Hadrianus tit. Crisogoni S.R.E. card. Batonien. De sermone Latino, et modis Latiné loquendis . Nuper a mendis plerisque expurgatus, et in suum pristinum candorem restitutus

발행: 1561년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE MODIS LATINE LO. s

h conuiuio tanquam e praelio auferetur, alius tanquam occisus relinqueretur. T. L. ab ur.con. r nter manus domum allatus. Verg. Ante oculos, interq: manus sunt omnia uestras.

Idem, Miraturq; interq; manus,& brachia uersat. Caelius Ciceroni, Gener tamen quod ad rus pertineat, did scholam quandam, ut uersetur inter manus habeat. Pompo. de origine iuris, lege Necessarium, Deniq; nec ue santur omnino, scripta eoru inter manus hominum, & subdit, Reliquit.xl. uolumina, ex quibus plura mainter manus

uersantur.

Ad manum esse,aliquid in promtis esse ut quasi manu teneatur. Venire uero ad manus est ad dimicandit, uel ad arma uenire. Cic. de Oratore, Quem seruum sibi ille habuit ad manum. Vitruvius, Alia. n ad manu species e se uidetur,alia in excelso. idem, si enim ita fuisset, non solum laudes, aut uitia animoruad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarii scientiae. T. L. ab urbe cond. Adde quod Romanis ad manum domi. supplementum esset.

ibid. Quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit.

idem de bel. Mace. Quod cuiq; trepidanti ad manum uenisset. Ibid.Vt aeque magna uis ad manum esset. Cic.de orat. Nonnunquam etiam ea res ad manus, atque ad pugnam ueniebat.

Vlp. de pignoratilia actione, lege Petenti mutuit,pecunia creditori cu ad manu debitor no haberet, species auri dedit. Africanus ad lenatust. Velle ianum, te Se Tutor. Deinde ego quia ad manu nummos no habeba, 1lipulanti tibi prona si. Stib manu d M,quod fere esse ad latus, expeditum, promptum usium. Succedere autem sub manus, est at quid bene ad optatum continetere.

Plancus Ciceroni, Adiunxi haec,in loco elio endo Flumen oppositum , ut haberem in quo mora transitur esset, Voconi j sub manu ut esset, P quoru loca mihi fideliter peteret iter. Plaut. in Mili. Lepide Iioc succedit sub manus negotium. Idem in Persa, Si quam res accures sobrie,aut frugaliter, solet illa recte sub manus secedere.

Per manus est quod inepte dicitur, De manu in manu,uel de

manu

192쪽

manui unius in manum alterius. Caesar in cona. Per manus tractus seruatur. Ibidem. Nonnullae de muris per manus demissae, sese militib. tradebant. Ibidem. Per manus sevi, ac picis traditas glebas in ignem proiiciebat. T. L. ab urbe cond. Si nobis cum urbe simul positae, traditaem per manus religiones nullae essent.1bid. Disciplina militaris tradita per manus iam inde ab in tiis verbis. .

Pi ae manibus, hoc est quod insulse dicunt, quod habebam in

manibus.

Plaut. in Bacch. Reddidi patri omne aurum, quod mihi sui eprae manibus. P, manu dare i quod nulgo d;cunt,aute omnia,

uel a ite manum dare.

Teren . in Adelphis, At l, huic paululum aliquid prae manu dederis, unde Utatur. Afferre manus uero est iniicere manus, pulsare,vulnerare, interficere: in quo notandum est dativum post se requirere. Cic. Atti . Sed non faciam, ut aut tuum animum angam quaeretis aut meis vulneribus saepius manus afferam.

Idem Cluentio, omnes tui amici, ne celsarii q cognorunt, Ancario, & Pacero pastoribus,huius Villi cum vim, & manus a tulisse. Ibid. Aulum Brauium quendem Caupone deuia Lati. questa esse dixisse, subornatis qui sibi a Cluentio , servisq; eius in taberna sua manus allatas esse dicant. idem Octauio, Ego ipse senatum sibi afferre manus coegi. Idem in Vatin tu testem. Teneas ne memoria, tibi in conuentu Puteolis manus esse allatas. Idem in Uer. His ne rebus manus asserre non dubitasti Idem de officiis, Cum enim dando egere coeperunt, alienis bonis manus afferre coguntur. Plan. Cic. Qui quidem cum in fraudem se adductum itideret, manus quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi affer

re conatus est.

