Tractatus de octavis festorum quae in Ecclesia universali celebrantur, in duos tomos distributus, auctore Jo. Baptista Pittono ... Tomus primus secundus De octavis communibus

발행: 1739년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

moratione octavae , dicitur tant dira in Missa Ο. ratio secunda de Feria , & si tale Festum veniat co die , quo occurrit Simplex , in Missis privatis dicitur quidem tertia oratio de eo , sed non ali Missa solemni. Quod si Festum sit duplex pri naae classis , ct occurrat die decima Decembris, in Milla tam solemni quam privata nihil de Octava , nihilque de Festo simplici S. Melchiadis, oc nihilominus Gloria , & Credo , ac Praefatio de Conceptione, nisi Missa de Festo haberet for

1aia alicubi propriam . Impedita tamen die deci ma quarta a Festo novem Lectionum, & in eam incidente Feria quarta quatuor Temporum , in Cathedralibus & Collegiatis Ecclesiis cantantve duae Missae , etiamsi Festum ut duplex primae classis , quia Rubrica Missalis rit. 3. sub numer. 2. in fine excipit tantum ab hae obligatione Vi gilias : ergo non Ferias Temporum . Una igitur cantanda est de Festo post Tertiam , alia de Feria post Nonam . Itaque si Festum fuerit semi- duplex , in ejus Missa dicitur secunda oratio de Octava , & tertia de Spiritu Sancto : si fuerit duplex minus vel etiam majus , dicitur secunda Cratio octavae tantum : si fuerit duplex primae vel secundae classis , dicitur dumtaxat oratio unica & semper , cum Gloria , & Credo . In al. aera vero Missa de Feria quarta Quatuor Temporum in colore violaceo dicenda , & sne Gloria , orationes dicuntur ut in illa Feria in Pro-Prio de Tempore . In Missa tamen de Festo di. citur Praefatio de octava , nia sorsam Festum habeat propriam e in Missa vero de Temporibus dicitur Praefatio communis , ut patet ex superius dictis.

Quia tamen in pluribus Dominiis die decimal

Decembris , quae est tertia infra octavam Conceptionis celebretur Festum Translationis Almae Domus Laurentanae sub ritu duplici majoris , si contingat alicubi illud sorsan transferri in diem decima quartam Decembris , seu in septimam infla Octavam Conceptionis di simul eodem

612쪽

die occurrat dicta Feria. quarta Quatuor Temporum , in Missa de Festo , omissa commemoratione Conceptionis ex ratione iuperias allata in OL iscio, si commemoratio quidem illius Feriae Tem- Porum occurrentium , attamen in fine legitur Evangelium S. Ioannis , non verti illud Feriae propter ipseitatem , quam habet cum illo de Fe-ilo: utrumque enim est Missus est Angelus Gabriel ia Deo . An vero ob identitatem Evangelii , in

Cathedralibus & Collegiatis cantandae sint duae Missae , affirmative respondeo , siquidem aliud est , qubd non sit bis dicendum idem Evangelium in una eademque Missa de Feria in Die in- .fra octavam non impedita : & aliud est , quod bis cantetur in duabus Missis distinctis, interposita

etiam una Hora Canonica , quae est Sexta : Praeterqu/m quod in reliquis Missa de Feria omninoldiffert a Missa de Festo: unde etiam in hujusmo di occurrentia exequi debemus praeceptum Rubricae volentis duarum Missarum decantationem in Feriis Quatuor Temporum occurrentibus in

Festo duplici . In Missa denique de dicto Festo

Almas Domus Lauretanae dicitur Praefatio de Beata Maria , cum Versiculo Epo in Festivia

Sive autem ossicium sit de Die infra octavam Conceptionis , sive de alia Die alicubi occurrente. infra octavam specialem altioris ritus , sive etiam de Festo semiduplici , dici possunt quaecunque Missae Votivae privatae , dc de Requiem . Quod si quis in Festo semiduplici , vel quando alicubi fit de Die infra octavam digniorem , dulcere velit Missam de Beata Maria , dicere debet de octava tanquam de Tempore , sed more Voistivarum sine Gloria , & sine Credo , nisi sit Sabbatum , quia tunc dicitur Gloria ratione Sabbati : Et hoc claro patet ex sequenti Sacrae Rituum Congregationis Declaratione , nempε : Septim. quoitur : An qui in Sabbaro infra octavam Beata Virginis Maria recisa; metum intellige semiduplex da aliquo Sancto , eo die OGurrente vo- Tomus Secundus . lana s

613쪽

'tins celebrare Missam Volivam de Beara Marra Visa Ane renearur celebrare Missam festivam eum Guririo Credo ' Et Sacra Rituum Congregatio , sup-Iplicante P. Procuratore Generali Congregationisi Canonicorum Regularium Lateranensum , ad se lptimum Dubium respondit , A rmarive , sae senes

est apud me , prout supra stat & jacet , Ela ita

Iam compendiose refert P . Merati rem. r. Addici ad Gaetant. pari. 2. in Indice , sub numer. 474. lQiiod si in Sabbato non dicitur Credo et ergo ex-ltra Sabbatum neque Gloria. ISatis de Missa : Accedamus ad Vesperas . Ita-I 3que Vesperae de infra Octaram Conceptionis Bea-ltat Mariae Uirginis modo sunt integrae , modo alCapitulo , modd cum sola commemoratione , ct Imodo etiam sine commemoratione . Sunt integrςl1emel in Ecclesa Universali , quando non oc-l

currente Dominica , die nona , & decima suc-lcestivis Decembris Ciscium est de octava , nam ldie nona Uesperae sunt integrae de eadem Octaval& dicuntur ut in secundis Vesperis Festi , juxta lRubricam Breviarii de Octavis , risu . sub nuclmer. s. cum commemoratione Feriae, & S. Melchiadis . Dixi , in Ecclesia Universali , nam fallit regula in pluribus Regnis , Dominiis , Provinciis , Dioecesibus , Religionibus , in quibus die decima ejusdem Mensis si ex concessione Apostolica Ossicium duplex majus de Translatione AIme Domus Lauretanae , quod Festum impedit integras Vesperas de octava Conceptionis , die nona praecedenti . Ubi autem dicto biduo occurrit alia Octava minus digna , & Ossicium sit consequenter de Conceptione , in Vesperis de octava digniori fit commemoratio alterius octavae particularis minus dignae , & Feriae , ac S. Mel chiadis.

Ast Ubi simul occurrit octava dignior, vel al Ii3i tioris ritus , si dictis duobus diebus nona ct de

citra

614쪽

C o N C E P T. B. M. v. 6rae ima Decembris agendum sit ibi de illa Oct,vit

cum integro ossicio , veluti de Dedicatione Ecclesiae , vel de octava alicujus Patroni Principalis Loci , Vesperae dicuntur de octava particu. ilari , cum commemoratione de octava Universia-Ii Conceptionis , ac etiam de Feria Adventus , dc ultimo loco de Festo simplici S. Melchiadis Papae Martyris . In illis autem Regnis , Civitatibus , Religionibus , in quibus Conceptio est Patrona , ver in illis Ecclesiis , in quibus ellTitularis , & consequenter Festum duplex primς classis , si simul ibi occurrat alia octava ejusdem xitus seu classis primae , Vesperae ibidem dicendae

sunt de Conceptione , cum commemoratione alterius octavae in Loco vel Ecclesia simul occurrentis c licet sit de Patro io vel Titulari θ & Feriae , ac etiari de Festo smplici S. Melchiadis . Quod si Conceptio ritum habeat duplicem prime classis , & alia octava simul occurrens , sit de Dedicatione Ecclesiae, sicuti in paritate ritus credimus Octavam Dedicationis esse digniorem octa. va Conceptionis, se die nona Decembris in Uesperis de octava Dedicationis set commemoratio de octava Conceptionis , deinde de Feria Adventus , & postmodum de S. Melchiade. Dictae vero Uesperae de Die infra octavam Conceptionis Beatae Mariae Uirginis semel tantum pollunt este a Capitulo , & quidem in Ecclesia Universali , nempe die undecima Decembris , sdie sequenti ossicium si de Die infra octavam , squidem in secundis Vesperis de S. Damasis Papa Conseliore a Capitulo fit de octava, cum commemoratione de praecedenti semiduplici , & Foeri ae . Quod si hodie sat de octava , di cras de Festo semiduplici , hodie Vesperae sunt de octava usque ad Capitulum exclusi vi , sed Capitulum de Semiduplici sequenti , cum commemoratione octavae , & Ferie : ita in Ecclesia Universali die decima Decembris fit de octava , & Uespe. xae dicuntur a Capitulo de eodem S. Damasio , cum commemorationibus , ut supra . At si OD

a a ficium ι

615쪽

scium hodiernum sit de altera Octava , vel digniori , ut de Dedicatione , vel altioris ritus , ut de Patrono Loci , aut de Titulari Ecclesiae , ct cras sat de Festo iemi duplici: vel e contra hodie fiat de Semiduplici , ct cras de Octava , in primo casia Vesperae erunt a Capitulo de Semi- duplici sequenti , cum comi remoratione de Oaxa particulari , deinde de Uni eri li, & post- . modum de Feria : In secundo verb casu Capitulum erit de octava particulari , cum commem ratione de octava Universiali , & de Feria . Si vero die decima quarta Mensis occurrat Feria quarta Temporum , in Uesperis illius Diei pro commemoratione ejusdem Feriae dicitur Gratio

Dominice. s

Fit autem in Vesperis sola commemoratio de octava .Conceptionis, s hodie sat de Octava, &cras de Duplici minori ve I majori , ut die duo. decima Decembris fit in Vespexis de sequenti Festo S. Luciae commemoratio octavae , & Feriae.

Quia vero si hodie sat de Festo iemiduplici , &cras de Die infra octavam , Semrdupsex habet in Vesperis Commemorationem post Octavam , s. quidem Caepitulum est de octav , deinde commemoratio de praecedenti Semiduplici: Gavantus Tamen quamdam invenit concurrentiam , in qua Festum semiduplex habet commemorationem auteillam octavae , quando scilicet hodie si de Semiduplici , dc cras de Duplici minori vel maj xi infra octavam , nam Vesperae sunt de Dupli. ci sequenti , cum commemoratione prius de Scimiduplici praeced nil , & postmodum de Octava,

ut videre est apud ipsiim rom. a. ses. 3. cβρ. D. sub num. 39. ubi etiam tradit exemplum ex Breviario desumptum in hisce pracius nostris terminis , nam in iecundis Vesper s semiduplicibus S. Thomae , quando concurrunt ratione translationis cum primi duplicibus S. Silvestri Papae , Vesperae in dicto Breviario ordinantur de sequenti , cum commemoratione prius de S. Thoma Can Iruariςnsi , deinde de quatuor Octavis . Dictam l

616쪽

autem Gavanti observationem in senilibus reti

mendam cum laude recipit Guyetus νn mortale. Lbr. 4. seir. I. cf. 13. qu/st. 9. ρv. 276. iuxta edit. Vener. de anno I 72'. post Parisien: de anno

16sq. ubi & ipstim illustrat Gavantum novo Spulcherrimo exemplo In nostra vero octava Conceptionis casus est , quando Festum Semidu plex S. Damasi Papae celebratur die duodecima Decembris in Feria secunda , squidem Vesperartune sunt de Festo duplici minori S. Luciae, cum commemoratione prius de praecedenti Semidupli

et S. Damasi , deinde de Octava , dc ultimo de

Feria.

Non fit denique in Uesperis commemoritio de octava Conceptionis , si die sequenti vel praecedenti ossicium sit de Duplici primae vel secundet classis : Quod si hodie agatur de Duplici secundae classis , ct cras sat Oiscium de Die infra

Octavam , tunc dc eo casu in secundis Vesperis de illo Duplici fit commemoratio Octavae , deinde Feriae , juxta Rubricas . Datur tamen &alius casus omittendi commemorationem octavae, licet Festum infra eam occurrens , non sit duplex primae vel secundae classis , nam cum in pluribus Regnis , Diceeesbus , dc Civitatibus die decima Decembris celebretur ex concessione Apostolica Festum de Translatione Almae Domus Lauretanae sub ritu duplici majori , ibi. in utris. que Vesperis omittitur commemoratio de Octava Conceptionis , non quidem ratione ritus , sed ratione Festi de eadem Beata Virgine , quia juxta regulam Rubricii larum non fit bis de eodem in eodem olscio : dc confirmatur ex pluribus Decretis in similibus factis , dc supra relatis insta octavim Nativitatis ejusdem Beata: virginis pro Festo SS. Nominis ipsius. Caeterum insta hanc octavam possunt in vesperis fieri aliquae commutationes ratione Festorum infra eam occurrentium : nam primo , si

alicubi fiat die decima Decembris de Festo unius Martyris , me ibi agatur de Alma Domo Lau. Qs, 3 rati

617쪽

retana, die praecedenti commutanda esset in Vestperis pro Festo simplici S. Melchiadis Papς Martyris Antiphona , Uersiculus & Responsorium , ct sorsan oratio ; quae omnia sumenda erunt ex . Laudibus in ejus Communi . Alius casus commutationis in Vesperis dari potest pro duobus Sanctis Doctoribus successivε celebrandis . Ita

anno r738. apud Minores observantes S. Francisti : cum enim die quarta Decembris agant de

S. Barbara sub ritu duplici die vero quinta de Die octava S. Iacobi de Marchia , & die septi.

ma eo anno occurreret Dominica, Festa duorum

SS. Doctorum Petri Chrysologi , & Ambrosii fuerunt necessario translata , & juxta Rubricas Optime reposita , unum post aliud , infra hanc loctavam , nempό die nona Mensis in Fertia tertia Festum S. Petri , & die decima Festum S. S. Ambrosii in Feria quarta : ideoque considera-tε & bent adnotatum fuit in secundis Uesperis de S. Petro Capitulum de Festo sequenti S. Ambrosii , cum commemoratione praecedentis per Antiphonam Amavit eum Dominus , ut in secundis Vesperis de Communi Confessoris Pontificis , quia Antiphona o Doctor optime reservata fuit S. Ambrosio Capitulum habenti . oratio vero S. Petri non est in prςdicto casu commutanda, quia licet in fine conveniat per aliqua verba cum illa S. Ambrosii , per multa vero pr cedentia variat .

omnino.

Dicta verb concurrentia de duobus Sanctis Ec-l raroclesie Doctoribus , cum commutatione Antiphoris in Uesperis , ne bis dicatur , O Doctor opti est juxta casum universalem; sed extra hanc octavam Conceptionis : quando etenim die septima Martii occurrit aliqua ex Dominicis privilegiatis , Fellum S. Thomς Aquinatis Doctoris transfertur in diem undecimam ejusdem Mensis , ideoque secundς ejus Uei perς concurrunt cum sequenti Festo S. Gregorii Papς itidemque Doctoris : Et cum hujusmodi casus ultima vice contigerit anno 17 34. in quo eadem die septima Martii n

618쪽

tii occurrebat Dominica Quinquagesimς , ego , translato ut supra Fello S. I homς, pro ejus com memoratione adnotavi in Vesperis ad varietatemI' Antiphonam de suo Communi , scilichi , Hie Viri despiciens Mundum , ut videre est in quarto meo Romano Divinorum ossiciorum Decennio ab an. t no Domini et 33. usque ad annum I 742. inclusiae :& hoc antea adnotaveram in mea Collectione det Sacris Ritibus edita Venetiis apud Patrem meum

l pag. 48r. Quia tamen supra vidimus translatum Festum S. Petri Chrysologi , ct eo die celebratum illud S. Barbarς , ortum fuit Dubium , an revera sic esset agendum, vel potius celebrandum Fellum S. Petri , translato illo de S. Barbara Ad quod Saera Rituum Congregatio in Ein len. sub die s. Maii 1736. declarando respondit , quod

ubi celebratur Festum S. Barbara sub ritu .uplici , etiamsi siue speciali solemnitate , fiet de illa Ossicium ,

prout habet Reverendissimus P. Merati tom. 2.par. I. in Indice, sub num. 28s. par. 694. lIn nostro autem casu infra octavam Conceptio. Inis facilius potest contingere commutatio Antiis phon ς ad Vesperas dc Laudes pro commemoratione S. Ambrosii Doctoris in Ecclesia propria , in qua si ejus octava : nam si ibi transferatur Festum S. Petri Chrysologi itidem Doctoris ratione Rominicς privilegia tς illud quandoque incidentis r die verb sequenti seu quinta Mensis agendum si in eadem Ecclesia de aliquo Festo Dioecesano , Oricium dicti S. Petri transfertur infra octavam Titularis , & sic forsan in utrisque ejus Vesperis facienda erit dicta Antiphonς

Commutatio pro commemoratione S. Ambrosii .

