장음표시 사용
11쪽
x ΡBEFΑΤΙΟ eloquentia, quae novam eis vim addebat, tamen rudes nos et alienigenae intelligimus, et veluti torrentis fluvii impetu ultro volentesque rapimur. Age enim, si in hujus tantum voluminis finibus nos contineamus, quis umquam verius GPR-tor, id est, a vir bonus ac sortis dicendi peritus sexstitit, quam qui in civili causa, in illo virium
suarum tentamento, Circumscriptos sibi terminos egreditur, ut victarum Partium proditores ac transfugas ante ipsa vincentium ora, debita assi ciat ignominia Θ Quo autem Sensu Permovemur, quum in Roscii Amerini causa, inter servientium silentia ac metum, in illo scelerum omnium aestu ac furore, adolescentis hominis liberam vocem audimus, qui non minore ingenio quam animo Sullana odia in se vocare, rei Camam R SUR MParare non dubitat. et Reipublicae nomine, miseram temporum eonditionem, sicariorum audaciam liberrima indignatione conqueritur Θ In ea certe Oratione, maximus apparet Cicero; et jam virum illum agnoscis, qui in Catilinae ruinam ac patriae
Νeque sano in minimis illud Ciceroni fuit. quum eum Siculi rogaturi adierunt, ut Suam ipsorum causam adversus scelus ac libidinem summa potentia Subnixam defenderet. Tanta sane populi totius fide dignum se praestitit; et pos quam Caecilium quemdam, a Verris Patronis a positum contemptu, ridiculo, atque odio perfudit, et omnes rei insidias ac artes diligentia ac virtute
12쪽
Νo v I EDITORIS. xj elusit; jam ad causam venit, jam Verrem aggreditur, urget, obruit, Supplicio quodam humanis legibus majore afficit; et in omnes indignationis, odii, invidiae, misericordiae affectus assurgit, ut
vere et dono quodam proVidentiae genitum v virum dicas, et in quo totaS vires Suas eloquentia expe
Verum, ne a Pro POSito diutius aberremus, paucis admonendus lector, qua ratione nostrum
illud opus digesserimus. Ita nobis abunde omnis generis superfuerunt auxilia, ut in hac re unum nobis subeundum sit crimen, ne illis ipsi defuisse videamur. Ut enim illas in Ciceronis orationes commentariorum hi bliothecaS omittamus, quae quidquid olim de Cicerone in utramque partem docti disputavere, totum continent, et legentium studiis ad satietatem consulunt; vera nobis adminicula praebuere tum P. Manutii, quem saepius ducem sequuti sumus, impensae Tullio vigiliae, et Graevii ubertas, qui dum ceteroS re itat auctores, plurimis locis et ipse facem praetulit, tum maxime Nic. DEsa ARDIΝS labor, qui, quamquam ab olivetosastiditus, a quasi nihil novi asseratu, plus ad illustrandum Ciceronem solus ipse Valuit, quam plurimorum ambitiosa congerieS. Huic Praesertim haesimus, hujus saepiuS notaS ex PrCSSin US, SenSus hausimus, ita tamen ut, non recentioribus Deglectis, quidquid apud minus antiquae notae commentatores Probandum uobis occurreret, ultro receperimus. Sic Opem tulere Ferratius, Grono
13쪽
vius, Verburgius, Lallemandus, Facciolatus, Ga-ratonius, Ernestus Praesertim, quem qui laudandum susciperet, is legentibus injuriam saceret. Promere et plurimi alii, quorum nomina circumseruntur, interpretes, e quibus ea SelegimuS, quae ad illustrandum Ciceronem, aut explicandam latini sermonis subtilitatem atque elegantiam faciebant, omissis iis, quae in tanta literarum luce
edere Supervacuus labor videretur. In recentissimis autem Schuigio et, quod ad Verrinas orationes Pertinet, Hartesio nos maximas gratias habere profitemur; prioris notulis ad obscura quaedam explicanda, feliciter usi, hoc unum desiderii habuimus, quod paullo in mutando ac Corrigendo audacior, auctori Saepius proprium ingenium aD
finxerit. Νe Plura aut m extraneis accepta haheremias, vetuere doctissimae Ios. Vict. LE CLER elucubrationes, qui dum totum Ciceronem Vernaculo Sermone dotiandum suscepit, praeclarissime simul