Vlpi.de iis qui notantur infamia.l.Liberoru. Non solent alit. Iugeri

193쪽

DE MODIs LATINE LO. 96

Iugeri ut Neratius ait hostes,nel perduellionis damnati, neque suspendiosi, neq; qui manus sibi attulerunt.

Varro de re rusti .eodem sensu afferre detes dixit: Canes prouerbi uattolunt antiquum, uel etia ut aperiant de Atheone, atq; in dominum asserant dentes. Conferre manus,& congredi, & manum conserere . Inferre manus est iniicere manus,& quandoque idem significat quod afferre manus.

Cicero pro Fonteio: Partim qui cu ipso M. Fonteio ferrum

ac manus contulerunt.

Idem in Cati. senatus uim ac manus intulisset. l p. de S.C. Syllan .l. Cum alter: Si sibi manus quis intulit. Idem,Si quis non metu criminis imminentis, sed taediis uitae, uel impatientia doloris sibi manus intulit. Hir. in co m. M. Catonem uticae sibi manus intulisse. Cice. pro P. Quin . Domino a familia sua munus illatas esse ante suos lares. Dare manus autem TZ dederes o uictum fateri. Plautus in persa, Do manus. Cic. ad Atti . Aiebat illum primum scire diu multa contra, ad extremum aut e manus dedisse,& amrmaste nihil se contra eius uoluntatem esse facturum.

Idem . Sapienter igitur quo d manus dedisti, quodq. etiam ultra gratias egisti. Ide de Amicitia;Callidus ille,& occultus, ut se in sinu & studiose cauendum est, neq; enim facillime cognoscitur, quippe qui etia aduersando saepe assentiatur, & litigare se limulas bladiatur, arq; ad extremu det manus, uinciq; patiatur. Horatius: Iam iam efficacido manus scientiae supplex. Cesar in coni. Tandem dat Cotta manus, permotus superiore sententia . Tollere manus, o oculos,modi, loquendi igitumia lilia signi antes.

Cic. Caes. Sustulimus manus, & ego, & Bal b. tanta fuit opportunitaS.

Idem Tironi. Literulae meae, si e nostrae tui desiderio oblanguerunr, hac tamen epistola quam Acastus at ulit, oculos naulum sustulerunt. T. L

194쪽

T.L. ab urb. cond. Dicitur manus ad coelum tollens precatus. Plena manu,hoc si ,abunde,ct assuentcr. Cic. Attico . At hercle alter tuus familiaris, qua plena manu, quam ingenue, qua ornate nostras laudes in astra sustulit.

Diiicere manus.

Plau. in Trucu. Post id ego in te manum iniiciam. Cic. pro Roscio Comoedo, Ipsa mihi ueritas manum iniecit, S paulisper consistere,& commorari coegit.

Notarius. In continentes iniiciat manus. Τ.L. ab urb. cond. Accurit ac manum iniecit. Ab sinere manus, ct continere manus,idem prope signi casquod conti uere impetum animi.

Plamin Trinum.Quod manu non queunt tangere, tantu las habent, quo manus abstineant. In Amph. Qui possim uideri huic sortis, ut a me abstineat maIdem in truculen: Abstine hoc mulier manum. uum. In Casina. Abi, atque abstine manum. In persa, Manum abstinere hanc tamen quia mihi imperet. Cic. in Vatini. testem. Vt manus a te homines uix abstianere possint. Cato de re rustica; Alieno manum abstinere. Teren . in Adelph. Non manum abstines mastigia Cic. in Tusc. Ut Alexandrum Regem videmus, qui cum interemisset Cly tum familiare suum, uix a se manus abstinuit. Idem in Uerr. Manus a sodalis filio abstinere non potuisti Ibidem. Abstineam in hoc iudicio manus, animosque ab hoc scelere nefario. Ibidem. in ii Capitolio manus abstinere potuerit. ibidem. Nihil aegrius factum est multo labore meo, quam ut manus a illo appellatore abstinerentur. Tibullus. Abstineas auidas mors uiolenta manu S.Cice. in Catili. miorum ego uix abs te iamdiu manus , ac

tela contineo .

idem in Anto. Nunquam profecto a me sacrilega s, atque impias manus abstinebit. Τ.L.ab urb.con. Nocte audita ex dPlubro uox est, abstinerene

manus.

ibid. Vt uix ab iis abstineret manus. 'Tendere

195쪽

DE MODIS LATINE L o. 9

Tendere marius.

