus, ita populi sa vor in Gracchum in dies augebatur: cui ut se praeberet, quamprimum in Urbem reverti desiderabat. Con ra moliebantur civitatis Principes, ut eum, quam possent diutissime in externis nationibus detinerent; donec providere, Dae in usum erant, aut averterea eo populi amorem, senescentibus, ut sit, Per absentiam studiis, potuissent. XXVII. Igitur C. Cassio Longino, C. Sextio Calvino consulibus, quum de provinciis ornandis ageretur, M. Fulvio in Gallia, L. Aurelio in Sardinia prorogatum imperium est, haud minus , ut ProquaestOrem Gracchum retineret, quam quia bellum graviter administraverat. Nam et M. Fulvium abesse Potissimum simili de causa voluerunt. Et hic quidem rebus gerendis gaudens, prorogatam sibi provinciam aequiore animo tulit. Cuius, intellecto Patrum tonsilio, tanto minus utilem sibi moram in Sardinia ratus, quanto diligentius optimates eam procurabant, confesti in ex provincia abnavigavit; et quum sumam Prae
enisset, non modo magnis inimicorum querelis, sed etiam non sine plebis ipsius admiratione ae sermonibus , subito Romae conspectuS ESt.
443쪽
XXVIII. Ceterum quum adesse iussus apud cens res, causam suam ingenti facundia, inagniSque rationum ponderibus egisset, statim ei non restitutam modo populi voluntatem, Sed etiam auctam esse apparuit , quum iniuria iacta innocenti videretur. SI pendia enim se scisse duodecim, ostenderat, quum a celeris haud amplius dena Poscerentur: in t ruum usque annum in Prouincia fuisse, quum alios exactus quae sturae arinus in Urbem remiueret. XXIX. Alia deinde de moribus abstinentiaque sua loquutus, addidit, se loculos Pecunia onustos Portasse in Sardiniam , pacuos remnasse: alios G ho S, quas onustas pisio detulissent, auro atque argento refertas domum remisisse. Neque infelicius deinde suspicionem egellanae rebellionis, sociorumque in prava Consilia clam impulsorum diluit. Quibus actionibus uinapud omnes clarior, tum incitatior ipse nam frequenti contentione animus incaluerat tribunatum plebis, matre plurimum dehortante, instituit petere. Ilogaliud maximi motus initium fuit, toto virium Suarum Pondere resistentibus, quotquot vel Tiberio fuerunt inimici, vel illius Iogibus similes alias metuebant. Sed liorum pugnacitas incitamento plebi fuit, quo cupidius contenderet: tantusque die comitiorum conflin xus ex universa Italia, tantum hominum studium fuit, ut in sinitam multitudinem non capiente CamPo, magna pars ex inclis et fastigiis aedificiorum acclamaret.
XXX. Spem enim agrorum varie partim ipsius rei dissicultatibus impeditam, partim locupletum artibus extractam iniquissimo animo serentes, hunc sibi virum
ag. Charis. de Analog. lib. I . pag. 6r. - Plutaret . f. 29. Ageli. XV, ia. - Fragment. Erist. Corneliae apud Pighium. Piniarch.
444쪽
divinitus missum credebant, qui fraternariam legum,
suaria inque ipse in triumviratu actionum acerrimus vindex, et quod intricatum esset, explicare ingenio, et quod convulsum restituere animo ac auctoritate
posset. Igitur quin tribunus fieret, haud magna d hi Latio fuit: in hoc tantum seliciter obnisi Patres sunt, uti non pro exspectatione sua Primus, sed omnino quartus renuntiaretur: ipse tamen paulo post vigore actionum et eloquentia constituit se omnium facile principem. XXXI. Interim colonia deducta est, in Volscis Fabrateria : lustrumque in Urbe sexagesimum Cn. Servilio , L. Cassio censoribus conditum : civium romanorum capita trecenta nonaginta millia septingenta triginta sex censa suerunt. Sequens annMs Q. Caincilio Metello, T. Quinctio Flaminino consulibus, et
bella soris, et plus ex urbanis contentionibus terroris domi habuit. Baleares , ignobilis antea natio, nee temere nisi inter punicos auxiliares cognita, tum Consularis provincia secti, Q. Metello obvenerunt. XXXII. Piraticam iaciebant audacius iam crebrius que, ut solet, ubi primi conatus impune. et cum Ρraemio fuerunt. Hominum ad triginta millia instilus incolunt duas potissimum nam Ebusus, quamquam Vicina, perperam a quibusdam adiicitur ; quarum quae Maior vocatur, et est, ab Hispaniae Tarraconensis litore, ubi Dianium est, spatio mille quadrii gentorum stadiorum disiungitur; centum millia passuum longitudine , trecentorum ocinginta milli Dinambitu patens. Huic deinde intervallo stadiorum s
445쪽
ptuaginta Minor adiacet, quae sexaginta millia passuum Ionga, centum quinquaginta in circuitunumera LXXXIII. Graeci Gymnesias vocaverunt, quia Peraestatem praeter sisyrnam nullis vestibus Operiuntur. Nobis Baleα - recepta est appellatio; sive et ipsa graecae originis, ad iactum landarum, quibus praecipue valent, respicit; sive antiquis sabulis credendum est, nomen a Baleo quodam arcessentibus, quem Herculis Thebani comitem , et ab eo relictum iis locis narrant, quo tempore ad Geryonis abigenda a i menta heros ille properabat. Vtraque insula dives habet solum, omniumque rerum, Praeterquam vini et olei, serax : portus sunt commodi, nisi quod, S Xoso plerumque ore, Curam atque Peritium gubern torum introitus desiderat. XXXIV. Absurda quaedam , ut barbaris, instituta sunt, quae reserri non attinet: illud etiam sapientibus haud spernendum crediderim, quod aurum et argentum neque signant, neque alibi signatum importari sinunt: edocti, ut aiunt, Geryonis culamitate,
eui propter magnitudinem pecuniae bellum illatum ab Hereule suerit. Ergo qui mercede apud Carthaginienses militabant, pecuniam non reportabant domum; sed vinum emebant, cuius cupidissimi sunt, et mulieres, in hanc quoque voluptatem adeo Proiecitin genus, ut Cum piratis unam mulierem quatuor Permutare viris consueverint.