et de civibus et de alienigenis est meritus; qui Ppe cujus opera non minus latine quam gallice tersus ac politus prodeat Cicero, et jum futuris in posterum laboribus, quasi fundamentum haec illius
editio sit supponenda. Immemoris Rutem esset animi non I. L. BURNOUr nomen huic Conjungere, qui Postquam suis in Sallustium vigiliis
tantam litoris operum navavit, non minorem Ciceronis Quintianae orationi, ut Cetera OmittR-mus et de hoc tantum volumine loquamur, Prae-
14쪽
NOVI EDITORIS. xiij stitit, cujus quidem gallicas notas omnes in no
Denique, ne quid mancum et imperfectum huic operi accederet, quum saepius nobis fuerat animadversum Ciceronem ea, quae ad jus civile SPectat, Parte laborare, ae vix Plerumque intelligi, quidquid jurisconsultum requireret, ad doctissimum virum PoscELET iuris in Acad. Paris.
JOetorem ac Prosessorem reserendum curavimuS,
qui ea, qua est, humanitate ac doctrina, impedita quaedam loca omnino illustravit, Gaio praesertim splendidam facem praeferente, cujus nuPer detecta OPera novam faciem romano juri, Ciceronis inprimis aetate, addiderunt. Idem etiam, ne quidquam obscurum hac de re superesset, ad calcem hujus voluminis de privatis ac publicis, stante repu-
hlica, judiciis appendicem addidit, qua edocti
vel legum romanarum omnino rudes optime de
legibus agentem Tullium possint intelligere. Hac eadem instructi ratione, quae disiiciliora
ad veterum Inores spectarent, in excursu ad
nonnullius orationis finem submisimus; Sic qua dam de provinciis ex Ferratio, de vectigalibus ex DESIARDI S desumpsimus; et quum in Verrinis Orationibus praetoris Urbani ac provincialis non rara mentio occurrat, et in eorum jurisdictione, imperio, muneribus frequens Sit Cicero, operae pretium fore credidimus si de eis, quidquid ex veteribus ac iurisconsultis collegerat DESIARDINS,
15쪽
xiv PRAEFATIO Is igitur laboris nostri fuit tenor, ut ad coli ficien d iam quod ad textum perti net egregia uteremur Ios. Vict. LE CLERc editione, uno tantum et altero eXCePlo loco, quem mutandum pace tanti viri censuitnus; quod ad notas, optima quaeque et
maxime auctorem illustrantia ex commentariis tum vetustissimis, tum recentioribuS, seligeremus.
Addidimus praeterea varias e JΙSS lectiones tum ab eodem Ios. Vict. LE CLERC electas, tum ex Ga-ratonio, Schutato et ceteris desumptas, Prout Satis magni momenti videbantur. Singulis orati
nibus praemissa est narratio earum rerum, quae
a legentibus praeoccupatae ad intelligendum auctorem maxime valerent. Quae quidem argumentatum ex iis, qui in eadem versuti sunt materie, exscripsimus; tum saepe quia minus accurate et brevius, aut obscurius scripta videbantur, ipsi diligentius resingenda suscepimus; operae etiam pretium sore rati, si hanc factorum narrationem ea Sequerentur, quae et quo tempore, quibus audientibus, aut judicantibus habita sit oratio, explicarent. Subjunximus etiam rhetoricam analysin Sive SynOPsin, qua, quasi manu deductus, lector auctorem intra penetralia versantem deprehendit, totum hoc oratorium intelligit artificium, et causarum, quas Tullius peroravit, explicata Serie, argumenta ac veluti cardines. quibus res tota vertitur, uno in conspectu positos Videt, ac nudatos Perspicit. Ceterum, ut nihil scientes Praetermisimus, quod aut aliquam Tullio lucem assun-
16쪽
ΝOVI EDITORIS.dere, aut aliquid ad veterem adjuvandam Scripturam posset asserre, ita rursus eadem repeti, inutilia coacervari, res pluribus, quam OPUS esset, Verbis explicari, exemplis et argumentis legentes obtundi et crescere volumen absurdum duximus. Hoc ergo proposito saepe saepius intemPretum nimiam temperavimus redundantiam, et
eos brevius loqui compulimus, tanta tamen fide ac diligentia, ut nihil eorum ingenium queri Pos- Sit, nec quidquam, nisi intempestivam doctrinae
ac verborum luxuriam circumciderimus.