Caesar in com . Omnes maiores natu ex oppido egressi, manus ad Caesarem tendere,&voce significare coeperunt, seta in eius foedera, c potestatem uenire. Idem ibidem, Hedui manus tendere, deditionem significare Verg.Τendebantq; manus ripae ulterioris amore . Ouid. de Fastis. Ille manus tendens astanti milite iusto. In coniuratos talia uerba dedit. T. L. ab v r. con. Alis manus ad coetu tendere deos incusantes. Ibidem: Supinas manus ad coelum,ac deos tendentes. Ibid. Reas ad Capitolium manus tendimus. Ibid. Omnes manus ad consule tendentes pleni lachrymar Cie in Catii. Supplex manus tendit patria comunis.

Admouere mauus.

Τ.L.ab urbe cond. Primo religiose admouentes manus. M E o, R E I P. NOMINE, &c.

ME o, tuo, suo, Rei p. nomine, & huiusmodi, elegantis. si me a ueteribus polita animaduerti, quae quandoque id significant quod Mea, tua, sua, Reipub. causa, quandoque longe alia, & ab hac diuersa significatione antiqui irali usi uidentur, quod discrimen facile est ex subiectis autori tabus agnoscere.

Cic.Terentiae. Nam ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tepore,ut quam celerrime quid agas audiam. Idem in Verr. Id mihi. C. Verres eripuisti,atq; abstulisti, quo nomine abs te sex tertium milies ex lege repeto Ibid. Decem fiscos ad Senatorem illum relictos esse comi

tiorum nomine.

Ibi d. Hoc palam ia dictitant, se istum que sciant esse hominε

improbissimum, hoc uno nomine absolui uelle, ut ab Senatu iudicia per ignominiam, turpitudinemq; auferantur. Caesar in com .Odisse etia suo nomine Caesare,& Romanos. Paulus: Si certum petatur, lege Lecta est: Si die suprascripta summa P. Meuio eiq; ad quem ea res pertinebit data, soluta, satisve nomine factum non erit, tunc eo amplius quo post soluam poene nomine in dies xxv. denarios centenoss& subdit, Quod competit usurarum nomine, ex die inter

positae sipulationis praestetur.

N Vlpianus

196쪽

Vlpianus de iureiurando .l. Ait praetor: QSasi calumniae causa uentris nomine fuerit in possessone. Idem de institoria actione. l. Quicunq; , Si institoria cu olea

vendidisset,anulum arrae nomine acceperit.

Cicer. ad Attic. Cum . n. ille ad conciones confugisset, in iisqnaeo nomine ad inuidia uteretur, Dis i mortales quas ego pugnas,& quantas strages aedidi Catullus : Eone nomine imperator unice Fuisti, in ultima Occidentis insula λBrut. Cic.Quam re Cic.uir optime ac sortissime, mihiq; ,&meo note,& rei p. charissime,nimis credere uideris spei tu . Cic. in oratione pro domo sua: Dico esse odio ciuitati, non tam, tuo quam reipub nomine. Idem de fi. bo.& ma Quibus rebus intelligitur, nec timiditatem, ignauiamq; uituperari, nec sortitudinem, patientiam laudari suo nomine. Idem in Catil. Bellum Po. Ito. suo nomine indixit. Idem pro Gn. Planco: Ego me debere bonis omnibus sateor, sed etiam is quibus ego debeo, boni uiri, et clues, comiti Saedilitiis aliquid se meo nomine debere Planco dicebant. Ide pro Clu. Res suo nomine in iudiciu nunqtia est uocata. Idem P. Septimo. Scaevole lite eo nomine esse e stimatam. Idem in Vatin. test. Non tam tuo, quam rei p. nomine.

DE Di E DE NOCTE, ET MvLTA NOCTE.

MULTA nocte,ad multam nocte, de nocte, noctii,dedi frequenti est in usu hic dicendi modus apud bonos

Τeren . in Adel. Apparare de die conuiuium. Catul. Vos conuiuia lauta, sumptuosa de die iacitis. Horat. De medio potare die. Cic. ad Atti . Cum se ille septimo die uenisse a freto,& noctu se introisse dixisset. Teren . in Adel. Imode nocte censeo. Sed & multus plurinissi candoris adferre pol orationi. Vnde. Cice de Ora .li. r. Na qui inconcinnus, aut multus est, is ineptus esse dicitur. Cic.ia uita. Fratri. Celerius , qua si de nocte uigilasset perum Id em Atti. In comiti uiu Milo de nocte ueuit. mutar.

