Hadrianus tit. Crisogoni S.R.E. card. Batonien. De sermone Latino, et modis Latiné loquendis . Nuper a mendis plerisque expurgatus, et in suum pristinum candorem restitutus

발행: 1561년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

lineam,uel perpendiculu collocatis: sed minuti, concisisq; frustulis, quae cena era dicuntur. Ea aedificia,uel prouulgarib. tenuiq; popul o fiebant uel in magnis potentiorii a disicijs lapides illi structiles siue temetitis in mediis parietib. uel uti pro sarcimine,aut medulla ponebatur: super inducebaturq; post modii in crustatio, vel marmoris, uel alterius lapidis specios. Quod autem cementa no sint ut multi putant. Omnia quae ad murum conficiendii faciunt, sed tantum sint lapidum,ut dixi fragmenta, subiiciam de hoc a

torii bonorii loca aliqua mam festa Vitru . Incerta uero cemeta alia super alia sed etia, inter seq: imbricata: no speciosam, sed firmiorem, qua reticulata prestant structuram. Idem Quib.autem locis hae copiae non sunt, cementa mammorea, siue assulae dicuntur quae marmorati ex opere deiiciunt & pillis ferreis contunduntur. Idem Tunc structura ex cementis:calce,& arena compleatur& subdit: Deinde tunc quadrato saxo murus ducitur iuncturis quam longissimis, uti maximi medii lapides coagmentis contineantur, tunc qui locus erit inter murum ad cratione, siue structura compleatur.

Idem, sequitur ordo de lapidicinis explicare De quibus &quadrata saxa ut cementorum ad ediscia eximuntur copiae, & comparantur. Idem Sed ubi sunt saxa quadrata siue silex,cementum. aut coctus later,sue crudus,& iis erit utendum. Idem. Non modo cementitio, aut quadrato saxo, sed etiam

marmore D.

Idem, Nec solum ea in quadratis lapidibus sunt obseruanda, sed etiam in cementit ijs structuris. Vlp.de noui operis nunciatione, lege stipulatio. Opus autem nouum factum sic accipimus, non si unum, uel alterum cenactum sucrit positum, sed si proponatur instar quoddam operis, quasi facies quaedam facti operis. Ide de Rivis l. servius, Si riuu qui ab initio terrenus fuerit.

qui aqua non continebat, cementicium uelit sacere, audiendum esse, sed R si eum riuum, qui structilis suit,postea

terrenum quis faciat.

Ide, si ser. ue.l. Et si forte lapide quadrato,uel lapide structili M , Idem

182쪽

Idem proxima lege: Porticum ambulatoriam sacere, superq; eum parietem columnas structiles imponere. Cato de re rust. Fundamenta pedum duorum facito,primum festucato, postea cementis minutis, & calce arenato semipedem unumquodq; corium struito. Cic pro Milone,repente Lin tribus in eam insulam materiam

calcem, cementa,atq; arma conueX it. Τ. L. ab urb. cond. Saxo quadrato constructum.

Varro de re rust. Aluos ubi sint,alis faciunt ex uiminibus rotundas, alij e ligno,ac corticibus,alij ex arbore caua, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas,longas pedes circiter tres,latas pedem. Hie aperte uides. Quadratum dici non quod sit quadrum , sed quod quadret. i. conueniat. Nam quod dicit Varro Aluos fieri ferulis quadratis longis pedes tres, latis pedem , elare ostendit quadrum esse non posse. Hinc per translationem quadrare dicimus, hoc est, bene conuenire. Cic. Atti. Visum est hoc mihi ad multa quadrare. Ide in Oratore, Et tamen etiam coniunctione sicutiversuum numerose sedere,& quadrare,& perficere uolumus. Idem in Verrem,Quomodo de eod. modo quadrarint Idem in Bruto, Quare quoniam ita tibi quadrat oia fuisse in . Τemist.paria, & Coriolano , patera a me quoq; sumas licet. Verg in Georg. Arborib. positis secto, & uia limite quadret. Horatius, Ex quae pars quadret aceruum.

LONGE adverbium, quadoq; cum superlativo, interdum cum positivo, utrobiq; elegantissime positum obseruaui, interdum simpliciter positum. Ciceronis in Tuscul. Cuius ego iudicium pace tua dixerim

longe ante pono tuo.

Ide Bruto, Lucius Castronius Petus loge priceps municipit. Lucensis est honestus, plenus ossicio,bonus plane uir. Idem Qu. fratri, Longe optimum Racilium habemus. Idem in Uer.Longe primus ciuitatis est Epicrates. Idem Planco, Longe plurimum ualuit Planius. Plautus in Mostellaria, Longe omnium longissima.

Ide de Or tore,Sed ego neq; illis assentiebar, neq; harsi di-

183쪽

DE MODIs LATINE LO. set

sputationum inuentori,& principi longe omnid indice do grauissimo,&eloquentissimo Platone. Ibidem. Quantum iudicare possum longe eruditissimus. Ibidem. In illa pro Ctesiphonte oratione longe optima. Ibid. Illud est longe maximum uidere,quo nam modo. Idem de legibus. Ille quidem sapientissimus uir Grq ciae,longeq; doctissimus,ualde hanc labem ueretur. Idem pro Ca. Rabirio : In hac ciuitate longe maxima consilia, atq; ingenia fuerunt. In Verrem.Teq Ceres & Libera,quaru sacra sicut opiniones hominum ac religiones serunt longe maximis, atq;

occultissimis cerimoniis continentur.

Caesar in cona. Hic dies nostris longe grauissimus suit. Idem, Apud Helvetios longe nobilissimus suit Orgentorix. Ibidem Sueuorum est gens longe maxima , ac bellicosissima

Germanorum omnium.

Ibid. Carmonenses, quae est longe firmissima totius prouinciae ciuitas. . uale Idem;Haec ciuitas longe plurimum totius Galliae aequitata Idem, Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Hedui. Ibidem,Huius est amplissimae ciuitatis longe autoritas om

nis orae maritimae. .

Idem. Cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani. Salustius in Iugurtino. Iugurtae tui in bello Numantino lo-ge maxima uirtus fuit. Horatius, Sed panis longe pulcherrimus. Τ.Li. ab urbe cond. Longe antiquissimum ratus. Ibidem. Longe is tum princeps Volsci nominis erat. Ibidem, Apud Fabium longe antiquissimum autorem. Ibidem. Longe maximum triumphi spectaculum fuit. Ibidem, Longe primi ciuitatas erant,

Idem de bello Punico. Equitum peditumque idem longae

prius erat. Idem ab urbe condita. Longe plurimos captiuos ante currum duxit.

Ibidem, Exercitum longe ualidissimum duxere. Ibidem. Patre longe prudentissimo natum.

184쪽

HADRIANVS CARDINAL Is

SIGNi Fic Ar idem Multo,quod longe, eodemq; modo loquendi gaudet,sed tu perlativo tantum coniunctam obseruaui in bonis illis ac persectis autoribus,preterquam cum comparativo iungitur, ut multo minor numerus frumenti quam uini ,& ita longe minor&c. Sed id quoque utile fuerit obseruasse quod praecipua uenustate praestat, cum hoc adverbium Multo superlativo,& cum nomine pars iungitur, quae res nnlla ratione, sed solo dicendi modo introducta est. Teren . in Heli. Multo omnium me nunc fortunatissimum factum puto. Idem in Ecyra. Atque ea res multo maxime disiunxit illum ab illa. Cicer. pro lege Manilia, Conspectus uester multo iucnn- dissimus. Ibid. magna,ac multo maxima parte non modo utilitatis, sed dignitatis,aq; imperij caruit. Idem in Catili. Multo uero maxima pars eorum, qui incabernis sunt. Idem in Verrem. Nam cum omnis arrogantia odiosa est cuilla ingenii, atq; eloquentiae multo molestissima. Ibid. Qui agri Acunensis multo maximam partem possidet. Idem in ciuitate totius Siciliae multo maxima. Ibid. Cui quem admodum resistam,multo mihi ante est iudices prouidendum. Idem de Orato. Quae pars sine dubio multo maxima est.

Idem de arte Rhe. Quarum tamen rerum multo maxima pars ad commodum corporis reuertitur. Ibid. Et eorum multo maxima pars, quam pretores edicere

consueuerunt.