XXXV. Discincti in bellum eunt, scutum ex eorio manu gestanteS, et iaculum praeusta plerum Irae Cinspide , non Saepe serro, eoque eXiguo, praefiXum. Maxima vis in standis est, quas ex melancranide
446쪽
IN LOC. LIB. LX Livi Ni 443 iungi gemis est scite consectas in procliis tornas serunt , Mnn Caput inhientes , altera ventrem , diam tertia in manu est: nec ad idem spatium omni hiis promiscue utuntur; aliae enim ad longiores incitis sunt commodiores, aliae Propiore meta certitas validiusquo seriunt. Η solo genere armorum metuendi sunt, tribuente illis vigorem ac peritiam usu, quem a teneris adhibent: neque matres panem ante dare
dicuntur infantibus, quam scopi vicem Propositum sunda deiecerint. XXXVI. Pacificum alias hominum genus, cum studio
pecuniae plerasque bellorum causas ubiecerant, Paucorum temeritas in calumniam, et ex calumnia in calamitatem traxit: nec enim publico consilio mare infestum habuerunt, sed cupidus triumphi consul, noxiam videri gentem, quam ipse esse innOCenS maluerat. Hoc ita traditum a ratione non abhorret: nec enim duas istas insulas consentaneum ESt, Rrmn romana, quorum non ignorabant Potentiam, in se concitare voluisse. Illud etiam incredibilius, venienti ab alto romanae classi, quod praedam Putarent, ultro occurrisse. XXXVII. Quod satis certum est, vim propulsare
conati, proelium acre secerunt, terrore tamen maiore,
quam damno ; quia Metellus super tabulata navium pelles extenderat, quibus excepta hostium missilia innoxia caderent. Igitur simul Cominus Ventum, et adversus nudos pila coniici coepere , pecudum in morem sublato clamore dilapsi, sparsique in proximostumi los, maiore deinde labore inveniendi, quam vi cendi suerunt: unde infestior miles, plurimum ubique sanguinis sudit.
447쪽
XXXm. ConsuI, facile pacatis Balearibus, reliquum imperii tempus urbibus condendis Consumpsit. Palma Orientem Versus , in occiaua parte insulae Pollentia est posita. In has ex coloniis civium romanorum , quae in Hispania erant, tria virorum millia scripta. Romae triumphum hoc anno M. Fulvius proconsul duxit, quem Massiliensibus sociis adversum infestos et praepotentes accolas auxilio prosectum suisse in consulata diximus. Salluvii praecipue bla filiam urgebant, quorum in agro Condita, nunc invidia sinitimorum, nunc metu, nunquam non odio premebatur. Fulvius tamen res haud sane magnas ibi gesserat, magisque ominis causa triumphus ei d tus videri potest, quod ea prima trans Alpes expeditio romana suit.
XXXIX. Adiuverunt haud dubie spes plebis, er
etae iam C. Gracchi tribunutu, patronisque suis hano dare gratiam studentis. non magis praemium prioribus actionibus , quam incitamentum suturis : et senatus , quem adimi posse honorem desperabat, per se potius tribuere maluit. Triumphavit non de Salluviis modo, sed etiam de Liguribus atque Vocontiis , qui sorte per agrum suum ducenti OCCHrrerant. Secundae M. Fulvii res, momentum C. Graccho quum ad voluntatem serendi leges, tum ad siduciam portendendi a
XL. Ergo omnia subito novis contcntionibus se Vere coeperunt, graviter accusante potentes Cato, Paratamque et popularem Ex nece fratris materiam miris artibus ad inflammandos hominum animos versante. Praecipuum ad haee tolum habebat, violatae
448쪽
sacrosanctae potestatis invidiam, quam ita miscebat omnibus actionibus suis, ut non magis interitum Tiberii, quam populo factam iniuriam, deplorare videretur. σAt vero maiores nostri, inquiebat, Faliscisis bellum intulerunt, quia tribunum plebis Genucium is contumeliose habuerant: C. Veturium damnaveruntis capitis , quod incedenti per sorum tribuno unus . via non decessisset. XLI. n fit, vobis inspectantibus, Ti. Gracchumis isti fragmentis subselliorum occiderunt: vobis in- ,1 spectantibus mediam per Urbem traxerunt, ne quis is locus crudelitatis eorum nota vacaret, Et Cuius inis Capitolio erepta vita fuerat, eius exanime cadaver in is amnem proiiceretur. Quid iam de amicis eius quera n qui indefensi indemnatique supplicio allecti sunt ris idque in ea civitate factitatum est, in qua capitalis D noxae reos , Si sorte lateant, ante Suarum aedium D larcs occinente tubicine vocari in iudicium mos D eSt, neque prius in suffragia iudices mitti . Tam illis religiose, tamque circumspecte, ubi de capite ci-
is vis quaestio esset, agendum ESSE CenSue 'unt. DXLII. Haec atque talia, quum praeter proprii doloris stimulos, etiam Oratoris arte, eoque Voci S Sono dicerentur, qui rebus ipsis mire congruebat, toti populi roinani Iacrymae concitabantur. Ergo Caius, ubi satis accensos multitudinis animos vidit, leges initio duas promulgat, quarum altera vetabat honores Petere eum , cui a populo abrogatus magialmitis esset: altera dicere causam in iudicio pomii iubebat eum, qui indemnatum in magistraIu suo croilale evulisset.
XLIII. Hae leges aperto M. Octavium et P. Portl-
449쪽
lium petebant: quorum illo tribunatu se coactus ab dicaverat, Popillius amicos Tiberii quosdam in exsilium eiecisse dicebatur. Ex his Popillius, non exspectato populi iudicio', solum vertit: Octavium Cornelia servavit, Cuiusque, matris se dare hoc yrrectus dicens, ipse antiquavit Iegem suam; non renitente popuIo, qui et pietatem filii Iaudabat, et mulierem non ob liberos modo , sed etiam patrem Asricanum magnopere suspiciebat: cuius rei indicium statua quoque praesert ei nomine populi posita, cum hoc siti Io: Cornelia mater Gracchorum. Sed et Caius, minime
ignarus, quanti eam cives sacerent, eius mentione nonnunquam ad exagitandos adversarios abusus est: ut quum conviciatorem quemdam increpans. ει Tuneis Corneliae, inquit, ausis maledicere, quae Tiberium M peperit 7 qua porro fronte Corneliae te comparas, is quae se diutius mulier, quam tu vir a viro absti- . nnisti Τ is XLIV. Atque huiusmodi dictorum frequens ama lentia nunc otiam in orationibus eius Comparet. Ceterum modis omnibus et pIebis extollere potentiam, et senatus auctoritatem deprimere cupiens, Plura maioraque, quam frater Tiberius, audebat. Principium ab agraria lege fuit, qua acrius atque plenius cavit, ne quis contra legem Liciniam plus quingentis iugeribus haberet: utque ager Publicus paversius disideretur. Triumviros agris dividundis seque et M. Fulvium denuo creavit, C. etiam Crasso in societatem
XLV. Portoria quoque et vectigalia nova constituit
450쪽
ex Asia et Attali regis hereditate; quo respublica tantis largitionibus sufficeret. Nam et militari lege,
qua minorem annis septemdecim rogari sacramento vetuit, vestem gratuitam militi dabat; et annonaria pauperibus frumentum menstruum dividere semisse et triente instituerat: quae largitio quum esset nimia, exhauriretque aerari uini et plebem ad desidiam au caret, boni repugnabant; sed a pluribus vincebantur. Sumptum praeterea incredibilem munitio viarum suscepta absorbebat, non ad utilitatem magis, quam gratiam et decorem, omnibus exacte dispositis. XLVI. Ducebantur rectissimae per agros Viae Ρartim saxo quadrato, alibi glarea stratae: ubi torrens aut Caverna ruperat iter, I Ontes imponebantur, nutcomplebantur depressa, doneC totum opus nequa- Iem ubivis iaciem praeserret. Id deinde milliaribus distinguebatur: quorum notas et numerum iustis intervallis positae ex lapide columnae indicabant: paulo minus octo stadiis in singula milliaria tribuebatur. Ad hoc frequentes secundum vium erectae erant Pi Iae , quarum ope, qui iter sacerent, commodius inscendere in equos, usu ita serente, POSSent. XLVII. Haec aliaque per se curabat, mire susti tente vigore corporis ad omnia, quae animus imperasset:
mirabanturque eum homines, cum Iegatorum, mugistratuum, eruditorum , militum, opificum caterva incedentem , sussicientemque unum omnibus, et D mO- rem universorum ita tuentem humanitate, ut tamen gravitatem eius cuncti revererentur. Sed ista maiorem iuveni invidiam excitabant, quum nihil intactum