197쪽

DE MODIs LATI NE LO. 98

Eide. Cucoenanti mihi nunciasset Sext. sede nocte proficiscLCaesar in com. De media nocte missus equitatus. Ibid Reliquias de media nocte proficisci iubet. Hora. Vt iugulent homines surgunt de nocte latrones. I dem. Vnde uxor media currit de nocte uocata. Cic. Quin . Fratri. Multa nocte cu Vibullo ueni ad Popeium. Idem Atti . Multa de nocte prosectum esse ad Caesarem. Idem pro P. Sextio Cii sorti,comitium, curia, multa de nocte armatis hominibus; ac seruis pleri'; occupassent.

MI R i aqua haeret, modus est loquendi,vel prouerbium

potius,difficultatem significat contra morem in re facili adhiberi. Cum . n. aqua fluere & labi soleat, haerere contra suam naturam dicitur,id est rem dissicilem fieri,quar facilis potius esset. Cic. ad Atti. Mihi aqua haeret. Idem Quinto Fra. In hac causa mihi aqua haeret. Idem de Ois. Dicit ille quidem multa multis locis,sed aqua haeret ut aiunt.)E Her B modus. Nodus execrandi aut imprecandi antiquus, non est praetermittendus .

Cic. in Anto. Igitur est patronus L. Antonius, mala quidem illi pestem,clamori. n. vestro assentior.

MERITO TE AMO MERITO Tvo.

ER I To te amo, immerito meo disti merito tuo hoc tibi dono, immerito tuo tibi irascor, & quandoq; etiam merito tuo te odi & nullo merito, modus est frequentissime a bonis illis usurpatu S. Plau. in Asi. Nemo acusauit merito meo. Ide in Au. ue senecta aetate ludos facias haud merito meo. Cic. pro P. Sex. C. Caesar, qui a me nullo merito alienus esse debebat, mimicissimus esse meae saluti ab eodem quotidianis concionibus dicebatur. T. L. de bel. Mace. Frater me accusat, nullo meo in se merito. Plau. in Asi. Aedepol pater merito tuo facere possum. Ibid. Cur tu obsecro imerito meo me morti debere optas.

Idem in Casina.Immerito meo mihi hoc facis.

198쪽

Ti. Li de bello Mace. Indigne sbi,nec ullo suo merito ins

latum ab omnibus esse. Plaut. in Cisteli. Merito vestro amo vos. Idem in Asina. Iube aduenire quaeso, merito eius, quae uolet iaciemus.

MIττεκε sanguinem,id est quod iam passim vulgo omnes sere, extrahere sanguinem dicunt, uel Graecanico uerbo Flebotomare. Cice. Atti. Missus est sanguis inuidiae sine dolore. Eidem : Sic Appius prouinciam curauerit, Languinem miserit, quicquid potuit detraxerit. Cornel. Celsus. Sanguinem incisa uena, mitti nouu non est, sed nullum morbum esse, in quo non mittatur, nouum est. Idem, Mitti iunioribus, & sue minis uterum non gerenti bus uetus est. Ibid. Sed ut aliquado primo die sanguine mittere necesse est. Ibi. Mitti vero is debet, si totius corporis ca fit ex brachio. Ibid. Mittere autem sanguinem cum sit expeditis simu usum habenti, tamen ignaro dissicillimum est.

PosT HOMINvM ΜEMO RrAM, POST HOMINES Qvatra,' ira memoria, Patrum memoria .

Von pleriq; omis o antiquo loquendi modi, Ab homi, num recordat ione, nostro tempore, patru tempore dicunt,ueteres illi, post hominum memoriam, post homines natos, nostra memoria dicebant.

Cic. in Pisonem. Instant post hominum memoriam paratissimi magnificentissimiq; ludi. Ide in Ver. Quod nemo unqua post hominu memoria fecit. Ibi. Nemo unquam post hominum memoriam paratior,vigilantior, copiosior. Ibidem. Ut ego hunc unum eiusmodi reum post hominu memoriam fuisse arbitrer,cui damnari expediret. Idem qua Senatui gratias agit post redditum suum. Qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam, non consules, sed latrones, non modo deseruertit in caula praesertim publica,& consulari, sed prodiderunt.