17쪽
DE ista, quam adornavimus, Ciceronis orationum editione, atque de ipso Cicerone si praefaremur, nos operam plerisque legentium non injucundam sumpturos esse putaVimUS. Post exhaustos circa hanc Ciceronis operum partem tot illustrium in republica literaria virorum labores, noster iste labor si multis supervacaneus esse videbitur, non erit quod miremur : quippe qui nihil quod jam praedictum non fuerit, dici aut excogitari posse,
quo nitidiora et explicatiora sint ista volumina. existimabunt. Fatebuntur ea quidem vepribus Olim cohorruisse; at nunc assidua eruditorum hominum cura et studio essectum esse contendent, ut Perpurgata beneficae manus opem ultra non implorent; licere jam inoffenso pede per singulas orationeS decurrere. Sane quidem fuit tempus, quum et ego in eadem, quam mihi opinionis errore finxeram, existimatione Veriarer.
Verum ad has ipsas orationes legendas quum primum animum appuli, quantas ibi tunc sive in rebus intelligendis, sive in perspicienda verborum vi, difficultates vidi; quas neque meo marte enodare, neque aliorum, quos mihi Subsidio comparaveram, laboribus expedire possem l Quin inde mihi, unde auxilium
speraveram, novus accedebat labor. Nunc enim, interpretibus in summa varietate opinionis et dissension sententiae constitutis, quaerendum suit quorum potior esset interpretatio : nunc investigandum, quod ab iis aut Cousulto, aut incuria, Vel praetermissum, vel parum Diuitiam by Corale
18쪽
diserte fuerat explicatum; non sine Volo, ut 'siSteret aliquando ex tot viris, quos alit Parisiensis Academia in artium studiis liberalissimis maxime versatos, doctrinisque tum graecis . tum latinis eruditissimos. qui de multis bene merendi studio excitatus, susciperet Curam Cogitatiouemque dignissimam suae virtutis; discendi cupidis adolescentibus, iis maxime . apud quos, juvenes magistros, Pueri ex PCeratur, NECESSR-riam; omnibus utilem : qui dubia, certius; ambigua et obscura Qxplanatius; dissicilia, diligentius: cuncta brevius explicaret : qui denique uberrimos illos eloquentiae romana fontes aperiret, unde iacile haurirent ii, qui summae artis habere scientiam, et persecte dicendi laudem assequi cuperent. Interea nunc hanc, nunc illam diligenter legebam orationem; quae legenti notanda, sive indicta aliis, sive delibata leviter, Currerent, in adversaria conjiciebam; donec continuato multis annis labore , atque Singulis orationibus Pervolutatis non semel, ea creverunt in librum; quem dicendi studiosae juventuti, cujus unius in gratiam hoc a me susceptum est negotium, assero. Suscepti munus ossicii, prout animo mecum descripseram, an Sim exsequutus, aliorum sit judicium. Conatus sum meliora superioribus; perficiet aliquis, quem Vera laudis amor aliquando ad tam eximia ceteris tradenda advocaverit. Nec defuturum qui id aggrediatur, existimo. Ciceronis sincerum judicium, ut olim, etiato nunc intelligentium moderatur Orationi: sana quae fuit illius temporibus eloquentia. victrix perrupit furtim mala fastidia, quibus apud nos adhae-Serat, quum novi generis eloquentiae falsis luminibus obscurata delitesceret. Antequam de hujusce operis ratione disseram, ac de iis dicam qui in hoc industriae nostrae curriculum
19쪽