Salustius in Catilinario, Si ita res esset rempublicam multo pulcherrimam haberemus. Horatius in sermoni. Danda est Elebori multo pars ma

xima auaris.

Idem, Postera lux oritur multo gratissima. Τ.Li. ab urb. cond. Nouissimum bellum ab Sabinis ortum, multoq; id maximum fuit. Licet.

185쪽

OVANT A colligitur elegantia in hoc uerbo, Licet, ab illo

qui non cutem tantum spectat,sed qui sedulo introspicere & meditari curet. Nam si licet mihi per te, hoc unum significatur: id est si perini seris: uel si potero a te, non im- peditus: alterum absolute, ut si in hortum meum intraueris,olera licebit legas,hoc est legere poteris; ted hoc ex ijs. . locis quae subieci melius multo cognoscetur. Plautus in Asinaria; Asinaria uult esse ii per uos licet. Terentius in prologo Heu tun, Date mihi potestatem statariam agere, ut liceat per silentium. Idem in Ecyra;Per me exquirere licet. Idem in Adel. Sinatis hunc facere dum per aetatem licet. Cicero . Octavio. Si per tuas legiones licitum sui si et, quae nomini meo, Reipub . q; sunt inimicissimae, uenire , in senatum. Idem Terentiae ; expectassem Brundusi, si esset licitum per

nautas.

Idem de Oratore; Per me appellet Oratorem licet. Ibidem. Sed hoc genere,si modo per rempu. licebit, non accusabimur. Ibidem. Itaq; Aemathiam cum primum per ipsam liceat,

eram rem illurus.

Idem in Phili p. Petis ut tibi per me liceat quendam de exilio

reducere.

Idem contra Rullum; Aliquanto serius, quam per aetatem , ac per leges liceret. Idem pro T. An. Mil. Quod si per suriosum illum Tribunum Senatui quod sentiebat,perficere licuistet, nouam quaestione in nunc nullam haberemus.

Idem ad Len. Quod prosecto faciam, si mihi per eius amiciatiam licebit. Idem in Verrem; Sunt homines Siculi non contemnendi si per nostros magistratus liceat. Ibidem; Si per L. Metellum licitum esset. Idem Bruto; Quod scr ibis in Italia te moraturum , dum tibi litterae meae ueniant, si per hostem licet non erratis.

Idem Catoni;Mitto quod inuidiam; quod pericul a ,quod Qe3

186쪽

d II ADRIANVS CARDINALI s.

meas tempestates,& subieris,& multo etiam magis,si per melicuisset, subire paratissimus fueris. Paulus de mortis causa . l. senatus: Quibus per legem capere

non liceret.

Vulpianus de manu lege Libertas: Cum per leges licebit, liber esto. Cicer. pro lege Manilia. Nam cum antea per aetatem nodum huius autoritatem loci contingere auderem.

Ibidem An in Clodio, qui ita iudicia, paenamq; contempserat, ut eum nihil delectaret, quod aut per natura fas esset, aut per leges liceret. Idem pro Ca . Rab. Quod si tu audisses, aut per aetatem scire potuisset. Licet absolute. Ca. in re ru. Et si uoles in super uinum Coum mixtum bibere,licebit bibas. Cicero in arte Rhetorica: Hanc si quis partem putat esse orationis, sequatur Hermagoram licebit. Idem Caio Memmio: Totam hominis uitam , rationemq;, quam sequitur in philosophia, derideamus licet. Idem attico: Clodium fregi in senatu tum altercatione eiusmodi,ex qua licet pauca de gustes, nam caetera no possunt habere eandem,neq; vim, neq; uenustatem.

Eidem: Quid quaeris 3 uel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisle. Eidem: Noli inquam de uno pede sororis queri, licet alterum

etiam tollas.

Idem pro domo sua : Quare istam orationem, qua est usus,

omittas licet.

Ibidem; Quare disrumpatur licet ista furia. Idem de Oratore,Fremant omnes licet, dicam quod sentio. Idem in Philippica, Praecipias licet gaudia. Idem de ossiciis, Licet ora ipsa cernere iratorum. ibidem. Uidere licet etiam plerosq; , non tam natura liberales, quam quadam gloria ductos. Idem in Tusculanis. Quare ut ad quietum me licet uenias. Idem in Uer. Dicat licet Hortensius si uolet, magno Verrem

uendidisse. Ouidius

187쪽

DE MO DIS LATINE LO.