Ide ad PO. pro do.sua. Quid hol post holes natos turpissimo ibid.

199쪽

Ibid. Sed erat res post homines natos pulcherrima. Ibidem . Graue erimen est hoc ,& uehemens , & post hominum memoriam , iudiciaq; de pecuniis repetundis constituta, grauissimum. Idem Planco, Nihil post hominum memoriam gloriosius. Idem pro eo. Consules post hominum memoriam teterrimi atque turpissimi. Idem in Catilinam. In hoc autem uno post hominu memoriam maximo crudelissimoq; bello.

Idem de optimo genere Orat. Optimus longe post homi

nes natos.

Idem in Anto. Duo teterrima,& spurcissima capita post homines natos, Dolo bella,& Antonius. Idem pro Milo. Unius post homines natos sortissimi uiri. Idem in Bru. Longe autem post natos holes improbissimus C. Servilius Glaucia. adem in Vatini. test: In omni memoria inauditum. Idem pro P. Sex. N e huic tantae multitudini, quanta mea memoria nunquam ullo in iudicio fuerit,deero. Varro de re rust. Sed ipse nostra memoria. Cic.de divin. Memoria nostra teplum Iunonis sospitae. Idem in Vatin. test. Magnificentissime post hominumem riam consulem factum. Idem de Ora. De Senatu iussit educi, quod eum ciue negaret esse, quia memoriae sic proditum esset; que pater suus, aut populus uendidisset, aut pate atratus dedisset, ei nurulum este post liminium. Salluit. in Cat. Sed mea memoria,ingeti uirtute,diuersis moribus fuere uiri duo, M. Cato,& C. Caesar. Cic. pro Cor. Balbo: Multi etia superiori memoriae lues Romani sua uoluntate indemnati,& incolumes, ijs rebus relictis, alias se in ciuitates contulerunt. Idem pro Rab. perduel. Post hominum memoriam rem nul

lam maiorem .

Ide pro lege Manil. Quae in omnibus hominibus noua post

hominum memoriam constituta sunt.

Idem in Cat. In hoc autem uno post hominum memoria maximo crudelissimoq; bello.

N 3 Idem in

200쪽

Idem tu Catil. Bellum in te itinum , ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum,& maximum.

D seiro illi salutem meis uerbis, modus est dicendi, quo

etiam nunc dicitur, Ex parte mea illum salutabis. Itide, uoca illum meis verbis,& pro parte mea. Plau. in Amph. Voca uerbis mei s. In Merc. Rogato meum patrem meis uerbis. Terent. in Hecy. Huc euocauerbis meis. Cic. M. Marce. Gratu mihi seceris, si uxori tuae Iuniae grauissimae atq optimae Reminae meis uerbis eris gratulatus. Idem Vatin. Locutus sum,ut ei meis uerbis diceret. Plau. in Amph. Hunc tuis uerbis uoco . in liacch. Scribe salutem tuo patri uerbi, tuis. Cic. Trebat. Salutem mihi tuis uerbis nuncia uerat. Plau. in Mil. Matris uerbis Plia locomasium accersito. Curius Cic.Tironem meu saluta nostris uerbis. Cicero Attico. Epistolam mea iusserunt dari Dolobellae. Vestorius ad me scripsit, ut iuberem mancipio dari seruo suo pro mea parte. T. L. ab urb.con. Qui quaerere ni senatus uerbis. Ibi. Qui iuberent conlutu ver bis in proximos moles sit Sere. Ibi. Nunciarant senatus uerbi S . Ibi . Denunciarunt senatus verbis.

Idem de bel. Mac. Abi nuncia meis uerbis, bello absistat.

Onus a*ri, ut in optimis libris repperi,e certa de finitio, seu mensura agri, qua quot iugeria esset,intelligi posset. Plau. in Aulul. Agri reliquit illi non magnum modum. Cic. Att. Et si nihil scripsit nisi de modo agri. Hor. in Ser. Hoc erat in uotis, modus agri non ita magnus. Paul. de coni. emptione, lege qui landum: Cum ipse emptori suo ad metiretur, multo minorem modum agri quam putauerat inuenit.

Ibi d. Et domino renunciaret quanto modus agri m i nor sit. Ibid Et ideo modo agri renunci et, & si in diebus trigin ta renunciasset minorem modum agri esse, qua uis multis post auius posse eum, qui minoris modus agri suisse repetere . T. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION