Joh. Helfrici Jungken M. L. Chymia experimentalis curiosa, sive Medicus praesenti seculo accommodandus per veram philosophiam spagiricam. Rerum naturalium veris fundamentis exornandus, & faciliori omnis generis morbos curandi methodo illustrandus con

발행: 1684년

분량: 969페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

. Da Furnis.

In hoc ita parato furno instituimus destillationem,Vet,imposita craticula carbonibus,vel in horum defectu si craticulam extraXerimuS,

lignis, ramini cinereo impositis, & incensis. Ignem vero tunc regimus , vel parce apponendo ligna, vel retrahendo paulum ignem, donec fortiori opus habeamus,ubi tum augeri pro lubitu rursus poterit. Hunc furnum aliis Commodiorem inveni semper,quoniam deficientibus carbonibus , si saltem ligna suppetant , ubique destillationes instituere potuimus. In superiori tamen parte relinquenda sunt foraminuta quaedam , ad ignem regendum , quae pro igne minuendo claudi, pro augendo vero aperiri rursus possunt. Si magis compendiosiorem velimus furnum , inprimis ubi lateres desunt, accipimus ollam magnam,spitam as quatuor vel quinque

lonπam, in hac fundum perforamus, Caute tamen, inque media olae parte foramen ordinamus carbonarium, & supra hoc, ut in superiori , per parva foramina , baculum ferreum imponimus , ad imponendam capel Iam. Tunc lutamus ollam intus optimo luto,pollicis crassitie , vel aliquot digitorum. Hanc ita exsiccatam ollam imponimus craticulae ferreae, lateribus aliquot superpositae, &habemus furnum in casu necessitatis sat commodum,& opportunum.

62쪽

De Furnis.

Si operationes digestionis furnum sequirunt, in quo dierum multorum spatio, ignis

Continuatim, fovendus, structura fiat modo insequenti: Erigatur turris rotunda,vel quadrata, longitudine spitamarum octo, vel decem, latitudine duarum, in superiori vero turris parte angustior , in inferiore vero versus craticulam latior. Supra cinerarium spitam aealtitudinem non exsuperans, ponatur craticula,& immediate supra hanc, in hoc vel illo furni latere, fiat foramen, per quod ignis calor,in furnos laterales apponendos, &peculiaribus suis cinerariis,pyreteriis, craticulis, ac foraminibus , ad regendum ignem, capellisque arenariis instructos, transferatur. , Turris longior piger vocatur Henricus, Carbonibus repleatur,& desuper operculo rotundo, arenae in circulum impositae,impresso, firmiter orificium occludatur, ne aere attracto omnes carbones , qui alias in inferiori furni parte supra craticulam ardere debent, accendantur ,& solum calor per foramen laterale in appositos furnos transferatur.

Haec de furnis magis necessariis r sequuntur vase , quae adhibitionis ratione multum Variant et is dam enim mediate, quadam im- meae te , igni apponuntur, S ummis terrea

63쪽

mel vitrea, vel metallica, diversarum figurarum, pro diverso artificis scopo. Ex terra fiunt capellae arenariae , sepius

etiam retortae, & cucurbitae cum alembicis, hae vero ex vitro, multo fiunt praestantiores, sicuti quam circulatoria, phiolae, receptacula,&ca

Si retortae vel aliud vitrum igni immediate debeat apponi, prius luto circundatur; Si vero non lutatum igni apponere placeat, supponatur operculum inversum, arenae manipulo impletum, ut a ruptionis periculo immune fiat, tum furni orificium claudatur patina terrea foraminata,quae pro regendo igne inser viet,si excepto unico foraminulo , omnes reliquae

claudantur rimae.

Si tamen retortae diuturniorem fortissim umignem sustinere debeant, fiant ex ferro fuso, suae inserviunt optime in destillandis Mineralium spiritibus, C.C. Cfanio, Viperis,&c. Vel sumatur olla ferrea huic operculum ex terra figulina ita aptetur, ut alembi cum si lubet vitreum , vel terreum, imponere possis rhaec tibi inserviet olla pro spiritu salis armoniaci martiato, aliisque Mineralium spiritibus destillandis. Reliqua vasa metallica, ex cupro, ut plurimum constant, ut vesicae, & ala enum,r tam

64쪽

De nou. 4

tam Balneo Maris , quam vaporis inservientia.