primi descenderunt; abs re non erit, de Ciceronis genere dicendi, et quos obtrectatores habuerit, nOΩ- nulla praemittere. Eloquentiae summus honos liberis tu civitatibus semper habitus est. Graecia tamen, atque adpo Athenae, tibi a prima vestigia, ac Prope
incunabula reperiuntur eloquentiae, omnes arteS Vetustiores habent, et multo ante non inventaA Soliam,
sed etiam Persectas, quam haec est a Graecis elaborata dicendi vis atque copias. Cic. in Bruto, c. 7. Ante Demosthenem, in quo maxime persectio dicendi apud Graecos. absolutioque fuisse judicatur, pauci sunt qui eloquentiam fuerint consequuti; ita ut artis rudimenta tantummodo posita suisse videatitur. Romae quamvis merces amplissima facultati dicendi proposita fuerit, ac per eam aditus patuerit ad honores
quoSque maximos, nihilominus tardissime suam etiam maturitatem assequuta est. Mus originem jam a regum temporibus repetit quidem Tullius initio libride cl. oratorib. Sed ab his initiis profectus, et Omnium aetatum progressionem persequutuS, SuppareSaetati suae Crassum et Antonium, vix repperit, in quia bus a primum cum Graecorum gloria latine dicendi copia fuerit sequatais; quamquam in ea de se et de Crasso ipse non fuit opinione Antonius, qui diceretu disertos se vidisse multos, eloquentem omnino n. minem v. orat. I, a I. Ergo artis persectae consumma que gloriam Cicero primus ostendit. Is u dono quodam provideritiae genitus, in quo totas. VireS SURSeloquentia experiretur, Quintil. X, i), Latinis omniabus superior, nulli Graecorum inserior, Demosthenem aut aequavit, aut etiam superavit. Erat in eo nimirum praestanti imi, et ad quamlibet doctrinam celeriter arripiendam promptissimi acumen ingenii : literis
r. D. elaria orator. eap. 1 38.
20쪽
multum temporis, discendi causa, vel a pueritia tribuerat. Quotquot Romae aut cives, aut Graeci fuerunt, his temporibus viri eruditione atque doctrina praeclari,
eis in disciplinam se tradiderat: jus civile, philosophiae
Partes Omnes, tum quae ad dialecticam, tum quae ad mores et naturam pertinent; astronomiam, Poeticen, historium, omnia denique, quae uno scientiae nomine continentur, tenuit in primis. Insidebat enirn in ejus mente Species eloquentiae . quam Roma nondum Viderat . ad quam volebat orationem suam dirigi: et quentem eSSe neminem posse putabat, nisi qui multiplici doctrina atque omnium optimarum artium studiis esset eruditus. Plerique ad causas tum Privatas, tum publicas adibant, ut in foro discerent; ipse vero aquantum potuit, effecit ut doctus in forum veniret n. Cic. in Brut. 9o. Itaque ingenium ejus simul aspectum et prObatum est: atque illa ejus eloquentia tantum habuit commendationis, et apud eos ex suis, quos Roma tulit sanae mentis homines, et apud posteros, ut Cicero jam non hominis, sed eloquentiae nomen habeatur.
Quintil. X, 1. Verum quantus ille fuit, homo suit : more autem apud homines ita comparatum est, ut justam habeat venerationem quidquid excellit, atque obtrectationem etiam Prope necessariam. Illa virtutis alienae tristis et obscura rivalis Invidia, quae bonorum expers, quod assequi posse desperat, odiose deprimit, Ciceronem foedissime laceravit. Τullii mores, si credis ejus gloriae inimicis, non fuerunt sat boni: suit sui jactantior. et ultra quam verecundum hominem decetr adscivit sibi genus dicendi Asiaticum. redundans, et plus nimio
diffluens. Quod ei de moribus objicitur. magnum Sarae Cri meu t. quo uno, quum nemo P sit orator eMe,