Ad Laudes vero in dicto Festo S. Petri sic ut prς sertur translato , sumenda quidem est pro commemoratione S. Ambrosii Antiphoua O Doctor optime, sed . non tanquam ex primis Uesiperis, sed tanquam ex secundis , ita ut si dicta Antiphona non inserviret pro utrisque , sumenda esset ex

619쪽

versiculus & Responsorium : cum enim Dies infra octavam non habeat primas Vesperas , nihil sumendum est ex eis occurrentia identitatis Antiphone ad Laudes. Pod certε non bene observant aliqui Calendaris fς , qui quotiescunque in Laudibus alicujus Festi habent ipsestatem An

tiphonς , pro commemoratione sue octavς remittunt ad primas Vesperas : & tamen Rubrica Breviarii de Octavis , risui. 7. sub numer. 3. clare prςscribit , quod in Vesperra infra Octavam omnia sic tur sicur in secundis Hesperis.

F. VII.

De iis , quae speaaist ad

Dominicam infra Octavam Conceptionis Beatae Maria Virginis.

Dominica insta octavam Conceptionis Aea

tae Mariae Virginis potest esse secunda , vel etiam tertia Adventus . Erit secunda , si venerit die nona vel decima Decembris: erit verb tertia , si occurrerit die undecima , duodecima , decima tertia , vel decima quarta ejusdem Mensis . In quamcunque diem infra Octavam inciderit haec Dominica , si non fuerit impedita a Festo duplici primae classis , Ossicium fiet ut in Psalterio , in colore violaceo quoad Chorum , sub ritu semiduplici . Dixi , in colore

violaceo , quia est exceptio regulae , sicuti est exceptio Dominicat: nam aliae Dominicae non privilegiatae , infra aliquam octavam occurrentes , assumunt colorem Octavae : istae vero , majores nuncupatae , proprium retinent sbi a Rubrica

620쪽

specialiter concellum , licit infra octavam oe- Currant . Multa tamen habet propria haec Do ci minica , sive secunda sit sive tertia , & ideo ex Droprio loco sumenda . Quia verb incipit a primis Vesperis , nulla die potest ipsas habere inte. gras , bis dumtaxat eas dividit a Capitulo , di in reliquis nunquam suam amittit commemorationem , non ibium quia est privilegiata , verum etiam , quia nulla datur unquam Dominica cujusvis Temporis , quae saltem in suis primis Vel-

peris commemorationem non retineat , quodeun-que sit Festum praecedens cum ea concurrens . Percurramus 'tamen cunctos Dies insea octavam , ut prins Videamus varium Vesperarum ordinem in Ecclesia Universali , deinde in particulari . Itaque si Dominica veniat die non a Decembris , in secundis Vesperis de Festo Conceptionis fit commemoratio Domini eae sequentis , licEt Conceptio in Ecclesia propria celebretur sub ritu duplici primae classis & si alicubi occurrat ali ira Dies infra octavam specialem, nihil fit in hiice Vesperis de ea . Si vero incidat in diem decimam ejusdem Mensis , Uesperae in Sabbato usque ad Capitulum exclusive iunt de Octava Conceptionis , .sed Capitulum fit de Dominica sequenti , cum commemoratione octavae Conceptionis, ac etiam de Fesso simplici S. Melchiadis Papae Martyris . Ubi autem die nona in Sabbato occurrit Festum semiduplex , ut Uene. tiis de S. Proculo Em scopo Coniselibre , iterum Capitulum est de Dominica , cum commemoratione Semi duplicis praecedentis, & Octavae , nec non S. Melchiadis . Qii bd fi die decliva in Do an inica fiat de Festo duplici primae clatiis , ut Laureti in Piceno fit de Translatione Almae D mus , Vesperae Sabbati sunt de Festo sequenti , cum Commemoratione Dominicae simul in dicto Festo venientis , non verb de Octava Concepti nis , nec de S. Melchiade. Ubi autem dicta die decima st de Die octava alicujus Festi octavam habentis, dc incidat Dominica, Vesperae in Sλbbato I 323

SEARCH

MENU NAVIGATION