Balneum Maris, ubi per aquam ebullientem , vitrum materiam continens calest, maxime variat: omnibus tamen praefertur methodus, per arenam humidam, tum ratione securitatis, tum ratione graduum caloris,quossem per aequales ministrat. Rhenum sit oblongumM pro lubitu sat capax, ut aliquot cucurbitae imponi queant, circa medietatem internam circulum habeat, in quo baculi ferrei requiescant , ut eis laminam ferream vel cupream , multis foraminibus perviam superponere, huic vero foraminulatae lamina', pannum forte cannabinum, vel stupeum extensum, superinducere, & tandem hanc cavitatem arena replere, huic vero cucurbitas imponere possimus : Tum inferiori alieni cavitati aqua indatur, cujus bullientis vapor arenam humectando calefacit, dc hinc impositas cucurbitas,aequali semper calore, absque ruptionis periculo ferit. Si Balneum Vaporis desideres, alieno ob longo impone operimentum ligneum, foraminibus rotundis , pro magnitudine cucurbitarum imponendarum, praeditum: his fora

minibus sacculi ex forti stupa alligantur,& his

sacculis cucurbitae imponuntur , nec tamen

C s aquam

65쪽

42 Da Furnis.

aquam attingant, sed bullientis saltem aquari. Vaporeas assi ciat. Observandum vero hic , ut semper rea Cfundatur aqua calida , ne affusa frigida interrumpatur caloris aequalitas, vel vitra admissa frigida rumpantur, semper namque debet adesse sufficiens aquae quantitas , ne aqua deco- , cta, alienum detrimentum patiatur, & sacculi

adurantur.

Vesicae cupreae optima forma haec est: Altitudo sit duorum pedum, inferior angustior, stiperius vero latior sensim , ut capiat sedecim aquae mensuras, ad collum usq ue,quod non sit amplius, quam ut manus immitti possit. A lembicus ex puro stanno Anglico paratus sit, cujus collum, vesicae immittendum, dimidium pedem longum esto: Alembicus hic refrigeratorio cupreo artificiose impositum, ecferruminatum sit, ut rostium & collum prodeant : Refrigeratorium satis amplum sit, ut aqua Alembicum transcendat dimidium pe- demin circumcirca tres latos digitos: nec epistomium desit, quo aqua calefacta depromi,&frigida rea flandi rursus possit. Tigilla ad fundenda & liquanda Mineralia

66쪽

pressam igni fortissimo injiee', & si maneat

CompresIa, licet multas acquirat rimas, bona terra est , si vero violentia ignis in pulverem V rtatur, huc inconveniens Crit. Hujus terrae optimae pulveri satae& cribratae sume partem unam, adde dua S partes terrae in furno figulino crematae,&pulvcrisatae,& laterum pulverilatorum partem unam , has Commixtas terras aqua humectato , &cum laumectata per diem S noctem quieverint, optime iubigantur pedibus, tandem etiam mani bus,& terra parata est.

Si tunc in defectu figuli tibi ipsi tigilla fin

genda veniant, typum seu formam e ligno duriori tornare curato , quam dividere in partes possis, &annulis ferreis circumjectis conjungere rursus: hanc inunge intus lardo, & tunc impositae terrae, pistillum ligneum, pro formanda interna crucibuli figura, aptatu, malleo ligneo concutiendo imprime , primatamen vice leniter, postea vero si exemptum fuerit & leniter exsiccatum , denuoque typo indi tum, aliquoties fortiter pist illo cudendo, ti gillum estorma. Si test et ex hac terra sint conficiendae, ea fere exsiccari poterit antequam typo imprimatur, non enim profunde his pistillum propter formam fere planam , nec profundam,imprimi necesse habet.

67쪽

Si Salia forti igne sustinere debeat crucibulum , fortissimo igne ustum sit,sicuti Hassa cum :& si mixturam ingrediantur pulverisatilateres, tum quo diutius igni committuntur, eo fortiores fiunt.

Si catilli cineret, quos vulgo Eapultir vocamus , CXpetantur, sumito cineres delevi ligno sagino,ceu meliores, cribro inditis superfunde aquam, &carbones cum crassamentis reliquis in cribro relinquentur, subtilioribus cineribus in vas suppositum descendentibus: subtilioribus his cineribus superfunde recentem aquam ad eminentiam , quiete por duas horas concesia, decanta aquam, & recentem reaifunde, hocque repete tam diu, decantanodo reaifundendoque aquam, donec omne sal extractum, & aqua clara decantetur e Tunc restitans in fundo cinis subsiccus Comprima- rur in globulos, qui ad aerem fatis exsiccati in fornace figulina iterum urantur, ut omne impurum abscedat: his pulveri satis cineribus superfundatur aqua fontana , & relinquatur ad quatuordecim vel odio dies, tunc decantetur

aqua. Quo facto huic elixi viato & purificato, cineri affunde de novo aquam, & baculo agitato ut turbetur, hanc turbidam cinere aquam subito decanta in aliud suppositum vas,ut crassores cineres remaneant, quos remove, cinC-

id res

68쪽

SIo Rumis. 4s res vero cum aqua decantatos, quando subsiderunt, exime, semel adhuc recentem supeNfunde,& ut prius procedito, aquam turbatam decantando, crassiori relicto , &subsidentia facta , subtiles exsiccando cineres , & seris vando. Si possunt haberi cineres sarmentotum vitis,ad hoc opus eligantur. Υum recipe ossa vitulina, vel ovilla,medulla carentia , haec ad albedinem calcinata&pulverilata, perque cribrum transmissa , in porphyrio redigantur in pulverem, sequenti usin inservientem. v. g.

Rec cinerum purgatorum partes duas. cinerum ex ossibuspartem unam.

- . Rec cineris purgati l J.pond eisit. Ogium calcinator. O pratarat. Di Argilla purasubcarulea bij.9j. Haec mixtura aqua fontana irroretur , ut saltem cohaereat, hἀcque impleatur mortariolum , manibus quodammodo imprimendo, superamineiatem vero removendo , dc tribus

vel quatuor pulsibus pistillum in id cudendo

tunc insperso per cribrum polline osseo, uno atque altero pulsu superaddito, abstersum pistillum apponatur , catillus vero cum morta- riolo cineribus impositum exprimatur, & ad exsiccationem reponatur.

69쪽

4s . De Furnis.

Multi loco aquq mixturam irrorant cerevi. sia pingui , albumine ovi&c. sed tum facile laxiores pori relinquuntur cum pingues tifcrassiores cerevitiae & albuminis particula combustae fuerunt: qui tunc facile praedantur Metallum purum. Testie ex solis fiunt cineribus purgatis, Cinculo ferreo majori inclusis, & globulo lapideo hinc inde versato Cavitatem imprimendo. Iahis vero tantillum argenti a testis una sorberi,

i non tacendum , quod tamen in maJori exco. ctione non magni faciendum.

Si catilli conficiuntur eX solis cineribus o seis,solutione nitri humectatis,& pollini Oileo aspersis, tardius, subtilius, &absque periculo Metallum purificatur, nec quicquam de Me. tallo puro praedatur. Et si ad hoc opus possint haberi ossa, Ac spinae piscium, omnibus praese.

rendi essent.

N ibi lilsimos omnium fieri ex spatho solii. tione Vitrioli irrorato, D.Cardilucio lubenter

Pollenosseum vulgo silar vocatum, Sine quibus boni catilli non conficiuntur , sit ex ossibus cranii vitulini anterioribus, percoctionem a pinguedine depuratis, & ad albedi. nem calcinatis, inque porphyrio subtilissime tritis : cum vero aqua de novo humectatis, inque

70쪽

semel calcinatis , tunc refrigeratis,&tandem sobtilissime tritis hoc insternitur catillis, ne rimas acquirant , & massa exploranda eo melius decumbat.

Modus purificandi argenti hic est : Prius

tegula furnicata Cum catillo furno immittatur , tum sensim ignis admoveatur, Ut sensim omnia candeant, hoc visio, immitte plumbum granulatum chartae involutum , forcipe desuper tenendo,ut ita sensim liquescat, & in catillum decidat : tunc quando hoc immissum plumbum argenti vivi instar apparet,immittitur per vices argentum purificandum, & invicem funduntur tam diu, donec non amplius movetur & circumrotatur Metallum, sed immotum quasi argentum vivum repraesentatur, quo facto aquae tantillo astuso, omnia refrigescant & forcipe eximantur. Plumbi admiscendi pondus noveris, si constet admixta argento aeris quantitas , si enim argentea massa tertiam partem aeris vehat , suboetu plum plumbi requiritur, si aliquantum minus, sub

sextuplum. Non tamen una vic plumbum teste ingerendum , sed ubi languidius fluctuat

massa de novo astuso plumbo eXcitetur , ut cursum suum alacrius Continuet. Tegula furnicata est vas terreum, oblongum

SEARCH

MENU NAVIGATION