Ouidius de punio. Tota licet quaeras, hoc me non fingere dicet. Officii testis Pontica terra mei. Horatius. Si pecore,& multa diues tellure licebit. Sabinus in epi. pro Hele.Qualibet accuses,& sis irata licebit.

Per.

Per artatem non potui, idem est, ac per aetatem non licuit, quod supra diximus, quo loquendi modo nouitas, aut peruersitas potius loquendi introducta deprehenditur. Cic. Corni. N ullam part em per aetatem sanar, et lesuae reis gustare potuisti. Idem Planco, Vt primum per aetate iudiciu facere potueritis. Idem C. Mario, cum per ualetudinem posses, uenire tamen uoluisti. Τ.L.ab urbe codita, Qui P aetate arma, ac ualetudine poterat Ibidem, Omnes, qui per aetatem arma ferre possent. Hircius in com. Qui modo per aetatem arma ferre poterant.

Ibidem, Neq; per anni tempus in mari classes sine periculo

uagari poterant.

LAsεs, poene omnium in ore est, idest, quod inmundi

cies aut macula, sed occultiore ac latiniore significato id certe esse uidetur, quod uiolenta quaedam, uel aquae illuuies, uel tepestatis, grandinis ne ruina, aut cum terra in altissimum hiatum, uel baratrum aperitur.

Plaut. in Capti. Quanta pestis Pernis ueniret, quanta labes Larido Cicero de diuinatione, Delata etiam ad senatum Iabes agri privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset. Ibidem,Vt multa oppida coruerint, multis locis labes iactas sit terraeq; deserint. Vlpianus locati, & conducti, lege, ex conducto , Sed, & si labes iacta sit, omnemq; fructum tulerit, damnum coloni non esse. Labeo eo.tit. Si riuum quem faciendum conduxeras, & seceras antequam eum probares, labes corrupit, tuum pericu tum este, Paulus respondit.

Cicer.pro L. Falc.An innocentiae labem aliquam aut ruinam fore

188쪽

HADRIANVS CARDINALIS

sore putatis λIdem ad Potisi. pro domo sua. Nam si illa labes, ae flama rei .su u in illum pestiferum , &funellum tribunatum humana aequitate tueri non potess, diuina religione defenderit.

LINGVA nuncupare, modo dicendi,apud Veteres idem Ggnificatur,quod lingua exprimere & declarare. Cum. nia quid uendebatur,uicia rei uenalis lingua nuncupari oportebat. ultra nuncupata uitia uenditor non tenebatur. Leges postea addidere, ut etiam ea quae non essent nuncupata, uenditor praestaret. Cic. de oratore. Totum illud uti lingua nuncupasset: non traxij. talibus, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed ita magistri carmine scriptum videretur. Idem de ossiciis. Nam cum ex .xis. tabulis satis esset ea praestare quae essent lingua nuncupata,quae qui inficiatus este cdupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae pgna est constituta. Q mcquid. n.est in praedio uitii, id statuerunt si uenditor sciret,nisi no ininatim dictum esset, praestari oportet.

LEVA uel sinistra,certo modo loquendi, qui solus orati nem priscorum continet, finem aliquem esse notat. Plau. in Persa: Vbi illa altera furtifica I eua pCatuli. Marucinae asini manu sinistra non belle uteris in ioco, atque uino.

Idem. Porci, & Socration duae sinistrae Pisonis. Asco. Pedia. Tractum id dicit ab Aspendio citharista, qui finistra perperam utebatur, carminaq; occultabat, Graeco inde uato prouerbio

LIMEN superum, Limen inserum, rari post felix illud seculum non solum no dixerunt,sed ne intellexerunt qui-uem : cum nonnulli pro limine supero, super liminare ineptissime dicant. Plau. Limen superum,inserumq; salve. Vari de re rusti . in haris ostium esse oportet, limen inserum

altum. -

Latiae

189쪽

QV i latine scit, nouit eo ad uerbio latine, id quoq; osten

di quod aperte, es are,plane, quae res notanda, & memoriae mandanda est. Cic. m Ver. Latine scitote, non accusatorie loqui.

Idem in Phili p. Antonium,quem gladiatorem non ita appellauit, ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet,sed ut appcllant ii, qui plane,& latine loquuntur. Vergilius, uel alius in obscoenis carminibus. Simplicius multo est,da, latine dicere.

IN MANIBUS, INTER MAN vs &c. VERsAnt inter manus,conserere manus, afferre manus, inferre manus, in manu, in manum, in manus, in manibus, de manibus, ad manum, ad manus, sub manu, sub manus, per manus, prie manibuS, prae manu, dare manus, tendere manus, tollere manus, inter manus, iniicere manus,aamouere manus, manu asserere, ab itinere manus, continere manus, quo modo loquendi praestantissimi illi aut res usi sunt,ste inentissime positum reperi,id etiam, obieruatione,& imitatione maxime dignum. In manibus es hcc ia , aratum,ct in tromptu e R. Cic. Att. Non quo aliquid me iuuene posses, quippe res est in manibus, tu autem abes longe gentium. Ibi .de libris oratoriis, Factumeila me diligentissime, Diu multumq; in manibias fuerunt. Ibi. Ex iis libris quos in manibus habeo. Ibidem, Si enim commutatus est totus scriptis meis: quae in manibus habemus. Idem Len. Clodium sic amplexabantur, sic in manibus habebant,sic me praesente osculabantur, non illi quidem,ut mihi stomachum facerent, quem ego fundus perdidi, sed ce te ut sacere se arbitrarentur.

Idem de amicitia. Sed si Scaevola & Fanni assuistis, & in manibus est oratio. Ide in Bruto, Sed ecce in manibus uir,& praestantissimo ingenio,& flagranti studio,& doctus a puero Caius Gracchus. T. L. ab urbe cond. Cum tantu belli in manibus esset. Ibi. Id quod in nranibus erat,coegerunt bellum.

Idem de

190쪽

HADRIANVS CARDINALI s.

Idem de bello. Mace. Omissa de manibus res est. Horat. Naevius In manibus non est,& mentibus haeret. Plau. in Rudente, Mancipia habeo pro meis , nec manu asseruntur, quod est uendicare,& in libertatem producere. In manu est )oc est, in potestate si . Plau. in Amph. In illis fides est quibus est ea res in manu. Idem in Rudente. In manu mihi est mea. Idem in Merc. mita illi suam rem esse equum est in manu. Ibi. Quia tibi in manu est quod credas,at ego quod dicam, id mihi mea in manu est. Terent. in Hecyra,Tibi in manu est ne fiat. Sallu .m iugurtino, Sed quoniam parum tuta per se probitas est neq; in manu mihi fuit 1 uguria, qualis nunc foret. Ibidem. Verum id frustra, an ob rem faciam , in manu uestra est Quirites. Τ L. ab urbe con. Ut sua cuiq; resp. in manu esset. Idem de bel. Pu. Cum in eorum manu re, Syracusana esset. Idem ab ur. con. Sit, an non si talia uestra manu posuerunt. Idem de bello Macedonico, Exuos in maiiu,& tutesa,non inseruitio debitis eas habere. idem ab ur. con. Laceratam rem p. per magri status, quorum in manu sit. Caelius Ciceroni, mi ana uelis eum obligare in tua manu est.

In manus ciare,incidere,uenire iotae 'Nificationis es ediim

L loquondi obseruandi sint. Plaut. in Trinum . Quid interest dare te in manus argentum amanti huiusmodi adolescenti animi impoti Cic. in Bru. Nunquam enim libri illi in manus inciderunt. Sallust. in tugur. Existimas inguriam ob suos tutandos in

manus uenire.

Plautus in Trin. Dedi minas quadraginta adolescenti ipsi

in manum.

Inter manus, est collatis simul manibus alique sublime serre. Aliquando per translationem inter manus ad significat, quod essu in potestate. Versata uero inter manus, est in usu esse. Modi sunt dicendi elegantissimi. Plau. in Mostel. Abripite hunc intro actutum inter manus. Cic. in Ver. i taq; erant exitus eiusmodi, ut alius inter manus

SEARCH

MENU NAVIGATION